Page images
PDF
EPUB

1

[ocr errors]

Parva metu primo; mox fese attollit in auras,
Ingrediturque solo, et caput inter nubila condit.
Illam Terra parens, ira irritata Deorum,

Extremam, ut perhibent, Cão Enceladoque fororem 180 Progenuit, pedibus celerem, et pernicibus alis;

Monstrum horrendum, ingens: cui quot funt corpore
Tot vigiles oculi fubter, mirabile dictu, (plumæ,
Tot linguæ, totidem ora fonant, tot subrigit aures.

Nocte volat coeli medio, terræque per umbram 185 Stridens, nec dulci declinat lumina somno.

Luce fedet custos, aut fummi culmine tecti
Turribus aut altis, et magnas territat urbes :
Tam ficti pravique tenax, quam nuncia veri.

Hæc tum multiplici populos sermone replebat 190 Gaudens, et pariter facta atque infecta canebat:

Venisfe Aenean Trojano a sanguine cretum,
Cui fe pulchra viro dignetur jungere Dido:
Nunc hiemem inter se luxu, quam longa, fovere,

Regnorum immemores, turpique cupidine captos. 195 Hæc passım Dea fæda virum diffundit in ora.

Protinus ad regem cursus detorquet Iarbam,
Incenditque animum dictis, atque aggerat iras.
Hic Ammone fatus, rapta Garamantide Nympha,

Templa Jovi centum latis immania regnis,
200 Centum aras posuit; vigilemque facraverat ignem,

Excubias Divum æternas, pecudumque cruore
Pingue folum, et variis florentia limina fertis.
Ifque ameņs animi, et rumore accensus amaro,

Dicitur ante aras, media inter numina Divum, 205 Multa Jovem manibus fupplex orasse supinis : Juppiter omnipotens, cui nunc Maurusia pictis

Gens

[ocr errors]

A a 2

Gens epulata toris, Lenæum libat honorem,
Afpicis hæc? an te, genitor, quum fulmina torques,

Nequicquam horremus ? cæcique in nubibus ignes 210 Terrificant animos, et inania murmura miscent ?

Femina, quæ noftris errans in finibus, urbem
Exiguam pretio pofuit; cui litus arandum,
Cuique loci leges dedimus; connubia nostra

Reppulit, ac dominum Aenean in regna recepit. 215 Et nunc ille Paris cum femiviro comitatu,

Mæonia mentum mitra crinemque madentem
Subnexus, rapto potitur : nos munera templis
Quippe tuis ferimus, famamque fovemus inanem.

Talibus orantem dictis, arasque tenentem
220 Audiit omnipotens; oculosque ad mænia torsit

Regia, et oblitos famæ melioris amantes.
Tunc fic Mercurium alloquitur, ac talia mandat:
Vade age, nate, voca Zephyros, et labere pennis :

Dardaniumque ducem, Tyria Carthagine qui nunc 225 Exspectat, fatisque datas non respicit urbes,

Alloquere: et celeres defer mea dicta per auras.
Non illum nobis genetrix pulcherrima talem
Promisit, Graiumque ideo bis vindicat armis :

Sed fore, qui gravidam imperiis, belloque frementem 230 Italiam regeret, genus alto a sanguine Teucri

Proderet, ac totum fub leges mitteret orbem.
Si nulla accendit tantarum gloria rerum,
Nec fuper ipse sua molitur laude laborem;

Ascanione pater Romanas invidet arces ? 235 Quid ftruit ? aut qua fpe inimica in gente moratur?

Nec prolem Aufoniam, et Lavinia refpicit arva?
Naviget. hæc fumma est: hic noftri nuncius efto.

Dixerat:

Dixerat: ille patris magni parere parabat
Imperio : et primum pedibus talaria nectit
240 Aurea; quæ sublimem alis, five æquora fupra,

Seu terram, rapido pariter cum flamine portant,
Tum virgam capit: hac animas ille evocat Orco
Pallentes, alias sub triftia Tartara mittit;

Dat somnos, adimitque; et lumina morte resignat. 245 Illa fretus, agit ventos, et turbida tranat

Nubila: jamque volans, apicem et latera ardua cernit
Atlantis duri, coelum qui vertice fulcit ;
Atlantis, cinctum assidue cui nubibus atris

Piniferum caput et vento pulsatur et imbri: 250 Nix humeros infusa tegit: tum flumina mento

Præcipitant Senis, et glacie riget horrida barba.
Hic primum paribus nitens Cyllenius alis
Constitit: hinc toto præceps se corpore ad undas

Misit; avi similis, quæ circum litora, circum 255 Piscosos fcopulos, humilis volat æquora juxta.

Haud aliter terras inter columque volabat,
Litus arenosum Libyæ ventofque fecabat,
Materno veniens ab avo Cyllenia proles.

Ut primum alatis tetigit magalia plantis;
260 Aenean fundantem arces, ac tecta novantem

Conspicit: atque illi ftellatus iafpide fulva
Ensis erat, Tyrioque ardebat murice læna,
Demissa ex humeris: dives quæ munera Dido

Fecerat, et tenui telas discreverat auro.
265 Continuo invadit: Tu nunc Carthaginis altæ

Fundamenta locas, pulchramque uxorius urbem
Exstruis ? heu, regni, rerumque oblite tuarum !
Ipfe Deum tibi me claro demittit Olympo

Regnator,

A a 3

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Regnator, cælum et terras qui numine torquet: 270 Ipse hæc ferre jubet celeres mandata per auras.

Quid struis ? aut qua fpe Libycis teris otia terris ?
Si te nulla movet tantarum gloria rerum,
Nec super ipse tua moliris laude laborem;

Ascanium surgentem, et fpes heredis Iuli
275 Respice; cui regnum Italiæ, Romanaque tellus

Debentur. Tali Cyllenius ore locutus,
Mortales visus medio sermone reliquit,
Et procul in tenuem ex oculis evanuit auram.

At vero Aeneas aspectu obmutuit amens;
280 Arrectæque horrore comæ, et vox faucibus hæsit.

Ardet abire fuga, dulcesque relinquere terras,
Attonitus tanto monitu, imperioque Deorum.
Heu! quid agat ? quo nunc Reginam ambire furentem

Audeat affatu ? quæ prima exordia fumat ?
285 Atque animum nunc huc celerem, nunc dividit illuc,

In partesque rapit varias, perque omnia versat.
Hæc alternanti potior fententia visa est:
Mnesthea, Sergestumque vocat, fortemque Cloanthum :

Classem aptent taciti, focios ad litora cogant, 290 Arma parent; et quæ fit rebus causa novandis,

Dissimulent: sese interea, quando optima Dido
Nesciat, et tantos rumpi non fperet amores,
Tentaturum aditus, et quæ mollissima fandi

Tempora; quis rebus dexter modus. ocius omnes 295 Imperio læti parent, ac jussa facessunt.

At Regina dolos (quis fallere possit amantem ?) Præsensit, motusque excepit prima futuros; Omnia tuta timens. eadem impia fama furenti Detulit armari classem, cursumque parari.

300 Sævit

300 Sævit inops animi, totamque incensa per urbem

Bacchatur: qualis commotis excita sacris
Thyas, ubi audito stimulant trieterica Baccho
Orgia, nocturnusque vocat clamore Cithæron.

Tandem his Aenean compellat vocibus ultro: 305 Dissimulare etiam fperasti, perfide, tantum

Posse nefas ? tacitusque mea decedere terra ?
Nec te noster amor, nec te data dextera quondam,
Nec moritura tenet crudeli funere Dido ?

Quin etiam hiberno moliris fidere classem, 310 Et mediis properas Aquilonibus ire per

altum?
Crudelis! quid ? fi non arva aliena domosque
Ignotas peteres, et Troja antiqua maneret;
Troja per undosum peteretur classibus æquor ?

Mene fugis ? per ego has lacrymas, dextramque tuam te, 315 (Quando aliud mihi jam miseræ nihil ipfa reliqui)

Per connubia nostra, per inceptos Hymenæos;
Si bene quid de te merui, fuit aut tibi quicquam
Dulce meum; miserere domus labentis; et iftam,

Oro, fi quis adhuc precibus locus, exue mentem. 320 Te propter, Libycæ gentes, Nomadumque tyranni

Odere, infensi Tyrii: te propter eundem,
Exstinctus pudor, et, qua fola fidera adibam,
Fama prior. cui me moribundam deferis, hofpes ?

Hoc folum nomen quoniam de conjuge restat. 325 Quid moror ? an mea Pygmalion dum mænia frater

Destruat? aut captam ducat Gætulus Iarbas?
Saltem, si qua mihi de te suscepta fuisset
Ante fugam foboles; si quis mihi parvulus aula

Luderet Aeneas, qui te tantum ore referret;
330 Non equidem omnino capta aut deserta viderer.

Dixerat.

« PreviousContinue »