Page images
PDF
EPUB

365 Corpora, perque domos, et relligiosa Deorum

Limina. nec foli panas dant fanguine Teucri:
Quondam etiam victis redit in præcordia virtus:
Victoresque cadunt Danai. crudelis ubique .

Luctus, ubique pavor, et plurima mortis imago. 370 Primus se, Danaum magna comitante caterva,

Androgeos offert nobis, socia agmina credens,
Infcius, atque ultro verbis compellat amicis:
Festinate viri: nam quæ tam sera moratur

Segnities? alii rapiunt incenfa feruntque
375 Pergama: vos celsis nunc primum a navibus itis ?

Dixit: et extemplo (neque enim responsa dabantur
Fida satis) sensit medios delapfus in hoftes:
Obstupuit, retroque pedem cum voce repressit.

Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem 380 Pressit humi nitens, trepidusque repente refugit

Attollentem iras, et cærula colla tumentem:
Haud fecus Androgeoš visu tremefactus abibat.
Irruimus; densis et circumfundimur armis:

Ignarofque loci paflim, et formidine captos 385 Sternimus. afpirat primo fortuna labori.

Atque hic exsultans successu animisque Coroebus,
O focii, qua prima, inquit, fortuna falutis
Monstrat iter, quaque ostendit se dextra, sequamur.

Mutemus clypeos, Danaumque insignia nobis 390 Aptemus. Dolus, an virtus, quis in hoste requirat?

Arma dabunt ipfi. fic fatus: deinde comantem
Androgci galeam, clypeique insigne decorum
Induitur; laterique Argivum accommodat ensem.

Hoc Ripheus, hoc ipse Dymas, omnisque juventus 395 Læta facit: spoliis se quisque recentibus armat.

Vadimus

Vadimus immisti Danais, haud numine nostro,
Multaque per cæcam congressi prælia noctem
Conserimus: multos Danaum demittimus Orco.

Diffugiunt alii ad naves, et litora cursu
400 Fida petunt: pars ingentem formidine turpi

Scandunt rursus equum, et nota conduntur in alvo.
Heu, nihil invitis fas quemquam fidere Divis!
Ecce trahebatur passis Priameia virgo

Crinibus a templo Cassandra, adytisque Minervæ, 405 Ad coelum tendens ardentia lumina frustra :

Lumina : nam teneras arcebant vincula palmas.
Non tulit hanc fpeciem furiata mente Corcebus,
Et fefe medium injecit moriturus in agmen.

Consequimur cuncti, et denfis incurrimus armis. 410 Hic primum ex alto delubri culmine telis

Noftrorum obruimur; oriturque miserrima cædes,
Armorum facie, et Graiarum errore jubarum.
Tum Danai gemitu, atque ereptæ virginis ira,

Undique collecti invadunt; acerrimus Ajax, 415 Et gemini Atridæ, Dolopumque exercitus omnis.

Adversi rupto ceu quondam turbine venti
Confligunt, Zephyrusque, Notusque, et lætus Eois
Eurus equis : stridunt silvæ, fævitque tridenti
Spumeus, atque imo Nereus ciet

æquora

fundo. 420 Illi etiam, fi quos obscura nocte per umbram

Fudimus insidiis, totaque agitavimus urbe,
Apparent: primi clypeos mentitaque tela
Agnoscunt, atque ora sono discordia fignant.

Ilicet obruimur numero: primusque Coroebus 425 Penelei dextra Divæ armipotentis ad aram Procumbit: cadit et Ripheus, justissimus unus

Qui fuit in Teucris, et servantissimus æqui.
Dis aliter visum. pereunt Hypanisque, Dymasque,

Confixi a sociis : nec te tua plurima, Pantheu, 430 Labentem pietas, nec Apollinis infula texit.

Iliaci cineres, et flamma extrema meorum,
Teftor, in occasu vestro, nec tela, nec ullas
Vitavisse vices Danaum; et, fi fata fuissent

Ut caderem, meruisse manu. divellimur inde, 435 Iphitus, et Pelias mecum: quorum Iphitus ævo

Jam gravior, Pelias et vulnere tardus Ulyssei;
Protinus ad fedes Priami clamore vocati.
Hic vero ingentem pugnam, ceu cætera nusquam

Bella forent, nulli tota morerentur in urbe; 440 Sic martem indomitum, Danaofque ad tecta ruentes

Cernimus, obsessumque acta testudine limen.
Hærent parietibus scalæ, poftefque fub ipfos
Nituntur gradibus: clypeofque ad tela sinistris

Protecti objiciunt: prensant fastigia dextris. 445 Dardanidæ contra turres, ac tecta domorum

Culmina convellunt, (his fe, quando ultima cernunt,
Extrema jam in morte parant defendere telis)
Auratafque trabes, veterum decora alta parentum,

Devolvunt, alii strictis mucronibus imas
450 Obsedere fores : has servant agmine denso.

Instaurati animi, Regis fuccurrere tectis,
Auxilioque levare viros, vimque addere victis.
Limen erat, cæcæque fores, et pervius usus

Tectorum inter fe Priami, postefque relicti
455 A tergo: infelix qua se, dum regna manebant,

Sæpius Andromache ferre incomitata folebat
Ad soceros, et avo puerum Astyanacta trahebat.

Evado ad summi faftigia culminis; unde

Tela manu miseri jactabant irrita Teucri.
460 Turrim in præcipiti ftantem, fummisque fub astra

Eductam tectis, unde omnis Troja videri,
Et Danauin solitæ naves, et Achaica castra,
Aggressi ferro circum, qua fumma labantes

Juncturas tabulata dabant, convellimus altis
465 Sedibus, impulimusque: ea lapsa, repente ruinam

Cum fonitu trahit, et Danaum super agmina late
Incidit. ast alii subeunt: nec faxa, nec ullum
Telorum interea cessat genus.

Vestibulum ante ipsum primoque in limine Pyrrhus 470 Exsultat; telis et luce coruscus ahena.

Qualis ubi in lucem coluber mala gramina pastus,
Frigida sub terra tumidum quem bruma tegebat;
Nunc pofitis novus exuviis, nitidusque juventa,

Lubrica convolvit sublato pectore terga
475 Arduus ad Solem, et linguis micat ore trisulcis.

Una ingens Periphas, et equorum agitator Achillis
Armiger Automedon; una omnis Scyria pubes
Succedunt tecto, et flammas ad culmina jactant.

Ipse inter primos correpta dura bipenni
480 Limina perrumpit, postefque a cardine vellit

Aeratos: jamque excisa trabe, firma cavavit
Robora, et ingentem lato dedit ore fenestram.
Apparet domus intus, et atria longa patescunt:

Apparent Priami, et veterum penetralia regum: 485 Armatosque vident ftantes in limine primo.

At domus interior gemitu miseroque tumultu
Miscetur: penitusque cavæ plangoribus ædes
T.

Femineis

Femineis ululant: ferit aurea sidera clamor.

Tum pavidæ tectis matres ingentibus errant: 490 Amplexæque tenent postes, atque oscula figunt.

Instat vi patria Pyrrhus: nec claustra, nec ipsi
Custodes sufferre valent. labat ariete crebro
Janua, et emoti procumbunt cardine postes.

Fit via vi: rumpunt aditus, primofque trucidant 495 Immiffi Danai, et late loca milite complent.

Non fic, ággeribus ruptis quum spumeus amnis
Exiit, oppofitasque evicit gurgite moles,
Fertur in arva furens cumulo, campofque per omnes

Cum stabulis armenta trahit. vidi ipfe furentem
500 Cæde Neoptolemum, geminosque in limine Atridas.

Vidi Hécubam, centumque nurus, Priamumque per
Sanguinè födantem, quos ipfe facraverat, ignes. (aras
Quinquaginta illi thalami, spes tanta nepotum;

Barbarico postes auro, fpoliisque fuperbi
505 Procubuere. tenent Danai, qua deficit ignis.

Forsitan et, Priami fuerint quæ fata, requiras.
Urbis ubi captă casum, convullaque vidit
Limina tectorum, et medium in penetralibus hoftem;

Arma diu fenior desueta trementibus ævo
510 Circumdat nequicquam humeris, et inutile ferrum

Cingitur; ač densos fertur moriturus in hostes.
Aedibus in mediis, nudoque fub ätheris axe
Ingens 'ara fuit; juxtaqué veterrima laurus

Incumbens aræ, atqué 'umbra complexa Penates. 515 Hic Hecuba 'ét nätæ nequicquam altaria circum,

Præcipités atrà ceu tempestate columbæ,
Condenffæ; 'et Divum amplexæ fimulacra tenebant.
Ipsum autem sumtis Priamum juvenilibus armis

Ut

[ocr errors]
« PreviousContinue »