Page images
PDF
EPUB

Ipsa canat, vocemque volens, atque ora resolvat.
Illa tibi Italiæ populos, venturaque bella,
Et

quo quemque modo fugiasque ferasque laborem, 460 Expediet: cursusque dabit venerata secundos.

Hæc funt quæ nostra liceat te voce moneri.
Vade age, et ingentem factis fer ad æthera Trojam.

Quæ postquam vates sic ore effatus amico est; Dona dehinc auro gravia, sectoque elephanto, 465 Imperat ad naves ferri: stipatque carinis

Ingens argentum, Dodonæosque lebetas,
Loricam consertam hamis, auroque trilicem,
Et conum insignis galeæ, cristasque comantes,

Arma Neoptolemi. sunt et sua dona parenti. 470 Addit equos, additque duces.

Remigium supplet: focios simul instruit armis.
Interea classem velis aptare jubebat
Anchises, fieret vento mora ne qua ferenti.

Quem Phoebi interpres multo compellat honore: 475 Conjugio Anchisa Veneris dignate superbo,

Cura Deum, bis Pergameis erepte ruinis,
Ecce tibi Ausoniæ tellus: hanc arripe velis :
Et tamen hanc pelago præterlabare necesse est.

Ausoniæ pars illa procul, quam pandit Apollo. 480 Vade, ait, О felix nati pietate. quid ultra

Provehor, et fando surgentes demoror Austros ?
Nec minus Andromache, digressu mæsta supremo,
Fert picturatas auri subtemine vestes,

Et Phrygiam Ascanio chlamydem: nec cedit honori: 485 Textilibusque onerat donis, ac talia fatur:

Accipe et hæc, manuum tibi quæ monumenta mearum
Sint, puer, et longum Andromachæ teftentur amorem,

Conjugis

[ocr errors]

500

Conjugis Hectoreæ. cape dona extrema tuorum.

O mihi fola mei super Astyanactis imago !
490 Sic oculos, fic ille manus, fic ora ferebat:

Et nunc æquali tecum pubesceret ævo.
Hos ego digrediens lacrymis affabar obortis :
Vivite felices, quibus est fortuna peracta

Jam sua: nos alia ex aliis in fata vocamur.
495 Vobis parta quies: nullum maris æquor arandum:

Arva neque Ausoniæ, femper cedentia retro,
Quærenda. effigiem Xanthi, Trojamque videtis,
Quam vestræ fecere manus : melioribus, opto,
Auspiciis ; et quæ fuerit minus obvia Graiis.
Si quando Tybrim, vicinaque Tybridis arva
Intraro, gentique meæ data monia cernam;
Cognatas urbes olim, populosque propinquos,
Epiro, Hesperia, quibus idem Dardanus auctor,

Atque idem casus, unam faciemus utramque
505 Trojam animis. maneat nostros ea cura nepotes.

Provehimur pelago vicina Ceraunia juxta :
Unde iter Italiam, cursusque brevissimus undis.
Sol ruit interea, et montes umbrantur opaci.

Sternimur optatæ gremio telluris, ad undam,
510 Sortiti remos, paslimque in litore ficco

Corpora curamus: fessos sopor irrigat artus.
Necdum orbem medium nox horis acta subibat :
Haud segnis strato furgit Palinurus, et omnes

Explorat ventos, atque auribus aera captat.
515 Sidera cuncta notat tacito labentia coelo,

Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones,
Armatumque auro circumspicit Oriona.
Postquam cuncta videt coelo constare sereno;

Dat

Y 3

Dat clarum e puppi fignum: nos caftra movemus, 520 Tentamusque viam, et velorum pandimus alas.

Jamque rubescebat ftellis Aurora fugatis,
Quum procul obscuros colles humilemque videmus
Italiam. Italiam primus conclamat Achates:

Italiam læto socii clamore falutant.
525 Tum pater Anchises magnum cratera corona

Induit, implevitque mero ; Divosque vocavit,
Stans celsa in puppi.
Di, maris et terræ tempestatumque potentes,

Ferte viam vento facilem, et spirate fecundi. 530 Crebrescunt optatæ auræ: portusque patescit

Jam propior, templumque apparet in arce Minervæ.
Vela legunt socii, et proras ad litora torquent.
Portus ab Eoo fluctu curvatur in arcum ;

Objectæ falfa spumant aspergine cautes: 535 Ipse latet. gemino demittunt brachia muro Turriti fcopuli

, refugitque a litore templum. Quatuor hic, primum omen, equos in gramine vidi Tondentes campum late, candore nivali.

Et pater Anchises : Bellum, o terra hospita, portas : 540 Bello armantur equi: bellum hæc armenta minantur.

Sed tamen iidem olim curru succedere sueti
Quadrupedes, et fræna jugo concordia ferre.
Spes est pacis, ait. tum numina fancta precamur

Palladis armisonæ, quæ prima accepit ovantes; 545 Et capita ante aras Phrygio velamur amictu :

Præceptisque Heleni, dederat quæ maxima, rite
Junoni Argivæ jussos adolemus honores.
Haud mora: continuo perfectis ordine votis,
Cornua velatarum obvertimus antennarum;

550 Grajuge

550 Grajugenumque domos, suspectaque linquimus arva.

Hinc finus Herculei, si vera eft fama, Tarenti
Cernitur: attollit se diva Lacinia contra,
Caulonisque arces, et navifragum Scylacæum.

Tum procul e fluctu Trinacria cernitur Aetna: 555 Et gemitum ingentem pelagi, pulsataque saxa

Audimus longe, fractasque ad litora voces :
Exsultantque vada, atque æstu miscentur arenæ.
Et pater Anchises: Nimirum hæc illa Charybdis :

Hos Helenus scopulos, hæc faxa horrenda canebat: 560 Eripite, O socii, pariterque insurgite remis.

Haud minus ac jussi faciunt: primusque rudentem
Contorsit lævas proram Palinurus ad undas:
Lævam cuncta cohors remis, ventisque petivit.

Tollimur in cælum curvato gurgite; et iidem 565 Subducta ad Manes imos descendimus unda.

Ter scopuli clamorem inter cava faxa dedere:
Ter spumam elisam et rorantia vidimus astra.

Interea fessos ventus cum fole reliquit:
Ignarique viæ, Cyclopum allabimur oris.
570 Portus ab accessu ventorum immotus, et ingens

Ipse; fed horrificis juxta tonat Aetna ruinis :
Interdumque atram prorumpit ad æthera nubem,
Turbine fumantem piceo, et candente favilla :

Attollitque globos flammarum, et sidera lambit. 575 Interdum scopulos, avulsaque viscera montis

Erigit eructans, liquefactaque saxa sub auras
Cum gemitu glomerat, fundoque exæstuat imo.
Fama eft, Enceladi semustum fulmine corpus

Urgeri mole hac, ingentemque insuper Aetnam 580 Impositam, ruptis flammam exspirare caminis:

Et,

Et, fessum quoties motat latus, intremere omnem
Murmure Trinacriam; et cælum subtexere fumo.
Noctem illam tecti filvis immania monstra

Perferimus; nec, quæ fonitum det causa, videmus. 585 Nam neque erant astrorum ignes, nec lucidus æthra

Siderea polus ; obscuro sed nubila cælo :
Et Lunam in nimbo nox intempesta tenebat.

Postera jamque dies primo surgebat Eoo, Humentemque Aurora polo dimoverat umbram; 590 Quum fubito e silvis, macie confecta suprema,

Ignoti nova forma: viri, miserandaque cultu
Procedit; fupplexque manus ad litora tendit.
Refpicimus: dira illuvies, immissaque barba,

Consertum tegmen spinis: at cætera Graius, 595 Et quondam patriis ad Trojam missus in armis.

Isque ubi Dardanios habitus et Troia vidit
Arma procul; paulum aspectu conterritus hæsit,
Continuitque gradum: mox sese ad litora præceps

Cum fletu precibusque tulit. Per fidera testor, 600 Per Superos, atque hoc coeli spirabile lumen;

Tollite me Teucri: quascunque abducite terras.
Hoc fat erit. fcio me Danais e classibus unum,
Et bello Iliacos fateor petiisse Penates.

Pro quo, fi sceleris tanta est injuria noftri, 605 Spargite me in fluctus, vastoque immergite ponto.

Si pereo, manibus hominum periisse juvabit.
Dixerat: et genua amplexus, genibusque volutans
Hærebat. qui sit, fari, quo sanguine cretus,

Hortamur; quæ deinde agitet fortuna, fateri. 610 Ipse pater dextram Anchises, haud multa moratus, Dat juveni; atque animum præsenti pignore firmat.

« PreviousContinue »