Page images
PDF
EPUB

Ante urbem, in luco, falsi Simoentis ad undam,
Libabat cineri Andromache, Manesque vocabat

Hectoreum ad tumulum, viridi quem cespite inanem, 305 Et geminas, causam lacrymis, sacraverat aras.

Ut me conspexit venientem, et Troia circum
Arma amens vidit; magnis exterrita monstris,
Diriguit visu in medio: calor ossa reliquit.

Labitur, et longo vix tandem tempore fatur: 310

Verane te facies, verus mihi nuncius affers,
Nate Dea ? vivisne ? aut, fi lux alma recessit,
Hector ubi est ? dixit, lacrymasque effudit, et omnem
Implevit clamore locum. vix

pauca

furenti
Subjicio, et raris turbatus vocibus hisco:
315 Vivo equidem; vitamque extrema per omnia duco:

Ne dubita: nam vera vides.
Heu, quis te casus dejectam conjuge tanto
Excipit? aut quæ digna satis fortuna revisit?

Hectoris, Andromache, Pyrrhin' connubia servas? 320 Dejecit vultum, et demissa voce locuta est:

O felix una ante alias Priameia virgo,
Hostilem ad tumulum Trojæ sub moenibus altis
Jussa mori; quæ fortitus non pertulit ullos,

Nec victoris heri tetigit captiva cubile !
325 Nos, patria incensa, diversa per æquora vectæ,

Stirpis Achilleæ faftus, juvenemque fuperbum
Servitio enixæ tulimus : qui deinde fecutus
Ledæam Hermionen, Lacedæmoniosque Hymenæos,

Me famulam, famuloque Heleno transmisit habendam. 330 Ast illum, ereptæ magno inflammatus amore

Conjugis, et scelerum furiis agitatus Orestes,
Excipit incautum, patriasque obtruncat ad aras.

Morte

[ocr errors]

Morte Neoptolemi, regnorum reddita cessit

Pars Heleno : qui Chaonios cognomine campos, 335 Chaoniamque omnem Trojano a Chaone dixit;

Pergamaque, Iliacamque jugis hanc addidit arcem.
Sed tibi qui cursum venti, quæ fata dedere?
Aut quisnam ignarum noftris Deus appulit oris ?

Quid puer Ascanius? superatne, et vescitur aura ? 340 Quem tibi jam Troja

Ecquæ jam puero eit amissæ cura parentis ?
Ecquid in antiquam virtutem, animofque viriles,
Et pater Aeneas, et avunculus excitat Hector ?

Talia fundebat lacrymans, longofque ciebat 345 Incassum fletus : quum sese a mænibus heros

Priamides multis Helenus comitantibus affert,
Agnoscitque fuos, lætusque ad monia ducit:
Et multum lacrymas verba inter singula fundit.

Procedo, et parvam Trojam, simulataque magnis 350 Pergama, et arentem Xanthi cognomine rivum

Agnosco: Scææque amplector limina portæ.
Nec non et Teucri focia fimul urbe fruuntur:
Illos porticibus Rex accipiebat in amplis.

Aulai in medio libabant pocula Bacchi,
355 Impositis auro dapibus; paterafque tenebant.

Jamque dies alterque dies processit; et auræ
Vela vocant, tumidoque inflatur carbasus Austro.
His vatem aggredior dictis, ac talia quæso:

Trojugena, interpres Divum, qui numina Phoebi, 360 Qui tripodas, Clarii lauros, qui fidera sentis,

Et volucrum linguas, et præpetis omina pennæ ;
Fare age: namque omnem cursum mihi prospera dixit
Relligio; et cuncti suaserunt numine Divi

Italiam

Italiam petere, et terras tentare repostas:
365 Sola novum, dictuque nefas Harpyia Celano

Prodigium canit, et tristes denuntiat iras,
Obsconamque famem. quæ prima pericula vito ?
Quidve sequens tantos possim superare labores ?

Hic Helenus, cæsis primum de more juvencis, 370 Exorat pacem Divum, vittafque resolvit

Sacrati capitis, meque ad tua limina, Phæbe,
Ipse manu multo suspensum numine ducit:
Atque hæc deinde canit divino ex ore facerdos:

Nate Dea (nam te majoribus ire per altum 375 Auspiciis manifesta fides: fic fata Deum rex

Sortitur, volvitque vices : is vertitur ordo)
Pauca tibi e multis, quo tutior hospita lustres
Aequora, et Ausonio poflis considere portu,

Expediam dictis : prohibent nam cætera Parcæ 380 Scire Helenum, farique vetat Saturnia Juno.

Principio Italiam, quam tu jam rere propinquam,
Vicinofque ignare paras invadere portus,
Longa procul longis via dividit invia terris.

Ante et Trinacria lentandus remus in unda, 385 Et salis Ausonii luftrandum navibus æquor,

Infernique lacus, Aeææque insula Circes;
Quam tuta poslis urbem componere terra.
Signa tibi dicam : tu condita mente teneto.

Quum tibi sollicito secreti ad fluminis undam, 390 Litoreis ingens inventa sub ilicibus sus

Triginta capitum fætus enixa jacebit,
Alba, solo recubans, albi circum ubera nati;
Is locus urbis erit: requies ea certa laborum.
Nec tu mensarum morsus horrefce futuros :

Y

395 Fata

395 Fata viam invenient, aderitque vocatus Apollo.

Has autem terras, Italique hanc litoris oram,
Proxima quæ nostri perfunditur æquoris æstu,
Effuge: cuncta malis habitantur mænia Graiis.

Hic et Narycii posuerunt monia Locri, 400 Et Sallentinos obfedit milite campos

Lyctius Idomeneus : hic illa ducis Meliboi
Parva Philoctetæ subnixa Petilia muro.
Quin, ubi transmissæ fteterint trans æquora classes,

Et positis aris jam vota in litore solves; 405 Purpureo velare comas adopertus amictu :

Ne qua inter sanctos ignes in honore Deorum
Hostilis facies occurrat, et omina turbet.
Hunc socii morem facrorum, hunc ipfe teneto:

Hac casti maneant in relligione nepotes. 410 Ast ubi digressum Siculæ te admoverit oræ

Ventus, et angusti rarescent claustra Pelori;
Læva tibi tellus, et longo læva petantur
Aequora circuitu: dextrum fuge litus, et undas.

Hæc loca vi quondam, et vasta convulsa ruina 415 (Tantum ævi longinqua valet mutare vetustas)

Disliluisse ferunt : quum protinus utraque tellus
Una foret, venit medio vi pontus, et undis
Hesperium Siculo latus abfcidit; arvaque, et urbes

Litore diductas angusto interluit æstu. 420 Dextrum Scylla latus, lævum implacata Charybdis

Obsidet: atque imo Barathri ter gurgite vastos
Sorbet in abruptum fluctus, rursusque sub auras
Erigit alternos, et fidera verberat unda.

At Scyllam cæcis cohibet spelunca latebris, 425 Ora exsertantem, et naves in saxa trahentem.

Prima hominis facies, et pulchro pectore virgo
Pube tenus: poftrema immani corpore pristis,
Delphinum caudas utero commissa luporum.

Præstat Trinacrii metas lustrare Pachyni
430 Cessantem, longos et circumflectere cursus;

Quam femel informem vasto vidisse sub antro
Scyllam, et cæruleis canibus resonantia faxa.
Præterea, si

qua est Heleno prudentia, vati
Si qua fides, animum si veris implet Apollo;
435 Unum illud tibi, nate Dea, præque omnibus unum

Prædicam, et repetens iterumque iterumque monebo.
Junonis magnæ primum prece numen adora:
Junoni cane vota libens, dominamque potentem

Supplicibus fupera donis: fic denique victor
440 Trinacria fines Italos mittere relicta.

Huc ubi delatus Cumæam accefferis urbem,
Divinosque lacus, et Averna sonantia silvis;
Insanam vatem afpicies: quæ rupe sub ima

Fata canit, foliisque notas, et nomina mandat.
445 Quæcunque in foliis descripsit carmina virgo,

Digerit in numerum, atque antro seclusa relinquit:
Illa manent immota locis, neque ab ordine cedunt.
Verum eadem, verso tenuis quum cardine ventus

Impulit, et teneras turbavit janua frondes;
450 Nunquam deinde cavo volitantia prendere faxo,

Nec revocare situs, aut jungere carmina curat.
Inconsulti abeunt, sedemque odere Sibyllæ.
Hic tibi ne qua moræ fuerint dispendia tanti;

Quamvis increpitent socii, et vi cursus in altum
455 Vela vocet, poslisque finus implere secundos;
Quin adeas vatem, precibusque oracula poscas :

Ipsa

[ocr errors]

72

Y2

« PreviousContinue »