Page images
PDF
EPUB

55 Impulerat ferro Argolicas fædare latebras : Trojaque nunc stares, Priamique arx alta maneres.

Ecce, manus juvenem interea post terga revinctum Pastores magno ad Regem clamore trahebant

Dardanidæ: qui fe ignotum venientibus ultro, 60 Hoc ipsum ut ftrueret, Trojamque aperiret Achivis,

Obtulerat: fidens animi, atque in utrumque paratus;.
Seu versare dolos, seu certæ occumbere morti.
Undique visendi studio Trojana juventus

Circumfusa ruit, certantque illudere capto.
65 Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno

Disce omnes.
Namque ut conspectu in medio turbatus, inermis
Constitit, atque oculis Phrygia agmina circumfpexit:

Heu, quæ nunc tellus, inquit, quæ me æquora possunt 70 Accipere? aut quid jam misero mihi denique restat ? Cui

neque apud Danaos usquam locus: et super ipfi Dardanidæ infensi pænas cum fanguine poscunt. Quo gemitu conversi animi, compressus et omnis

Impetus, hortamur fari, quo fanguine cretus, 75. Quidve ferat: memoret quæ fit fiducia capto.

Ille hæc, deposita tandem formidine, fatur:
Cuncta equidem tibi, Rex, fuerit quodcumque, fatebor
Vera, inquit: neque me Argolica de gente negabo,

Hoc primum: nec, fi miserum fortuna Sinonem 80 Finxit, vanum etiam mendacemque improba finget.

Fando aliquid, fi forte tuas pervenit ad aures
Belidæ nomen Palamedis, et inclyta fama
Gloria; quem falsa fub proditione Pelasgi

Insontem, infando indicio, quia bella vetabat, 85 Demisere neci: nunc cassum lumine lugent.

[ocr errors]

Illi me comitem, et confanguinitate propinquum,
Pauper in arma pater primis huc misit ab annis.
Dum ftabat regno incolumis, regnumque vigebat

Consiliis; et nos aliquod nomenque decusque go Gessimus. invidia postquam pellacis Ulyssei

(Haud ignota loquor) fuperis concessit ab oris;
Afflictus vitam in tenebris, luctuque trahebam,
Et casum insontis mecum indignabar amici.
Nec tacui demens: et me, fors fi

qua tulisset, 95 Si patrios unquam remeassem victor ad Argos,

Promisi ultorem, et verbis odia afpera movi.
Hinc mihi prima mali labes: hinc semper Ulysses
Criminibus terrere novis: hinc spargere voces

In vulgum ambiguas, et quærere conscius arma. 100 Nec requievit enim, donec Calchante ministro

Sed quid ego hæc autem nequicquam ingrata revolvo ?
Quidve moror? fi omnes uno ordine habetis Achivos
Idque audire sat est; jamdudum sumite pænas.

Hoc Ithacus velit, et magno mercentur Atridæ. 105

Tum vero ardemus scitari, et quærere causas, Ignari fcelerum tantorum, artisque Pelasgæ. Prosequitur pavitans, et ficto pectore fatur: Sæpe fugam Danai Troja cupiere relicta

Moliri; et longo fesli discedere bello.
110 Fecissentque utinam! fæpe illos aspera ponti

Interclusit hiems, et terruit Auiter euntes.
Præcipue, quum jam hic trabibus contextus acernis
Staret equus, toto sonuerunt äthere nimbi.

Suspensi Eurypylum scitatum oracula Phoebi
115 Mittirnus; isque adytis hæc tristia dicta reportat.
Sanguine placastis ventos, et virgine cæsa,
R3

Quum

1

Quum primum Iliacas Danai venistis ad oras :
Sanguine quærendi reditus, animaque litandum

Argolica. vulgi, quæ vox ut venit ad aures, 120 Obstupuere animi, gelidusque per ima cucurrit

Ossa tremor; cui fata parent, quem pofcat Apollo.
Hic Ithacus vatem magno Calchanta tumultu
Protrahit in medios: quæ sint ea numina Divum

Flagitat. et mihi jam multi crudele canebant 125 Artificis fcelus, et taciti ventura videbant.

Bis quinos filet ille dies, tectusque recufat
Prodere voce sua quemquam, aut opponere morti.
Vix tandem magnis Ithaci clamoribus actus,

Composito rumpit vocem, et me destinat aræ. 130 Assenfere omnes: et quæ fibi quisque timebat,

Unius in miseri exitium conversa tulere.
Jamque dies infanda aderat: mihi sacra parari,
Et falfæ fruges, et circum tempora vittä.

Eripui, fateor, leto me, et vincula rupi:
135 Limofoque lacu per noctem obscurus in ulva

Delitui, dum vela darent, fi forte dedissent.
Nec mihi jam patriam antiquam fpes ulla videndi,
Nec dulces natos, exoptatumque parentem:

Quos illi fors ad pænas ob nostra repofcent
140 Effugia, et culpam hanc miserorum morte piabunt.
Quod te, per Superos, et conscia numina veri

, Per, fi qua est, quæ restat adhuc mortalibus usquam Intemerata fides, oro, miserere laborum

Tantorum; miserere animi non digna ferentis. 145 His lacrymis vitam damus, et miferescimus ultro.

Ipfe viro primus manicas atque arcia levari
Vincla jubet Priamus; dictisque ita fatur amicis:

Quisquis

Quisquis es, amissos hinc jam obliviscere Graios;

Noster eris: mihique hæc edislere vera roganti: 150 Quo molem hanc immanis equi ftatuere ? quis auctor ?

Quidve petunt? quæ relligio ? aut quæ machina belli?

Dixerat. ille dolis instructus, et arte Pelasga,
Sustulit exutas vinclis ad fidera palmas:

Vos, æterni ignes, et non violabile vestrum
155 Testor numen, ait : vos aræ, ensesque nefandi,

Quos fugi; vittæque Deum, quas hostia gesli:
Fas mihi Graiorum sacrata resolvere jura;
Fas odisse viros, atque omnia ferre sub auras,
Si

qua tegunt: teneor patriæ nec legibus ullis. 160 Tu modo promissis maneas, servataque serves

Troja fidem; fi vera feram, fi magna rependam.
Omnis fpes Danaum, et cæpti fiducia belli
Palladis auxiliis semper stetit. impius ex quo

Tydides sed enim, scelerumque inventor Ulysses, 165 Fatale aggressi facrato avellere templo

Palladium, cæsis fummæ custodibus arcis,
Corripuere facram effigiem, manibusque cruentis
Virgineas ausi Divæ contingere vittas ;

Ex illo fluere, ac retro fublapsa referri
170 Spes Danaum; fractæ vires, aversa Deæ mens.

Nec dubiis ea figna dedit Tritonia monstris.
Vix pofitum castris fimulacrum; arseræ coruscæ
Luminibus flammæ arrectis, salsusque per artus

Sudor iit; terque ipsa folo, mirabile dictu,
175 Emicuit, parmamque ferens, hastamque trementem.

Extemplo tentanda fuga canit æquora Calchas:
Nec posse Argolicis exscindi Pergama telis,
Omina ni repetant Argis, numenque reducant,

Quod

Quod pelago, et curvis secum advexere carinis.
180 Et nunc, quod patrias vento petiere Mycenas,

Arma Deofque parant comites, pelagoque remenso,
Improvisi aderunt. ita digerit omina Calchas.
Hanc, pro Palladio, moniti, pro numine læso,

Effigiem statuere; nefas quæ triste piaret.
185 Hanc tamen immensam Calchas attollere molem

Roboribus textis, cæloque educere jussit ;.
Ne recipi portis, aut duci in mania possit:
Neu populum antiqua sub relligione tueri.

Nam fi veftra manus violasset dona Minervæ;
190 Tum magnum exitium (quod Di prius omen in ipsum

Convertant) Priami imperio, Phrygibufque futurum:
Sin manibus vestris vestram ascendisset in urbem;
Ultro Asiam magno Pelopeia ad menia bello

Venturam, et nostros ea fata manere nepotes.
195 Talibus insidiis, perjurique arte Sinonis,

Credita res: captique dolis, lacrymisque coacti;
Quos neque Tydides, nec Larissæus Achilles,
Non anni domuere decem, non mille carinæ.

Hic aliud majus miseris multoque tremendum
200 Objicitur magis, atque improvida pectora turbat.

Laocoon, ductus Neptuno forte facerdos,
Solennes taurum ingentem mactabat ad aras.
Ecce autem gemini a Tenedo tranquilla per alta,

Horresco referens, immenfis orbibus angues
205 Incumbunt pelago, pariterque ad litora tendunt:

Pectora quorum inter fluctus arrecta, jubæque
Sanguineæ exsuperant undas : pars cætera pontum
Pone legit, sinuatque immensa volumine terga.
Fit fonitus, fpumante falo: jamque arva tenebant,

210 Ardentesque

[ocr errors]
« PreviousContinue »