Page images
PDF
EPUB

Conjugis, et sparsos fraterna cæde Penates;
Solus hic inflexit sensus, animumque labantem
Impulit. agnosco veteris vestigia flammæ.

Sed mihi vel tellus optem prius ima dehiscat; 25 Vel pater omnipotens adigat me fulmine ad umbras,

Pallentes umbras Erebi, noctemque profundam;
Ante, pudor, quam te violo, aut tua jura resolvo.
Ille meos, primus qui me sibi junxit, amores

Abstulit: ille habeat fecum, fervetque fepulcro. 30 Sic effata, sinum lacrymis implevit obortis.

Anna refert: O luce magis dilecta forori,
Solane perpetua merens carpere juventa ?
Nec dulces natos, Veneris nec præmia noris ?

Id cinerem, aut Manes credis curare fepultos ? 35 Esto: ægram nulli quondam flexere mariti;

Non Libyæ, non ante Tyro: despectus Iarbas,
Ductoresque alii, quos Africa terra triumphis
Dives alit. placitone etiam pugnabis amori?

Nec venit in mentem quorum confederis arvis ? 40 Hinc Gætulæ urbes, genus insuperabile bello,

Et Numidæ infræni cingunt, et inhospita Syrtis :
Hinc deserta siti regio, lateque furentes
Barcæi. quid bella Tyro furgentia dicam,

Germanique minas ?
45 Dis equidem auspicibus reor, et Junone fecunda,

Huc cursum Iliacas vento tenuisse carinas.
Quam tu urbem, foror, hanc cernes! quæ surgere regna
Conjugio tali! Teucrum comitantibus armis,

Punica se quantis attollet gloria rebus !
50 Tu modo posce Deos veniam, sacrisque litatis
Indulge hofpitio, causasque innecte morandi:

Dum

Dum pelago defævit hiems, et aquosus Orion;
Quassatæque rates, et non tractabile cælum.

His dictis incensum animum inflammavit amore, 55 Spemque dedit dubiæ menti, folvitque pudorem.

Principio delubra adeunt, pacemque per aras
Exquirunt: mactant lectas de more bidentes
Legiferæ Cereri, Phæboque, patrique Lyæo;

Junoni ante omnes, cui vincla jugalia curæ.
60 Ipsa tenens dextra pateram pulcherrima Dido,

Candentis vaccæ media inter cornua fundit:
Aut ante ora Deum pingues spatiatur ad aras,
Instauratque diem donis ; pecudumque reclusis

Pectoribus inhians, fpirantia consulit exta.
65 Heu vatum ignaræ mentes! quid vota furentem,

Quid delubra juvant? est mollis flamma medullas
Interea, et tacitum vivit sub pectore vulnus.
Uritur infelix Dido, totaque vagatur

Urbe furens: qualis conjecta cerva fagitta,
70 Quam procul incautam nemora inter Cressia fixit

Pastor agens telis, liquitque volatile ferrum
Nescius. illa fuga silvas faltusque peragrat
Dictæos : hæret lateri lethalis arundo.

Nunc media Aenean secum per monia ducit,
75 Sidoniasque oftentat opes, urbemque paratam.

Incipit effari, mediaque in voce resistit.
Nunc eadem, labente die, convivia quærit;
Iliacosque iterum demens audire labores

Exposcit, pendetque iterum narrantis ab ore.
80 Post, ubi digressi, lumenque obscura vicissim

Luna premit, suadentque cadentia fidera somnos;
Sola domo mæret vacua, stratisque relictis

Incubat.

[ocr errors]

Incubat. illum absens abfentem auditque videtque:

Aut gremio Ascanium, genitoris imagine capta, 85 Detinet, infandum fi fallere possit amorem.

Non cæptæ assurgunt turres; non arma juventus
Exercet; portusve, aut propugnacula bello
Tuta parant: pendent opera interrupta, minæque

Murorum ingentes, æquataque machina cælo. 90 Quam simul ac tali persensit peste teneri

Cara Jovis conjux, nec famam obstare furori;
Talibus aggreditur Venerem Saturnia dictis :
Egregiam vero laudem et spolia ampla refertis

Tuque puerque tuus ; magnum et memorabile nomen: 95 Una dolo Divum si femina villa duorum est.

Nec me adeo fallit, veritam te monia nostra,
Suspectas habuisse domos Carthaginis altæ.
Sed quis erit modus ? aut quo nunc certamine tanto?

Quin potius pacem æternam pactosque Hymenæos 100 Exercemus? habes, tota quod mente petisti :

Ardet amans Dido, traxitque per ossa furorem.
Communem hunc ergo populum, paribusque regamus
Auspiciis: liceat Phrygio servire marito,
Dotalefque tuæ Tyrios permittere dextræ.

Olli (fenfit enim fimulata mente locutam,
Quo regnum Italiæ Libycas averteret oras)
Sic contra est ingressa Venus : Quis talia demens
Abnuat, aut tecum malit contendere bello ?

Si modo, quod memoras, factum fortuna sequatur. 110 Sed fatis incerta feror, si Juppiter unam

Esse velit Tyriis urbem Trojaque profectis;
Miscerive probet populos, aut foedera jungi.
Tu conjux: tibi fas animum tentare precando.

Perge,

105

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Perge, sequar. Tum sic excepit regia Juno:
115 Mecum erit iste labor. nunc, qua ratione, quod instat

Confieri poffit, paucis (adverte) docebo.
Venatum Aeneas, unaque miserrima Dido,
In nemus ire parant, ubi primos craftinus ortus

Extulerit Titan, radiisque retexerit orbem.
120 His ego nigrantem commista grandine nimbum,

Dum trepidant alæ, faltusque indagine cingunt,
Desuper infundam, et tonitru cælum omne ciebo.
Diffugient comites, et nocte tegentur opaca:

Speluncam Dido, dux et Trojanus eandem
125 Devenient. adero, et, tua fi mihi certa voluntas,

Connubio jungam ftabili, propriamque dicabo.
Hic Hymenæus erit. Non adversata, petenti
Annuit, atque dolis risit Cytherea repertis.

Oceanum interea furgens Aurora reliquit. 130 It portis jubare exorto delecta juventus :

Retia rara, plagæ, lato venabula ferro,
Massylique ruunt equites, et odora canum vis.
Regínam thalamo cunctantem ad limina primi

Pænorum exspectant: ostroque insignis et auro 135 Stat fonipes, ac fræna ferox spumantia mandit.

Tandem progreditur, magna stipante caterva,
Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo:
Cui pharetra ex auro, crines nodantur in aurum,

Aurea purpuream subnectit fibula vestem. 140 Nec non et Phrygii comites, et lætus Iulus,

Incedunt. ipse ante alios pulcherrimus omnes
Infert fe focium Aeneas, atque agmina jungit.
Qualis, ubi hibernam Lyciam, Xanthique fluenta
Deserit, ac Delum maternam invisit Apollo,

[ocr errors]

A a

145 Instaurat

145 Instauratque choros: mistique altaria circum

Cretesque Dryopesque fremunt, pictique Agathyrsi:
Iple jugis Cynthi graditur, mollique fluentem
Fronde premit crinem fingens, atque implicat auro:

Tela sonant humeris. haud illo fegnior ibat 150 Aeneas: tantum egregio decus enitet ore.

Poftquam altos ventum in montes, atque invia lustra:
Ecce feræ faxi dejectæ vertice capræ
Decurrere jugis : alia de parte patentes

Transmittunt cursu campos, atque agmina cervi 155 Pulverulenta fuga glomerant, montesque relinquunt.

At puer Ascanius mediis in vallibus acri
Gaudet equo; jamque hos cursu, jam præterit illos:
Spumantemque dari pecora inter inertia votis

Optat aprum, aut fulvum descendere monte leonem. 160 Interea magno misceri murmure coelum

Incipit: insequitur commifta grandine nimbus.
Et Tyrii comites passim, et Trojana juventus,
Dardaniusque nepos Veneris, diversa per agros

Tecta metu petiere. ruunt de montibus amnes. 165 Speluncam Dido, dux et Trojanus, eandem

Deveniunt. prima et Tellus et pronuba Juno
Dant fignum: fulsere ignes, et conscius æther
Connubiis: summoque ulularunt vertice Nymphæ.

Ille dies primus lethi, primusque malorum
170 Causa fuit. neque enim fpecie famave movetur;

Nec jam furtivum Dido meditatur amorem:
Conjugium vocat: hoc prætexit nomine culpam.

Extemplo Libyæ magnas it Fama per urbes : Fama, malum quo non aliud velocius ullum; 175 Mobilitate viget, virefque acquirit eundo;

« PreviousContinue »