Page images
PDF
EPUB

Argolicove mari deprenfus, et urbe Mycenæ; Annua vota tamen, folennefque ordine pompas Exfequerer: ftrueremque fuis altaria donis. 55 Nunc ultro ad cineres ipfius et offa parentis, Haud equidem fine mente, reor, fine numine Divum, Adfumus: et portus delati intramus amicos.

Ergo agite, et cuncti lætum celebremus honorem: Pofcamus ventos, atque hæc me facra quotannis 60 Urbe velit posita templis fibi ferre dicatis. Bina boum vobis Troja generatus Aceftes Dat numero capita in naves: adhibete Penates Et patrios epulis, et quos colit hofpes Aceftes. Præterea, fi nona diem mortalibus almum 65 Aurora extulerit, radiisque retexerit orbem; Prima cita Teucris ponam certamina claffis. Quique pedum curfu valet, et qui viribus audax, Aut jaculo incedit melior, levibusve sagittis, Seu crudo fidit pugnam committere cæstu; 70 Cuncti adfint, meritæque exfpectent præmia palmæ. Ore favete omnes, et cingite tempora ramis.

Sic fatus, velat materna tempora myrto.
Hoc Elymus facit, hoc ævi maturus Acestes,
Hoc
puer Afcanius: fequitur quos cætera pubes.
75 Ille e concilio multis cum millibus ibat

Ad tumulum, magna medius comitante caterva.
Hic duo rite mero libans carchefia Baccho,
Fundit humi, duo lacte novo, duo fanguine facro,
Purpureofque jacit flores, ac talia fatur:

80 Salve, fancte parens: iterum falvete, recepti Nequicquam cineres, animæque umbræque paternæ. Non licuit fines Italos, fataliaque arva,

Nec

Nec tecum Aufonium, quicunque eft, quærere Tybrim.
Dixerat hæc: adytis quum lubricus anguis ab imis
85 Septem ingens gyros, feptena volumina traxit;
Amplexus placide tumulum, lapfusque per aras:
Cæruleæ cui terga notæ, maculofus et auro
Squamam incendebat fulgor: ceu nubibus arcus
Mille trahit varios adverfo Sole colores.
90 Obftupuit vifu Aeneas. ille agmine longo
Tandem inter pateras, et levia pocula ferpens,
Libavitque dapes, rurfufque innoxius imo
Succeffit tumulo, et depasta altaria liquit.
Hoc magis inceptos genitori inftaurat honores:
95 Incertus, Geniumne loci, famulumne parentis
Effe putet. cædit quinas de more bidentes,
Totque fues, totidem nigrantes terga juvencos:
Vinaque fundebat pateris, animamque vocabat
Anchifæ magni, Manefque Acheronte remiffos.
100 Nec non et focii, quæ cuique eft copia, læti
Dona ferunt: onerantque aras, mactantque juvencos.
Ordine ahena locant alii, fufique per herbam
Subjiciunt verubus prunas, et viscera torrent.
Exfpectata dies aderat, nonamque ferena
105 Auroram Phaetontis equi jam luce vehebant:
Famaque finitimos, et clari nomen Acestæ
Excierat. læto complerant litora cœtu,
Vifuri Aeneadas: pars et certare parati.
Munera principio ante oculos, circoque locantur
110 In medio: facri tripodes, viridesque coronæ,
Et palmæ, pretium victoribus; armaque, et oftro
Perfufæ veftes, argenti aurique talenta:

Et tuba commiffos medio canit aggere ludos.

1

Prima pares ineunt gravibus certamina remis 115 Quatuor, ex omni delecta claffe, carinæ. Velocem Mnestheus agit acri remige Pristin, Mox Italus Mnestheus, genus a quo nomine Memmi, Ingentemque Gyas ingenti mole Chimæram, Urbis opus: triplici pubes quam Dardana verfu 120 Impellunt; terno confurgunt ordine remi. Sergeftufque, domus tenet a quo Sergia nomen, Centauro invehitur magna: Scyllaque Cloanthus Cærulea; genus unde tibi, Romane Cluenti. Eft procul in pelago faxum, spumantia contra 125 Litora; quod tumidis fubmerfum tunditur olim Fluctibus, hiberni condunt ubi fidera Cori: Tranquillo filet, immotaque attollitur unda Campus, et apricis ftatio gratiffima mergis. Hic viridem Aeneas frondenti ex ilice metam 130 Conftituit, fignum nautis, pater: unde reverti Scirent, et longos ubi circumflectere curfus. Tum loca forte legunt; ipfique in puppibus auro Ductores longe effulgent oftroque decori. Cætera populea velatur fronde juventus, 135 Nudatosque humeros oleo perfusa nitescit. Confidunt tranftris, intentaque brachia remis Intenti exfpectant fignum: exfultantiaque haurit Corda pavor pulfans, laudumque arrecta cupido. Inde, ubi clara dedit fonitum tuba; finibus omnes, 140 Haud mora, profiluere fuis: ferit æthera clamor Nauticus: adductis spumant freta versa lacertis. Infindunt pariter fulcos: totumque dehifcit Convulfum remis roftrifque tridentibus æquor. Non tam præcipites bijugo certamine campum D d

145 Corripuere,

145 Corripuere, ruuntque effufi carcere currus:

Nec fic immiffis auriga undantia lora

Concuffere jugis, pronique in verbera pendent. Tum plaufu, fremituque virum, studiifque faventum Confonat omne nemus: vocemque inclufa volutant 150 Litora: pulfati colles clamore resultant.

(anthus

Effugit ante alios, primifque elabitur undis Turbam inter fremitumque, Gyas: quem deinde CloConfequitur, melior remis; fed pondere pinus Tarda tenet. post hos, æquo discrimine, Pristis 155 Centaurusque locum tendunt fuperare priorem. Et nunc Priftis habet; nunc victam præterit ingens Centaurus: nunc una ambæ junctisque feruntur Frontibus, et longa fulcant vada salsa carina. Jamque propinquabant scopulo, metamque tenebant; 160 Quum princeps, medioque Gyas in gurgite victor, Rectorem navis compellat voce Menoten:

Quo tantum mihi dexter abis? huc dirige curfum: Litus ama, et lævas stringat, fine, palmula cautes: Altum alii teneant. dixit: fed cæca Mencetes 165 Saxa timens, proram pelagi detorquet ad undas. Quo diverfus abis? iterum, Pete faxa, Menote, Cum clamore Gyas revocabat: et ecce Cloanthum Refpicit instantem tergo, et propiora tenentem. Ille inter navemque Gyæ fcopulofque fonantes 170 Radit iter lævum interior, fubitufque priorem Præterit; et metis tenet æquora tuta relictis. Tum vero exarfit juveni dolor offibus ingens: Nec lacrymis caruere genæ: fegnemque Menoten, Oblitus decorifque fui fociumque falutis,

175 In mare præcipitem puppi deturbat ab alta.

1

Ipfe gubernaclo rector fubit, ipse magister : Hortaturque viros, clavumque ad litora torquet. At gravis ut fundo vix tandem redditus imo eft Jam fenior, madidaque fluens in vefte Menotes; 180 Summa petit fcopuli, ficcaque in rupe resedit. Illum et labentem Teucri, et rifere natantem: Et falfos rident revomentem pectore fluctus. Hic læta extremis fpes est accenfa duobus, Sergesto, Mnestheique, Gyan superare morantem. 185 Sergestus capit ante locum, scopuloque propinquat: Nec tota tamen ille prior præeunte carina: Parte prior; partem roftro premit æmula Pristis. At media focios incedens nave per ipfos Hortatur Mnestheus: Nunc, nunc infurgite remis, 190 Hectorei focii, Trojæ quos forte suprema Delegi comites: nunc illas promite vires, Nunc animos, quibus in Gætulis Syrtibus ufi, Ionioque mari, Maleæque fequacibus undis.

(difti.

Non jam prima peto Mnestheus, neque vincere certo:
195 Quanquam o! sed superent, quibus hoc, Neptune, de-
Extremos pudeat rediiffe. hoc vincite, cives,
Et prohibete nefas. Olli certamine fummo
Procumbunt: vaftis tremit ictibus ærea puppis,
Subtrahiturque folum. tum creber anhelitus artus,
200 Aridaque ora quatit: fudor fluit undique rivis.
Attulit ipfe viris optatum cafus honorem.

Namque furens animi, dum proram ad faxa fuburget
Interior, fpatioque fubit Sergeftus iniquo;
Infelix faxis in procurrentibus hæsit.

205 Concuffæ cautes, et acuto in murice remi
Obnixi crepuere, illifaque prora pependit.

[blocks in formation]
« PreviousContinue »