Page images
PDF
EPUB

Dixerat. Ille Jovis monitis immota tenebat
Lumina, et obnixus curam fub corde premebat.
Tandem

pauca refert: Ego te, quæ plurima fando Enumerare vales, nunquam, Regina, negabo 335 Promeritam: nec me meminisse pigebit Elifæ;

Dum memor ipse mei, dum spiritus hos reget artus.
Pro re pauca loquar: nec ego hanc abscondere furto
Speravi, ne finge, fugam; nec conjugis unquam

Prætendi tædas, aut hæc in foedera veni. 340 Me fi fata meis paterentur ducere vitam

Auspiciis, et sponte mea componere curas;
Urbem Trojanam primum, dulcesque meorum
Relliquias colerem; Priami tecta alta manerent;

Et recidiva manu posuissem Pergama victis. 345 Sed nunc Italiam magnam Grynæus Apollo,

Italiam Lyciæ jussere capessere sortes.
Hic amor, hæc patria est. fi te Carthaginis arces
Phænissam, Libycæque aspectus detinet urbis ;

Quæ tandem, Ausonia Teucros considere terra, 350 Invidia est ? et nos fas extera quærere regna.

Me patris Anchifæ, quoties humentibus umbris
Nox operit terras, quoties astra ignea surgunt,
Admonet in somnis, et turbida terret imago :

Me puer Afcanius, capitisque injuria cari,
355 Quem regno Hesperiæ fraudo, et fatalibus arvis.

Nunc etiam interpres Divum Jove miffus ab ipso,
Testor utrumque caput, celeres mandata per auras
Detulit. ipse Deum manifesto in lumine vidi

Intrantem muros, vocemque his auribus haufi. 360 Define meque tuis incendere, teque querelis : Italiam non fponte fequor.

Talia dicentem jamdudum aversa tuetur,
Huc illuc volvens oculos, totumque pererrat

Luminibus tacitis, et sic accensa profatur: 365 Nec tibi Diva parens, generis nec Dardanus auctor,

Perfide, sed duris genuit te cautibus horrens
Caucasus, Hyrcanæque admorunt ubera tigres.
Nam quid dissimulo, aut quæ me ad majora reservo ?

Num fletu ingemuit nostro ? num lumina flexit? 370 Num lacrymas victus dedit, aut miseratus amantem est?

Quæ quibus anteferam ? jam jam nec maxima Juno,
Nec Saturnius hæc oculis pater aspicit æquis.
Nusquam tuta fides. ejectum litore, egentem

Excepi, et regni demens in parte locavi: 375 Amislam classem, focios a morte reduxi.

Heu! furiis incenfa feror. nunc augur Apollo,
Nunc Lyciæ fortes, nunc et Jove missus ab ipfo
Interpres Divum fert horrida jussa per auras.

Scilicet is Superis labor eft: ea cura quietos 380 Sollicitat! neque te teneo, neque dicta refello.

I, fequere Italiam ventis ; pete regna per undas:
Spero equidem mediis, fi quid pia numina possunt,
Supplicia hausurum scopulis; et nomine Dido

Sæpe vocaturum: fequar atris ignibus absens: 385 Et, quum frigida mors anima seduxerit artus,

Omnibus umbra locis adero. dabis, improbe, pænas.
Audiam, et hæc Manes veniet mihi fama sub imos.
His medium dictis sermonem abrumpit, et auras

Aegra fugit, seque ex oculis avertit et aufert; 390 Linquens multa metu cunctantem et multa parantem

Dicere. suscipiunt famulæ, collapsaque membra
Marmoreo referunt thalamo, stratisque reponunt.
Bb

At

At pius Aeneas, quanquam lenire dolentem

Solando cupit, et dictis avertere curas,
395 Multa gemens, magnoque animum labefactus amore:

Jussa tamen Divum exsequitur, classemque revisit.
Tum vero Teucri incumbunt, et litore celsas
Deducunt toto naves: natat uncta carina:

Frondentesque ferunt remos, et robora filvis
400 Infabricata, fugæ studio.

Migrantes cernas, totaque ex urbe ruentes.
Ac veluti ingentem formicæ farris acervum
Quum populant, hiemis memores, tectoque reponunt;

It nigrum campis agmen, prædamque per herbas
405 Convectant calle angusto: pars grandia trudunt

Obnixæ frumenta humeris: pars agmina cogunt,
Castigantque moras : opere omnis femita fervet.

Quis tibi tunc, Dido, cernenti talia fensus ?
Quosve dabas gemitus, quum litora fervere late
410 Prospiceres arce ex summa, totumque videres

Misceri ante oculos tantis clamoribus æquor ?
Improbe amor, quid non mortalia pectora cogis ?
Ire iterum in lacrymas, iterum tentare precando

Cogitur, et supplex animos submittere amori;
415 Ne quid inexpertum, frustra moritura, relinquat.

Anna, vides toto properari litore circum:
Undique convenere: vocat jam carbasus auras :
Puppibus et læti nautæ imposuere coronas.

Hunc ego fi potui tantum fperare dolorem ;
420 Et perferre, foror, potero: miseræ hoc tamen unum

Exsequere, Anna, mihi. folam nam perfidus ille
Te colere, arcanos etiam tibi credere sensus:
Sola viri molles aditus, et tempora noras.

I,

[ocr errors]

I, foror, atque hoftem fupplex affare fuperbum: 425 Non ego cum Danais Trojanam exscindere gentem

Aulide juravi, classemve ad Pergama misi:
Nec patris Anchisæ cinerem Manesve revelli.
Cur mea dicta negat duras demittere in aures ?

Quo ruit? extremum hoc miseræ det munus amanti: 430 Exfpectet facilemque fugam, ventosque ferentes.

Non jam conjugium antiquum, quod prodidit, oro;
Nec pulchro ut Latio careat, regnumque relinquat:
Tempus inanc peto, requiem fpatiumque furori;

Dum mea me victam doceat fortuna dolere. 435 Extremam hanc oro veniam: (miserere fororis) Quam mihi quum dederis cumulatam, morte remittam.

Talibus orabat; talesque miserrima fletus
Fertque refertque foror: sed nullis ille movetur

Fletibus, aut voces ullas tractabilis audit.
440 Fata obstant; placidafque viri Deus obftruit aures.

Ac veluti, annofam valido quum robore quercum
Alpini Boreæ nunc hinc, nunc flatibus illinc
Eruere inter se certant; it stridor, et alte

Consternunt terram concusso stipite frondes :
445 Ipfa hæret scopulis; et quantum vertice ad auras

Aetherias, tantum radice in Tartara tendit.
Haud fecus affiduis hinc atque hinc vocibus heros
Tunditur; et magno persentit pectore curas.

Mens immota manet: lacrymæ volvuntur inanes. 450 Tum vero infelix fatis exterrita Dido

Mortem orat: tædet cæli convexa tueri.
Quo magis inceptum peragat, lucemque relinquat;
Vidit, thuricremis quum dona imponeret aris,
Horrendum dictu, latices nigrefcere facros;
B b 2

455 Fusaque

455 Fusaque in obfcoenum se vertere vina cruorem.

Hoc visum nulli, non ipfi effata sorori.
Præterea, fuit in tectis de marmore templum
Conjugis antiqui, miro quod honore colebat,

Velleribus niveis, et festa fronde revinctum. 460 Hinc exaudiri voces, et verba vocantis

Visa viri, nox quum terras obscura teneret:
Solaque culminibus ferali carmine bubo
Sæpe queri, et longas in fletum ducere voces.

Multaque præterea vatum prædicta priorum
465 Terribili monitu horrificant. agit ipse furentem

In fomnis ferus Aeneas : femperque relinqui
Sola sibi, semper longam incomitata videtur
Ire viam, et Tyrios deserta quærere terra.

Eumenidum veluti demens videt agmina Pentheus, 470 Et Solem geminum, et duplices se ostendere Thebas:

Aut Agamemnonius fcenis agitatus Orestes,
Armatam facibus matrem et serpentibus atris
Quum fugit, ultricesque sedent in limine Diræ.

Ergo ubi concepit furias, evicta dolore,
475 Decrevitque mori; tempus secum ipsa modumque

Exigit: et mostam dictis aggressa fororem,
Consilium vultu tegit, ac fpem fronte serenat:
Inveni, germana, viam (gratare forori)

Quæ mihi reddat eum, vel eo me folvat, amantem. 480 Oceani finem juxta Solemque cadentem,

Ultimus Aethiopum locus eft, ubi maximus Atlas
Axem humero torquet stellis ardentibus aptum.
Hinc mihi Maslylæ gentis monstrata facerdos;

Hesperidum templi custos, epulasque draconi 485 Quæ dabat, et facros fervabat in arbore ramos.

Spargens

« PreviousContinue »