Page images
PDF
EPUB

Ut vidit; Quæ mens tam dira, miferrime conjux, 520 Impulit his cingi telis? aut quo ruis? inquit. Non tali auxilio, nec defenforibus iftis

Tempus eget: non, fi ipfe meus nunc afforet Hector.
Huc tandem concede: hæc ara tuebitur omnes:
Aut moriere fimul. fic ore effata, recepit

525 Ad fefe, et facra longævum in fede locavit.
Ecce autem, elapfus Pyrrhi de cæde Polites,
Unus natorum Priami, per tela, per hoftes
Porticibus longis fugit, et vacua atria lustrat
Saucius illum ardens infefto vulnere Pyrrhus
530 Infequitur, jam jamque manu tenet, et premit hasta.
Ut tandem ante oculos evafit et ora parentum;
Concidit, ac multo vitam cum fanguine fudit.
Hic Priamus, quanquam in media jam morte tenetur,
Non tamen abftinuit, nec voci, iræque pepercit:
535 At tibi pro scelere, exclamat, pro talibus aufis,
Di (fi qua eft cœlo pietas, quæ talia curet)
Perfolvant grates dignas, et præmia reddant
Debita: qui nati coram me cernere lethum
Fecifti, et patrios foedafti funere vultus.
540 At non ille, fatum quo te mentiris, Achilles
Talis in hofte fuit Priamo: fed jura fidemque
Supplicis erubuit; corpufque exfangue sepulcro
Reddidit Hectoreum; meque in mea regna remifit,
Sic fatus fenior: telumque imbelle fine ictu
545 Conjecit: rauco quod protinus ære repulfum,
Et fummo clypei nequicquam umbone pependit.
Cui Pyrrhus: Referes ergo hæc, et nuntius ibis
Pelidæ genitori: illi mea triftia facta,
Degeneremque Neoptolemum narrare memento.

[blocks in formation]

550 Nunc morere. Hæc dicens, altaria ad ipsa trementem
Traxit, et in multo lapfantem fanguine nati;
Implicuitque comam læva; dextraque corufcum
Extulit, ac lateri capulo tenus abdidit ensem.
Hæc finis Priami fatorum: hic exitus illum
555 Sorte tulit, Trojam incenfam, et prolapfa videntem
Pergama; tot quondam populis terrifque fuperbum
Regnatorem Afiæ: jacet ingens litore truncus,
Avulfumque humeris caput, et fine nomine corpus.
At me tum primum fævus circumftetit horror:
560 Obftupui: fubiit cari genitoris imago,
Ut Regem æquævum crudeli vulnere vidi
Vitam exhalantem: fubiit deserta Creusa,
Et direpta domus, et parvi cafus Iuli.
Refpicio, et, quæ fit me circum copia, luftro.
565 Deferuere omnes defeffi, et corpora faltu

Ad terram mifere, aut ignibus ægra dedere.
Jamque adeo fuper unus eram: quum limina Vestæ
Servantem, et tacitam fecreta in sede latentem
Tyndarida afpicio: dant clara incendia lucem
570 Erranti, paffimque oculos per cuncta ferenti.
Illa fibi infeftos everfa ob Pergama Teucros,
Et pœnas Danaum, et deserti conjugis iras
Permetuens, Trojæ et patriæ communis Erinnys,
Abdiderat sese, atque aris invisa sedebat.
575 Exarfere ignes animo: fubit ira cadentem
Ulcifci patriam, et sceleratas fumere pœnas.
Scilicet hæc Spartam incolumis, patriafque Mycenas
Afpiciet? partoque ibit Regina triumpho ?
Conjugiumque, domumque, patres, natosque videbit,
580 Iliadum turba et Phrygiis comitata miniftris?

Occiderit

Occiderit ferro Priamus? Troja arferit igni?
Dardanium toties fudarit fanguine litus?

Non ita: namque etfi nullum memorabile nomen
Feminea in pœna eft, nec habet victoria laudem;
585 Extinxiffe nefas tamen, et fumfiffe merentis
Laudabor pœnas: animumque expleffe juvabit
Ultricis flammæ, et cineres fatiasse meorum.

Talia jactabam, et furiata mente ferebar; Quum mihi fe, non ante oculis tam clara, videndam 590 Obtulit, et pura per noctem in luce refulfit Alma parens, confeffa Deam; qualisque videri Cœlicolis, et quanta folet: dextraque prehensum Continuit, rofeoque hæc insuper addidit ore : Nate, quis indomitas tantus dolor excitat iras? 595 Quid furis? aut quonam noftri tibi cura receffit? Non prius afpicies, ubi feffum ætate parentem Liqueris Anchifen? fuperet conjuxne Creusa, Afcaniufque puer? quos omnes undique Graiæ Circum errant acies: et, ni mea cura refiftat, 600 Jam flammæ tulerint, inimicus et hauferit enfis. Non tibi Tyndaridis facies invisa Lacænæ, Culpatufve Paris; Divum inclementia, Divum Has evertit opes, fternitque a culmine Trojam. Afpice: namque omnem, quæ nunc obducta tuenti 605 Mortales hebetat visus tibi, et humida circum Caligat, nubem eripiam: tu ne qua parentis Juffa time, neu præceptis parere recufa. Hic, ubi disjectas moles, avulfaque faxis Saxa vides, mistoque undantem pulvere fumum; 610 Neptunus muros, magnoque emota tridenti Fundamenta quatit, totamque a fedibus urbem

[blocks in formation]

Eruit. hic Juno Scaas fæviffima portas

Prima tenet, fociumque furens a navibus agmen
Ferro accincta vocat.

615 Jam fummas arces Tritonia, respice, Pallas
Infedit, nimbo effulgens, et Gorgone fæva.
Ipfe Pater Danais animos, virefque fecundas
Sufficit: ipfe Deos in Dardana suscitat arma.
Eripe, nate, fugam; finemque impone labori.
620 Nufquam abero, et tutum patrio te limine fistam,
Dixerat, et fpiffis noctis fe condidit umbris.
Apparent diræ facies, inimicaque Trojæ

Numina magna Deum.

Tum vero omne mihi vifum confidere in ignes 625 Ilium, et ex imo verti Neptunia Troja.

Ac veluti fummis antiquam in montibus ornum, Quum ferro accifam, crebrisque bipennibus instant Eruere agricolæ certatim; illa ufque minatur, Et tremefacta comam concuffo vertice nutat; 630 Vulneribus donec paulatim evicta, fupremum Congemuit, traxitque jugis avulfa ruinam. Defcendo, ac ducente Deo flammam inter et hoftes Expedior: dant tela locum, flammæque recedunt. Ast ubi jam patriæ perventum ad limina sedis, 635 Antiquafque domos; Genitor, quem tollere in altos Optabam primum montes, primumque petebam, Abnegat excisa vitam producere Troja, Exfiliumque pati. Vos O, quibus integer ævi Sanguis, ait, folidæque fuo ftant robore vires,

640 Vos agitate fugam.

Me fi cœlicolæ voluiffent ducere vitam,

Has mihi servassent fedes. fatis una fuperque

Vidimus

Vidimus excidia, et captæ fuperavimus urbi.
Sic O, fic pofitum affati difcedite corpus.
645 Ipfe manu mortem inveniam. miferebitur hoftis,
Exuviafque petet. facilis jactura sepulcri.
Jampridem invifus Divis, et inutilis annos

Demoror; ex quo me Divum pater, atque hominum
Fulminis afflavit ventis, et contigit igni.
(rex

650 Talia perftabat memorans, fixufque manebat.
Nos contra effufi lacrymis, conjuxque Creusa,
Afcaniufque, omnifque domus; ne vertere fecum
Cuncta pater, fatoque urgenti incumbere vellet.
Abnegat, inceptoque, et fedibus hæret in iifdem.
655 Rurfus in arma feror, mortemque miferrimus opto.
Nam quod confilium, aut quæ jam fortuna dabatur?
Mene efferre pedem, Genitor, te posse relicto
Sperasti? tantumque nefas patrio excidit ore?
Si nihil ex tanta Superis placet urbe relinqui;
660 Et fedet hoc animo, perituræque addere Trojæ
Teque tuofque juvat; patet ifti janua letho:

Jamque aderit multo Priami de fanguine Pyrrhus,
Natum ante ora patris, patrem qui obtruncat ad aras.
Hoc erat, alma Parens, quod me per tela, per ignes
665 Eripis, ut mediis hoftem in penetralibus, utque
Afcaniumque, Patremque meum, juxtaque Creufam,
Alterum in alterius mactatos fanguine cernam?
Arma, viri, ferte arma: vocat lux ultima victos.
Reddite me Danais: finite inftaurata revifam
670 Prælia. nunquam omnes hodie moriemur inulti.
Hic ferro accingor rurfus: clypeoque finiftram
Infertabam aptans, meque extra tecta ferebam.
Ecce autem complexa pedes in limine conjux

Hærebat,

« PreviousContinue »