Page images
PDF
EPUB

Spargens humida mella, soporiferumque papaver,
Hæc se carminibus promittit folvere mentes
Quas velit; ast aliis duras immittere curas:

Sistere aquam fluviis, et vertere fidera retro:
490 Nocturnofque ciet Manes. mugire videbis

Sub pedibus terram, et descendere montibus ornos.
Testor, cara, Deos, et te, germana, tuumque
Dulce caput, magicas invitam accingier artes.

Tu secreta pyram tecto interiore sub auras
495 Erige: et arma viri, thalamo quæ fixa reliquit

Impius, exuviasque omnes, lectumque jugalem,
Quo perii, superimponas. abolere nefandi
Cuncta viri monumenta juvat; monstratque facerdos.

Hæc effata silet: pallor simul occupat ora.
500 Non tamen Anna novis prætexere funera facris

Germanam credit: nec tantos mente furores
Concipit; aut graviora timet quam morte Sichæi.
Ergo jussa parat.

At Regina pyra, penetrali in sede, fub auras
505 Erecta ingenti, tædis atque ilice secta,

Intenditque locum sertis, et fronde coronat
Funerea: super exuvias, ensemque relictum,
Effigiemque toro locat, haud ignara futuri.

Stant aræ circum: et crines effusa facerdos
510 Tercentum tonat ore Deos, Erebumque, Chaosque,

Tergeminamque Hecaten, tria virginis ora Dianæ.
Sparserat et latices simulatos fontis Averni:
Falcibus et messæ ad Lunam quæruntur ahenis

Pubentes herbæ, nigri cum lacte veneni:
515 Quæritur et nascentis equi de fronte revulsus,
Et matri præreptus amor.,

Ipsa

B b 3

[ocr errors]

Ipfa mola, manibusque piis, altaria juxta,
Unum exuta pedem vinclis, in veste recincta,

Teftatur moritura Deos, et conscia fati 520 Sidera : tum, fi quod non æquo fædere amantes Curæ numen habet, juftumque memorque precatur.

Nox erat; et placidum carpebant fessa foporem
Corpora per terras; silvæque et fæva quierant

Aequora: quum medio volvuntur fidera lapsu; 525 Quum tacet omnis ager; pecudes, pictæque volucres,

Quæque lacus late liquidos, quæque aspera dumis
Rura tenent, fomno positæ sub nocte silenti
Lenibant curas, et corda oblita laborum.

At non infelix animi Phænissa; neque unquam 530 Solvitur in fomnos, oculisve aut pectore noctem

Accipit. ingeminant curæ, rursusque resurgens
Sævit amor, magnoque irarum fluctuat æstu.
Sic adeo insistit, secumque ita corde volutat:

En quid ago? rursusne procos irrisa priores
535 Experiar? Nomadumque petam connubia fupplex,

Quos ego sum toties jam dedignata maritos ?
Iliacas igitur classes, atque ultima Teucrum
Jussa fequar ? quiane auxilio juvat ante levatos,

Et bene apud memores veteris stat gratia facti ? 540 Quis me autem (fac velle) sinet? ratibufque fuperbis

Irrisam accipiet? nescis heu, perdita, necdum
Laomedonteæ sentis perjuria gentis ?
Quid tum? fola fuga nautas comitabor ovantes ?

An Tyriis, omnique manu stipata meorum 545 Insequar ? et quos Sidonia vix urbe revelli,

Rursus agam pelago, et ventis dare vela jubebo?
Quin morere, ut merita es, ferroque averte dolorem.

Tu

Tu lacrymis evicta meis, tu prima furentem

His, germana, malis oneras, atque objicis hosti. 550 Non licuit thalami expertem fine crimine vitam

Degere more feræ, tales nec tangere curas ?
Non servata fides, cineri promissa Sichæo.

Tantos illa fuo rumpebat pectore questus.
Aeneas celsa in puppi, jam certus eundi,
555 Carpebat somnos, rebus jam rite paratis.

Huic se forma Dei vultu redeuntis eodem
Obtulit in somnis, rursusque ita visa monere est,
Omnia Mercurio similis, vocemque coloremque,

Et crines flavos, et membra decora juventæ : 560 Nate dea, potes hoc fub casu ducere somnos ?

Nec, quæ circumstent te deinde pericula, cernis ?
Demens! nec Zephyros audis fpirare fecundos ?
Illa dolos, dirumque nefas in pectore versat,

Certa mori, varioque irarum fluctuat æstu. 565 Non fugis hinc præceps, dum præcipitare poteftas ?

Jam mare turbari trabibus, fævasque videbis
Collucere faces, jam fervere litora flammis;
Si te his attigerit terris Aurora morantem.

Eia age, rumpe moras: Varium et mutabile femper 570 Femina. Sic fatus, nocti se immiscuit atræ.

Tum vero Aeneas, subitis exterritus umbris,
Corripit e fomno corpus, sociosque fatigat:
Præcipites vigilate viri, et considite transtris:

Solvite vela citi. Deus æthere missus ab alto, 575 Festinare fugam, tortosque incidere funes

Ecce iterum stimulat. Sequimur te, sancte Deorum,
Quisquis es, imperioque iterum paremus ovantes.
Adsis, o, placidusque juves, et fidera cælo

1

[merged small][ocr errors]

Dextra feras. Dixit: vaginaque eripit ensem 580 Fulmineum, strictoque ferit retinacula ferro.

Idem omnes fimul ardor habet: rapiuntque, ruuntque :
Litora deferuere: latet sub claslibus æquor.
Adnixi torquent spumas, et cærula verrunt.

Et jam prima novo spargebat lumine terras 585 Tithoni croceum linquens Aurora cubile:

Regina e fpeculis, ut primum albescere lucem
Vidit, et æquatis classem procedere velis,
Litoraque, et vacuos sensit sine remige portus;

Terque quaterque manu pectus percussa decorum, 590 Flaventesque abscissa comas; Pro Juppiter! ibit

Hic, ait, et nostris illuferit advena regnis ?
Non arma expedient? totaque ex urbe sequentur ?
Diripientque rates alii navalibus ? ite,

Ferte citi flammas, date vela, impellite remos.
595 Quid loquor ? aut ubi fum ? quæ mentem insania mutat?

Infelix Dido! nunc te facta impia tangunt?
Tum decuit, quum sceptra dabas. en dextra fidefque !
Quem fecum patrios aiunt portare Penates !

Quem subiisse humeris confectum ætate parentem! 600 Non potui abreptum divellere corpus, et undis

Spargere ? non focios, non ipsum abfumere ferro
Ascanium, patriisque epulandum apponere mensis ?
Verum anceps pugnæ fuerat fortuna. fuisset.

Quem metui moritura ? faces in castra tulissem,
605 Implessemque foros flammis: natumque, patremque

Cum genere exstinxem: memet super ipsa dedissem.
Sol, qui terrarum flammis opera omnia lustras;
Tuque harum interpres curarum et conscia Juno;
Nocturnisque Hecate triviis ululata per urbes;

[ocr errors]

610 Et Diræ ultrices; et Di morientis Elifæ;

Accipite hæc, meritumque malis advertite numen,
Et nostras audite preces : Si tangere portus
Infandum caput, ac terris adnare necesse est;

Et sic fata Jovis poscunt; hic terminus hæret. 615 At bello audacis populi vexalus et armis,

Finibus extorris, complexu avulsus Iuli,
Auxilium imploret, videatque indigna fuorum
Funera: nec, quum se fub leges pacis iniquæ

Tradiderit, regno, aut optata luce fruatur; 620 Sed cadat ante diem, mediaque inhumatus arena. (do

Hæc precor: hanc vocem extremam cum fanguine fun-
Tum vos, O Tyrii, stirpem, et genus omne futurum
Exercete odiis ; cinerique hæc mittite nostro

Munera: nullus amor populis, nec fædera sunto. 625 Exoriare aliquis nostris ex ossibus ultor,

Qui face Dardanios, ferroque fequare colonos;
Nunc, olim, quocunque dabunt fe tempore vires :
Litora litoribus contraria, fluctibus undas

Imprecor, arma armis : pugnent ipfique nepotes. 630 Hæc ait: et partes animum versabat in omnes;

Invisam quærens quam primum abrumpere lucem.
Tum breviter Barcen nutricem affata Sichæi:
(Namque fuam patria antiqua cinis ater habebat)

Annam, cara, mihi, nutrix, huc fiste fororem: 635 Dic corpus properet fluviali spargere lympha,

Et pecudes secum, et monstrata piacula ducat:
Sic veniat. tuque ipsa pia tege tempora vitta.
Sacra Jovi Stygio, quæ rite incepta paravi,

Perficere est animus, finemque imponere curis ; 640 Dardaniique rogum capitis permittere flammæ. Сс

Sic

« PreviousContinue »