Page images
PDF
EPUB

Noram; sic parvis componere magna folebam. 25 Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbes, Quantum lenta folent inter viburna cupreflı.

M. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi ?

T. Libertas : quæ sera, tamen respexit inertem;
Candidior postquam tondenti barba cadebat:
30 Respexit tamen, et longo post tempore venit,

Poftquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque (fatebor enim) dum me Galatea tenebat,
Nec fpes libertatis erat, nec cura peculi.

Quamvis multa meis exiret victima septis, 35 Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi; Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.

M. Mirabar, quid moesta Deos, Amarylli, vocares : Cui pendere fua patereris in arbore poma.

Tityrus hinc aberat: ipfæ te, Tityre, pinus, 40 Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta vocabant.

T. Quid facerem? neque fervitio me exire licebat, Nec tam præfentes alibi cognoscere Divos. Hic illum vidi juvenem, Melibæe, quotannis

Bis senos cui noftra dies altaria fumant. 45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti: Pascite, ut ante, boves pueri, submittite tauros.

M. Fortunate fenex, ergo tua rura manebunt? Et tibi magna fatis : quamvis lapis omnia nudus,

Limofoque palus obducat pascua junco;
50 Non insueta graves tentabunt pabula foetas:

Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex, hic inter flumina nota,
Et fontes sacros, frigus captabis opacum.
Hinc tibi, quæ semper vicino ab limite fepes

55 Hyblæis apibus florem depasta falicti,

Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras.
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,

Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
60 T. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,

Et freta destituent nudos in litore pisces:
Ante, pererratis amborum finibus, exsul
Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim,

Quam nostro illius labatur pectore vultus.
65 M. At nos hinc, alii fitientes ibimus Afros:

Pars Scythiam, et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.
En unquam patrios longo post tempore fines,

Pauperis et tuguri congeftum cespite culmen,
70 Poft aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?

Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? en quo discordia cives
Perduxit miseros! en queis consevimus agros !

Insere nunc, Melibee, pyros: pone ordine vites. 75 Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ:

Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe

videbo.
Carmina nulla canam; non me pascente, capellæ,

Florentem cytisum, et salices carpetis amaras. 80 T.Hic tamen hanc mecum poteris requiescere noctem

Fronde fuper viridi. sunt nobis mitia poma,
Caftaneæ molles, et pressi copia lactis.
Et jam fumma procul villarum culmina fumant,
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

[blocks in formation]

ECLOGA SECUNDA.

A L E XI s.

F

Delicias domini: nec, quid fperaret, habebat. Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos

Assidue veniebat: ibi hæc incondita solus 5 Montibus, et filvis ftudio jactabat inani.

O crudelis. Alexi, nihil mea carmina curas:
Nil nostri miserere: mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant:

Nunc virides etiam occultant spineta lacertos: 10 Thestylis et rapido fessis messoribus æstu

Allia serpyllumque herbas contundit olentes.
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole fub ardenti refonant arbusta cicadis.

Nonne fuit fatius, tristes Amaryllidis iras,
15 Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?

Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori.
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum; nec qui fim quæris, Alexi :
20 Quam dives pecoris nivei, quam lactis abundans.

Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ.
Lac mihi non æstate, novum non frigore defit.
Canto, quæ folitus, fi quando armenta vocabat,

Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho. 25 Nec fum adeo informis: nuper me in litore vidi, Quum placidum ventis staret mare. non ego Daphnim,

Judice te metuam, fi nunquam fallat imago.
O tantum libeat mecum tibi sordida rura,

Atque humiles habitare casas, et figere cervos, 30 Hædorumque gregem viridi compellere hibisco!

Mecum una in filvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera conjungere plures
Instituit: Pan curat oves, oviumque magistros.

Nec te pæniteat calamo trivisse labellum.
35 Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ?

Eft mihi disparibus feptem compacta cicutis
Fistula, Damcetas dono mihi quam dedit olim:
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.

Dixit Damætas: Invidit stultus Amyntas. 40 Præterea duo, nec tuta mihi valle reperti

Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera: quos tibi fervo.
Jampridem a me illos abducere Thestylis orat:

Et faciet: quoniam fordent tibi munera nostra. 45 Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis

Ecce ferunt nymphæ calathis: tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi.

Tum casia, atque aliis intexens fuavibus herbis, 50 Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Ipfe ego cana legam tenera lanugine mala, Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat. Addam cerea pruna: et honos erit huic quoque po

Et vos o lauri, carpam, et te, proxima myrte: (mo: 55 Sic positæ quoniam fuaves miscetis odores.

Rusticus es, Corydon. nec munera curat Alexis:
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.
A 3

Eheu,

Eheu, quid volui misero mihi? floribus Austrum

Perditus, et liquidis immisi fontibus apros. 60 Quem fugis, ah, demens! habitarunt Di quoque filvas,

Dardaniufque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur, lupus ipse capellam;

Florentem cytisum sequitur lasciva capella: 65 Te Corydon, o Alexi. Trahit fua quemque voluptas.

Aspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci;
Et sol crescentes decedens duplicat umbras:
Me tamen urit amor. Quis enim modus adsit amori?

Ah, Corydon, Corydon; quæ te dementia cepit! 70 Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid faltem, potius quorum indiget usus,
Viminibus, mollique paras detexere junco?
Invenies alium, fi te hic fastidit, Alexin.

E C L 0 GA

T E RT I A.

P A L AE M O

N.

MEN AL CAS, DAM OE TA S, PAL AE M O N.

M. Ic , , ?

Non: verum Aegonis. nuper mihi tradidit Aegon.
M. Infelix o femper oves pecus! ipfe Neæram
Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur;
5 Hic alienus oves custos bis mulget in hora:
Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

D. Parcius ista viris tamen objicienda memento.
Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,

Et

[ocr errors]
« PreviousContinue »