Page images
PDF
EPUB

Nota tibi: et nostro doluisti fæpe dolore.

Hunc Phænissa tenet Dido, blandisque moratur 675 Vocibus : et vereor, quo se Junonia vertant

Hofpitia: haud tanto cessabit cardine rerum.
Quocirca capere ante dolis, et cingere flamma
Reginam meditor; ne quo fe numine mutet:

Sed magno Aeneæ mecum teneatur amore. 680 Qua facere id possis, noftram nunc accipe mentem.

Regius, accitu cari genitoris, ad urbem
Sidoniam puer ire parat, mea maxima cura;
Dona ferens, pelago, et flammis restantia Trojæ.

Hunc ego fopitum fomno, super alta Cythera,
685 Aut fuper Idalium, facrata sede recondam:
Ne
qua

fcire dolos, mediusve occurrere possit. Tu faciem illius, noctem non amplius unam, Falle dolo; et notos pueri puer indue vultus:

Ut, quum te gremio accipiet lætissima Dido, 690 Regales inter mensas, laticemque Lyæum,

Quum dabit amplexus, atque oscula dulcia figet;
Occultum inspires ignem, fallafque veneno.
Paret Amor dictis caræ genetricis, et alas

Exuit, et gressu gaudens incedit Iuli.
695 At Venus Ascanio placidam per membra quietem

Irrigat, et fotum gremio Dea tollit in altos
Idaliæ lucos: ubi mollis amaracus illum
Floribus, et dulci aspirans complectitur umbra.

Jamque ibat dicto parens, et dona Cupido 700 Regia portabat Tyriis, duce lætus Achate.

Quum venit, aulæis jam fe Regina fuperbis
Aurea composuit sponda, mediamque locavit.
Jam pater Aeneas, et jam Trojana juventus

Conveniunt,

Conveniunt, stratoque super discumbitur ostro. 705 Dant famuli manibus lymphas, Cereremque canistris

Expediunt, tonsisque ferunt mantilia villis.
Quinquaginta intus famulæ: quibus ordine longo
Cura penum struere, et flammis adolere Penates.

Centum aliæ, totidemque pares ætate ministri, 710 Qui dapibus menfas onerent, et pocula ponant.

Nec non et Tyrii per limina læta frequentes
Convenere, toris jusli discumbere pictis.
Mirantur dona Aeneæ: mirantur Iulum,

Flagrantesque Dei vultus, fimulataque verba, 715 Pallamque, et pictum croceo velamen acantho.

Præcipue infelix, pesti devota futuræ,
Expleri mentem nequit, ardescitque tuendo
Phænissa; et puero pariter donisque movetur.

Ille, ubi complexu Aenex, colloque pependit,
720
Et magnum

falsi implevit genitoris amorem;
Reginam petit. hæc oculis, hæc pectore toto
Hæret: et interdum gremio fovet, inscia Dido
Insideat quantus miseræ Deus. at memor ille

Matris Acidaliæ, paulatim abolere Sichæum 725 Incipit; et vivo tentat prævertere amore Jampridem resides animos, desuetaque corda.

Postquam prima quies epulis, mensæque remotæ; Crateras magnos statuunt, et vina coronant.

Fit strepitus tectis, vocemque per ampla volutant 730 Atria: dependent lychni laquearibus aureis

Incensi, et noctem flammis funalia vincunt.
Hic Regina gravem gemmis auroque poposcit,
Implevitque mero, pateram: quam Belus, et omnes
A Belo soliti. tum facta filentia tectis:

735 Juppiter

735 Juppiter (hofpitibus nam te dare jura loquuntur)

Hunc lætum Tyriisque diem Trojaque profectis
Esse velis, nostrosque hujus meminisse minores.
Adsit lætitiæ Bacchus dator, et bona Juno:

Et vos O cætum Tyrii celebrate faventes. 740 Dixit, et in menfa laticum libavit honorem;

Primaque libato summo tenus attigit ore:
Tum Bitiæ dedit increpitans. ille impiger hausit
Spumantem pateram, et pleno se proluit auro.

Post alii proceres. cithara crinitus Iopas
745 Personat aurata, docuit quæ maximus Atlas.

Hic canit errantem Lunam, Solisque labores; (nes;
Unde hominum genus, et pecudes; unde imber, et ig-
Arcturum, pluviasque Hyadas, geminosque Triones:

Quid tantum Oceano properent se tingere Soles 750 Hiberni, vel quæ tardis mora noctibus obftet.

Ingeminant plausu Tyrii, Troefque fequuntur.
Nec non et vario noctem fermone trahebat
Infelix Dido, longumque bibebat amorem;

Multa super Priamo rogitans, super Hectore multa: 755 Nunc, quibus Auroræ venisset filius armis:

Nunc, quales Diomedis equi: nunc, quantus Achilles.
Imo age, et a prima, dic, hofpes, origine nobis
Insidias, inquit, Danaum, casusque tuorum,

Erroresque tuos: nam te jam septima portat 760 Omnibus errantem terris et fluctibus æstas.

[blocks in formation]

AE NE I DOS

I

LIBER SECUNDUS.
Code

ONTICUERE omnes, intentique ora tenebant:

Inde toro pater Aeneas fic orsus ab alto:
Infandum, Regina, jubes renovare dolorem;

Trojanas ut opes, et lamentabile regnum
5 Eruerint Danai: quæque ipse miserrima vidi,
Et

quorum pars magna fui. quis talia fando, Myrmidonum, Dolopumve, aut duri miles Ulyssei, Temperet a lacrymis? et jam nox humida cælo

Præcipitat, fuadentque cadentia fidera fomnos. 10 Sed, fi tantus amor casus cognoscere nostros,

Et breviter Trojæ fupremum audire laborem;
Quanquam animus meminisse horret, luciuque refugit,
Incipiam. Fracti bello, fatisque repulsi

Ductores Danaum, tot jam labentibus annis, 15 Instar montis equum, divina Palladis arte

Aedificant; fectaque intexunt abiete costas.
Votum pro reditu simulant: ea fama vagatur.
Huc delecta virum fortiti corpora furtim

Includunt cæco lateri; penitusque cavernas 20 Ingentes, uterumque armato milite complent.

Eft in conspectu Tenedos, notissima fama
Insula, dives opum, Priami dum regna manebant:
Nunc tantum finus, et statio malefida carinis.

Huc

[ocr errors]

Huc se provecti deserto in litore condunt. 25 Nos abiisse rati, et vento petiisse Mycenas.

Ergo omnis longo solvit se Teucria luctu:
Panduntur portæ. juvat ire, et Dorica castra,
Desertosque videre locos, litusque relictum.

Hic Dolopum manus, hic fævus tendebat Achilles : 30 Classibus hic locus: hic acies certare folebant.

Pars stupet innuptæ donum exitiale Minervæ,
Et molem mirantur equi: primusque Thymotes
Duci intra muros hortatur, et arce locari;

Sive dolo, seu jam Trojæ fic fata ferebant.
35 At Capys, et quorum melior sententia menti,

Aut pelago Danaum insidias, suspectaque dona
Præcipitare jubent, subjectisque urere flammis:
Aut terebrare cavas uteri et tentare latebras.

Scinditur incertum ftudia in contraria vulgus.
40 Primus ibi ante omnes, magna comitante caterva,

Laocoon ardens fumma decurrit ab arce.
Et procul: O miseri, quæ tanta insania, cives?
Creditis avectos hoftes? aut ulla putatis

Dona carere dolis Danaum? sic notus Ulysses? 45 Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi;

Aut hæc in nostros fabricata est machina muros,
Inspectura domos, venturaque desuper urbi;
Aut aliquis latet error: equo ne credite, Teucri.

Quidquid id est, timeo Danaos, et dona ferentes. 50 Sic fatus, validis ingentem viribus hastam

In latus, inque feri curvam compagibus alvum
Contorsit. ftetit illa tremens, uteroque recusso
Infonuere cavæ gemitumque dedere cavernæ.
Et, si fata Deum, fi mens non læve fuisset,

55 Impulerat

R2

« PreviousContinue »