Page images
PDF
EPUB

Hærebat, parvumque Patri tendebat Iulum: 675 Si periturus abis, et nos rape in omnia tecum:

Sin aliquam expertus fumtis fpem ponis in armis,
Hanc primum tutare domum: cui parvus Iulus,
Cui Pater, et conjux quondam tua dicta relinquor ?

Talia vociferans, gemitu tectum omne replebat: 680 Quum subitum, dictuque oritur mirabile monstrum.

Namque manus inter, moestorumque ora parentum,
Ecce levis fummo de vertice visus Iuli
Fundere lumen apex, tactuque innoxia molli

Lambere flamma comas, et circum tempora pasci. 685 Nos pavidi trepidare metu, crinemque flagrantem

Excutere, et fanctos restinguere fontibus ignes.
At pater Anchises oculos ad fidera lætus
Extulit, et cælo palmas cum voce tetendit:

Juppiter omnipotens, precibus fi flecteris ullis, 690 Afpice nos; hoc tantum: et, si pietate meremur,

Da deinde auxilium, Pater, atque hæc omina firma.

Vix ea fatus erat senior: subitoque fragore
Intonuit lævum, et de coelo lapsa per umbras

Stella facem ducens multa cum luce cucurrit. 695 Illam, summa super labentem culmina tecti,

Cernimus Idæa claram fe condere silva,
Signantemque vias : tum longo limite sulcus
Dat lucem, et late circum loca sulfure fumant.

Hic vero victus Genitor se tollit ad auras, 700 Affaturque Deos, et sanctum fidus adorat:

Jam jam nulla mora est: fequor, et, qua ducitis, adfum.
Di patrii, servate domum, fervate nepotem:
Veftrum hoc augurium, veftroque in numine Troja est.
Cedo equidem, nec, nate, tibi comes ire recuso.

705 Dixerat

705 Dixerat ille: et jam per monia clarior ignis

Auditur, propiusque æftus incendia volvunt.
Ergo age, care Pater, cervici imponere noftræ :
Ipse subibo humeris ; nec me labor iste gravabit:

Quo res cunque cadent, unum et commune periclum, 710 Una falus ambobus erit. mihi parvus lulus

Sit comes, et longe fervet vestigia Conjux.
Vos famuli, quæ dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus, templumque vetustum

Desertæ Cereris; juxtaque antiqua cupressus, 715 Relligione patrum multos servata per annos.

Hanc ex diverso sedem veniemus in unam.
Tu, Genitor, cape sacra manu, patriosque Penates.
Me, bello e tanto digressum et cæde recenti,

Attrectare nefas; donec me flumine vivo 720 Abluero.

Hæc fatus, latos humeros, subjectaque colla
Veste super, fulvique insternor pelle leonis;
Succedoque oneri, dextræ se

Implicuit, fequiturque patrem non paflibus æquis: 725 Pone fubit Conjux. ferimur per opaca locorum:

Et me, quem dudum non ulla injecta movebant
Tela, neque adverso glomerati ex agmine Graii;
Nunc omnes terrent auræ; fonus excitat omnis

Suspensum, et pariter comitique onerique timentem. 730 Jamque propinquabam portis, omnemque videbar

Evasisse viam; subito quum creber ad aures
Visus adesse pedum fonitus : Genitorque per umbram
Prospiciens, Nate, exclamat, fuge nate; propinquant:

Ardentes clypeos, atque æra micantia cerno. 735 Hic mihi nefcio quod trepido male numen amicum

U

Confusam

parvus lulus

Confusam eripuit mentem. namque avia cursu
Dum sequor, et nota excedo regione viarum;
Heu! misero conjux fatone erepta Creusa

Substitit, erravitne via, seu lassa resedit,
740 Incertum : nec post oculis est reddita nostris:

Nec prius amiffam refpexi, animumque reflexi,
Quam tumulum antiquæ Cereris, sedemque facratam
Venimus. hic demum, collectis omnibus, una

Defuit; et comites, natumque, virumque fefellit. 745 Quem non incusavi amens hominumque, Deorumque?

Aut quid in eversa vidi crudelius urbe?
Ascanium, Anchisemque patrem, Teucrosque Penates
Commendo fociis, et curva valle recondo.

Ipse urbem repeto, et cingor fulgentibus armis. 750 Stat casus renovare omnes, omnemque reverti

Per Trojam, et rursus caput objectare periclis.
Principio muros, obfcuraque limina portæ,
Qua gressum extuleram, repeto; et vestigia retro

Observata sequor per noctem, et lumine luftro. 755 Horror ubique animos, fimul ipsa filentia terrent.

Inde domum, fi forte pedem, fi forte tulisset,
Me refero: irruerant Danai, et tectum omne tenebant.
Ilicet ignis edax fumma ad fastigia vento

Volvitur : exsuperant flammæ : furit æftus ad auras. 760 Procedo ad Priami fedes, arcemque reviso.

Et jam porticibus vacuis Junonis afylo
Custodes lecti Phoenix et dirus Ulysses,
Prædam asservabant. huc undique Troia gaza

Incensis erepta adytis, mensæque Deorum,
765 Crateresque auro folidi, captivaque vestis
Congeritur: pueri, et pavidæ longo ordine matres

Stant

Stant circum.
Ausus quinetiam voces jactare per umbram,

Implevi clamore vias, mostufque Creusam 770 Nequicquam ingeminans, iterumque, iterumque vocavi.

Quærenti, et tectis urbis sine fine furenti,
Infelix fimulacrum, atque ipfius umbra Creusä
Visa mihi ante oculos, et nota major imago.

Obstupui, steteruntque comæ, et vox faucibus hæsit. 775 Tum sic affari, et curas his demere dictis :

Quid tantum insano juvat indulgere dolori,
O dulcis conjux ? non hæc sine numine Divum
Eveniunt: nec te hinc comitem asportare Creusam

Fas: haud ille finit superi regnator Olympi. 780 Longa tibi exsilia, et vastum maris æquor arandum.

Ad terram Hesperiam venies : ubi Lydius, arva
Inter opima virum, leni fluit agmine Tybris.
Illic res lætæ, regnumque, et regia conjux

Parta tibi. lacrymas dilectæ pelle Creufæ.
785 Non ego Myrmidonum sedes Dolopumve superbas

Afpiciam, aut Graiis servitum matribus ibo,
Dardanis, et Divæ Veneris nurus:
Sed me magna Deum genitrix his detinet oris.

Jamque vale, et nati serva communis amorem. 790 Hæc ubi dicta dedit, lacrymantem, et multa volen

Dicere, deseruit, tenuesque recessit in auras. (tem
Ter conatus ibi collo dare brachia circum;
Ter frustra comprensa manus effugit imago,

Par levibus ventis, volucrique simillima fomno. 795 Sic demum focios consumta nocte reviso.

Atque hic ingentem comitum affluxisse novorum
Invenio, admirans, numerum; matresque virosque,

Collectam

U 2

Colleciam exfilio pubem, miserabile vulgus :

Undique convenere, animis opibusque parati, 800 In quascunque velim pelago deducere terras.

Jamque jugis summæ furgebat Lucifer Idæ,
Ducebatque diem; Danaique obfefla tenebant
Limina portarum: nec fpes opis ulla dabatur.
Cessi, et sublato montem Genitore petivi.

« PreviousContinue »