Page images
PDF
EPUB

Sic ait. illa gradum studio celerabat anili.

At trepida, et coeptis immanibus effera Dido,
Sanguineam volvens aciem, maculisque trementes

Interfusa genas, et pallida morte futura, 645 Interiora domus irrumpit limina, et altos

Confcendit furibunda rogos, ensemque recludit
Dardanium; non hos quæsitum munus in usus.
Hic, postquam Iliacas vestes, notumque cubile

Conspexit, paulum lacrymis, et mente morata, 650 Incubuitque toro, dixitque novissima verba:

Dulces exuviæ, dum fata Deusque finebant,
Accipite hanc animam, meque his exsolvite curis.
Vixi, et, quem dederat cursum fortuna, peregi:

Et nunc magna mei sub terras ibit imago. 655 Urbem præclaram ftatui: mea mænia vidi:

Ulta virum, pænas inimico a fratre recepi:
Felix, heu! nimium felix, fi litora tantum
Nunquam Dardaniæ tetigissent nostra carinæ.

Dixit: et, os impressa toro, moriemur inultæ ? 660 Sed moriamur, ait. fic, sic juvat ire sub umbras.

Hauriat hunc oculis ignem crudelis ab alto
Dardanus, et noftræ fecum ferat omina mortis.
Dixerat: atque illam media inter talia ferro

Collapfam afpiciunt comites, ensemque cruore 665 Spumantem, sparsasque manus. it clamor ad alta Atria: concussam bacchatur fama

per

urbem. Lamentis, gemituque, et femineo ululatu Tecta fremunt: resonat magnis plangoribus æther;

Non aliter, quam fi immiflis ruat hostibus omnis 670 Carthago, aut antiqua Tyros; flammæque furentes Culmina perque hominum volvantur perque Deorum.

[ocr errors]
[ocr errors][merged small]

Audiit exanimis, trepidoque exterrita cursu, Unguibus ora soror fædans et pectora pugnis,

Per medios ruit, ac morientem nomine clamat: 675 Hoc illud, germana, fuit? me fraude petebas ?

Hoc rogus iste mihi, hoc ignes, aræque parabant?
Quid primum deserta querar? comitemne fororem
Sprevisti moriens? eadem me ad fata vocasses:

Idem ambas ferro dolor atque eadem hora tulisset. 680 His etiam ftruxi manibus, patriosque vocavi

Voce Deos, fic te ut pofita crudelis abessem?
Exstinxi me teque, soror, populumque patresque
Sidonios, urbemque tuam. date, vulnera lymphis

Abluam; et, extremus fi quis super halitus errat, 685 Ore legam. Sic fata, gradus evaserat altos,

Semianimemque sinu germanam amplexa fovebat
Cum gemitu, atque atros siccabat veste cruores.
Illa graves oculos conata attollere, rursus

Deficit: infixum stridet sub pectore vulnus. 690 Ter sese attollens, cubitoque adnixa, levavit:

Ter revoluta toro est; oculisque errantibus, alto
Quæfivit coelo lucem, ingemuitque reperta.

Tum Juno omnipotens, longum miserata dolorem,
Difficilesque obitus, Irim demisit Olympo,
695 Quæ luctantem animam, nexosque resolveret artus.

Nam, quia nec fato, merita nec morte peribat,
Sed misera ante diem, subitoque accenfa furore;
Nondum illi flavum Proserpina vertice crinem

Abstulerat, Stygioque caput damnaverat Orco. 700 Ergo Iris croceis per coelum roscida pennis,

Mille trahens varios adverso Sole colores,
Devolat, et supra caput aftitit: Hunc ego Diti
Cc 2

Sacrum

Sacrum jussa fero: teque isto corpore solvo.

Sic ait, et dextra crinem fecat: omnis et una 705 Dilapsus calor, atque in ventos vita receflit.

AENE I DOS

LIBER QUINTUS.

ING

NTERE A medium Aeneas jam classe tenebat

Certus iter, fluctusque atros Aquilone secabat;
Monia respiciens, quæ jam infelicis Elisa

Collucent flammis. quæ tantum accenderit ignem 5 Causa latet: duri magno sed amore dolores

Polluto, notumque furens quid femina possit,
Triste per augurium Teucrorum pectora ducunt.

Ut pelagus tenuere rates, nec jam amplius ulla Occurrit tellus; maria undique, et undique cælum: 10 Olli cæruleus supra caput astitit imber,

Noctem hiememque ferens, et inhorruit unda tenebris.
Ipse gubernator puppi Palinurus ab alta:
Heu! quianam tanti cinxerunt æthera nimbi?

Quidve, pater Neptune, paras ? fic deinde locutus, 15 Colligere arma jubet, validisque incumbere remis;

Obliquatque finus in ventum, ac talia fatur:
Magnanime Aenea, non, fi mihi Juppiter auctor
Spondeat, hoc fperem Italiam contingere cælo.

Mutati transversa fremunt, et vespere ab atro
20 Consurgunt venti; atque in nubem cogitur aer.

Nec

Сс 3

Nec nos obniti contra, nec tendere tantum
Sufficimus. superat quoniam Fortuna, sequamur:
Quoque vocat, vertamus iter. nec litora longe

Fida reor fraterna Erycis, portusque Sicanos: 25 Si modo rite memor servata remetior astra.

Tum pius Aeneas : Equidem sic poscere ventos
Jamdudum, et frustra cerno té tendere contra.
Flecte viam velis. an fit mihi gratior ulla,

Quoque magis fessas optem demittere naves,
30 Quam quæ Dardanium tellus mihi servat Acesten,

Et patris Anchisæ gremio complectitur ossa?
Hæc ubi dicta, petunt portus; et vela fecundi
Intendunt Zephyri. fertur cita gurgite classis:

Et tandem læti notæ advertuntur arenæ. 35 At procul excelso miratus vertice montis

Adventum, sociasque rates, occurrit Acestes,
Horridus in jaculis, et pelle Libystidis ursæ:
Troia Crimiso conceptum flumine mater

Quem genuit. veterum non immemor ille parentum, 40 Gratatur reduces, et gaza lætus agresti Excipit, ac fessos opibus solatur amicis.

Postera quum primo stellas oriente fugarat Clara dies, socios in cætum litore ab omni

Advocat Aeneas, tumulique ex aggere fatur :
45 Dardanidæ magni, genus alto a fanguine Divum,

Annuus exactis completur mensibus orbis,
Ex quo relliquias, divinique ossa parentis
Condidimus terra, mæstasque sacravimus aras.

Jamque dies, ni fallor, adeft, quem semper acerbum, 50 Semper honoratum (sic Di voluistis) habebo. Hunc ego, Gætulis agerem fi Syrtibus exsul,

Argolicove

« PreviousContinue »