Page images
PDF
EPUB

Aggredere o magnos (aderit jam tempus) honores,

Clara Deum foboles, magnum Jovis incrementum. 50 Aspice, convexo nutantem pondere mundum,

Terrasque, tractusque maris, coelumque profundum:
Aspice, venturo lætentur ut omnia seclo.
O mihi tam longæ maneat pars ultima vitæ

Spiritus, et quantum sat erit tua dicere facta!
55 Non me carminibus vincet nec Thracius Orpheus,

Nec Linus: huic mater quamvis, atque huic pater adfit,
Orphei Calliopea, Lino formosus Apollo.
Pan etiam Arcadia mecum fi judice certet,

Pan etiam Arcadia dicat fe judice victum.
60 Incipe, parve puer; risu cognoscere matrem:

Matri longa decem tulerunt fastidia menses.
Incipe, parve puer, cui non risere parentes,
Nec Deus hunc mensa, Dea nec dignata cubili eft.

Е с Loc A

Q U I N T A.

D Α Ρ Η Ν Ι

NI S.

M E N AL CAS,

MOPSU S.

UR non, Mopse, boni quoniam convenimus ambo,

Teves, ego dicere versus,
Hic corylis mistas inter confidimus ulmos ?

MO. Tu major: tibi me eft æquum parere, Menalca: 5 Sive sub incertas Zephyris motantibus umbras,

Sive antro potius fuccedimus: afpice, ut antrum
Silvestris raris sparsit labrusca racemis.
ME. Montibus in nostris folus tibi certet Amyntas.

MO. Quid

IO

MO. Quid fi idem certet Phoebum superare canendo?

ME. Incipe, Mopfe, prior; si quos aut Phyllidis ignes, Aut Alconis habes laudes, aut jurgia Codri; Incipe: pascentes servabit Tityrus hædos.

MO. Immo hæc, in viridi nuper quæ cortice fagi Carmina descripsi, et modulans alterna notavi, 15 Experiar: tu deinde jubeto certet Amyntas.

ME. Lenta falix quantum pallenti cedit olivæ, Puniceis humilis quantum faliunca rosetis : Judicio nostro tantum tibi cedit Amyntas.

MO. Sed tu desine plura, puer: successimus antro. 20 Extinctum Nymphæ crudeli funere Daphnim

Flebant: vos coryli testes, et flumina Nymphis;
Quum, complexa sui corpus miserabile nati,
Atque Deos atque astra vocat crudelia mater.

Non ulli pastos illis egere diebus 25 Frigida, Daphni, boves ad flumina: nulla neque amnem

Libavit quadrupes, nec graminis attigit herbam.
Daphni, tuum Panos etiam ingemuisse leones
Interitum, montesque feri silvæque loquuntur.

Daphnis et Armenias curru subjungere tigres 30 Instituit, Daphnis thiasos inducere Baccho,

Et foliis lentas intexere mollibus hastas.
Vitis ut arboribus decori est, ut vitibus uvæ,
Ut gregibus tauri, segetes ut pinguibus arvis;

Tu decus omne tuis. postquam te fata tulerunt, 35 Ipfa Pales agros, atque ipse reliquit Apollo.

Grandia fæpe quibus mandavimus hordea sulcis,
Infelix lolium, et steriles dominantur avenæ.
Pro molli viola, pro purpureo narcisso,
Carduus, et fpinis surgit paliurus acutis.

40 Spar

B 3

40 Spargite humum foliis, inducite fontibus umbras,

Pastores: mandat fieri fibi talia Daphnis.
Et tumulum facite, et tumulo fuperaddite carmen:
Daphnis ego in filvis, hinc ufque ad fidera notus,

Formos pecoris custos, formofor ipse.
45 ME. Tale tuum carmen nobis, divine poeta,

Quale sopor fessis in gramine; quale per æstum
Dulcis aquæ saliente fitim restinguere rivo.
Nec calamis solum æquiparas, fed voce magistrum.

Fortunate puer, tu nunc eris alter ab illo. 50 Nos tamen hæc quocunque modo tibi nostra vicissim

Dicemus, Daphninque tuum tollemus ad astra:
Daphnin ad astra feremus: amavit nos quoque Daphnis.

MO. An quicquam nobis tali sit munere majus?
Et puer ipfe fuit cantari dignus: et ista
55 Jam pridem Stimichon laudavit carmina nobis.

ME. Candidus infuetum miratur limen Olympi,
Sub pedibusque videt nubes, et sidera Daphnis.
Ergo alacris silvas, et cætera rura voluptas,

Panaque, paftoresque tenet, Dryadafque puellas. 60 Nec lupus insidias pecori, nec retia cervis

Ulla dolum meditantur: amat bonus otia Daphnis.
Ipfi lætitia voces ad fidera jactant
Intonsi montes: ipfæ jam carmina rupes,

Ipsa sonant arbusta: Deus, Deus ille, Menalca. 65 Sis bonus, o felixque tuis! en quatuor aras:

Ecce duas tibi Daphni, duoque altaria Phoebo.
Pocula bina novo fpumantia lacte quotannis,
Craterasque duos statuam tibi pinguis olivi:

Et multo in primis hilarans convivia Baccho, 70 Ante focum, fi frigus erit; fi messis, in umbra.

Vina novum fundam calathis Arvisia nectar.
Cantabunt mihi Damætas, et Lyctius Aegon:
Saltantes satyros imitabitur Alphesibæus.

Hæc tibi femper erunt, et quum solennia vota
75 Reddemus Nymphis, et quum lustrabimus agros.

Dum juga montis aper, fluvios dum piscis amabit, Dumque thymo pafcentur apes, dum rore cicadæ; Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt.

Ut Baccho Cererique, tibi fic vota quotannis 80 Agricolæ facient: damnabis tu quoque votis.

MO. Quæ tibi, quæ tali reddam pro carmine dona? Nam neque me tantum venientis fibilus Austri, Nec perculla juvant fluctu tam litora, nec quæ

Saxofas inter decurrunt flumina valles.
85 ME. Hac te nos fragili donabimus ante cicuta.

Hæc nos, Formosum Corydon ardebat Alexin :
Hæc eadem docuit, Cujum pecus? an Meliboei?

MO. At tu sume pedum, quod, me quum sæpe rogaret,

Non tulit Antigenes, (et erat tum dignus amari) go Formofum paribus nodis atque ære, Menalca.

[merged small][merged small][ocr errors]

Rima Syracosio dignata eft ludere versu,

Nostra nec erubuit filvas habitare Thalia. Quum canerem reges et prælia, Cynthius aurem Vellit, et admonuit: paftorem, Tityre, pingues

5 Pafcere

.

5 Pascere oportet oves, deductum dicere carmen.

Nunc ego (namque fuper tibi erunt, qui dicere laudes,
Vare, tuas cupiant, et tristia condere bella)
Agrestem tenui meditabor arundine Mufam.

Non injusfa cano: si quis tamen hæc quoque, si quis 10 Captus amore leget; te noftræ, Vare, myricæ,

Te nemus omne canet: nec Phoebo gratior ulla est,
Quam sibi quæ Vari præscripsit pagina nomen.
Pergite, Pierides. Chromis et Mnafylus in antro

Silenum pueri somno videre jacentem,
15 Inflatum hesterno venas, ut semper, Iaccho.

Serta procul tantum capiti delapfa jacebant:
Et gravis attrita pendebat cantharus ansa.
Aggressi (nam fæpe fenex spe carminis ambo

Luserat) injiciunt ipsis ex vincula fertis.
20 Addit se fociam, timidisque fupervenit Aegle:

Aegle Naiadum pulcherrima: jamque videnti
Sanguineis frontem moris et tempora pingit.
Ille dolum ridens, Quo vincula nectitis ? inquit.

Solvite me, pueri: fatis est potuisse videri.
25 Carmina, quæ vultis, cognofcite: carmina vobis;

Huic aliud mercedis erit. fimul incipit ipse.
Tum vero in numerum Faunosque ferasque videres
Ludere, tum rigidas motare cacumina quercus.

Nec tantum Phobo gaudet Parnassia rupes:
30 Nec tantum Rhodope miratur et Ismarus Orphea.

Namque canebat, uti magnum per inane coacta
Semina terrarumque, animæque, marisque fuissent,
Et liquidi fimul ignis: ut his exordia primis

Omnia, et ipse tener mundi concreverit orbis. 35 Tum durare solum, et discludere Nerea Ponto

Coperit,

« PreviousContinue »