Page images
PDF
EPUB

Lætitiaque metuque, avidi conjungere dextras

Ardebant: fed res animos incognita turbat. 520 Dissimulant; et nube cava speculantur amicti,

Quæ fortuna viris; classem quo litore linquant;
Quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant
Orantes veniam, et templum clamore petebant.

Postquam introgressi, et coram data copia fandi, 525 Maximus Ilioneus placido fic pectore cæpit:

O Regina, novam cui condere Juppiter urbem,
Justitiaque dedit gentes frænare fuperbas:
Trocs te miseri, ventis maria omnia vecti,

Oramus : prohibe infandos a navibus ignes, 530 Parce pio generi, et propius res aspice nostras.

Non nos aut ferro Libycos populare Penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas.
Non ea vis animo, nec tanta fuperbia victis.

Eft locus, Hesperiam Graii cognomine dicunt; 535 Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ;

Oenotrii coluere viri: nunc fama, minores
Italiam dixisse, ducis de nomine gentem.
Huc cursus fuit.

Quum subito assurgens fluctu nimbosus Orion
540 In vada cæca tulit, penitusque procacibus Austris,

Perque undas, superante falo, perque invia faxa
Dispulit: huc pauci vestris adnavimus oris. (morem
Quod genus hoc hominum? quæve hunc tam barbara

Permittit patria? hofpitio prohibemur arenæ. 545 Bella cient, primaque vetant consistere terra.

Si genus humanum et mortalia temnitis arma;
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis: quo justior alter

Nec

P. VIRGILII AENEIDOS LIB. I. 122

Nec pietate fuit, nec bello major et armis. 550 Quem si fata virum servant, si vescitur aura

Aetheria, nec adhuc crudelibus occubat umbris ;
Non metus, officio nec te certasse priorem
Poeniteat. sunt et Siculis regionibus urbes,

Armaque, Trojanoque a sanguine clarus Acestes. 555 Quassatam ventis liceat subducere classem,

Et filvis aptare trabes, et stringere remos.
Si datur Italiam, sociis et Rege recepto,
Tendere; ut Italiam læti Latiumque petamus:

Sin absumta salus, et te, pater optime Teucrum, 560 Pontus habet Libyæ, nec fpes jam restat Iuli;

At freta Sicaniæ faltem, fedefque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus: cuncti fimul ore fremebant

Dardanidæ.
565 Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:

Solvite corde metum, Teucri, fecludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late fines custode tueri.

Quis genus Aeneadum, quis Troja nesciat urbem? 570 Virtutesque, virosque, et tanti incendia belli?

Non obtusa adeo geftamus pectora Pæni:
Nec tam aversus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hesperiam magnam, Saturniaque arva,

Sive Erycis fines, regemque optatis Acesten; 575 Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.

Vultis et his mecum pariter considere regnis ?
Urbem quam ftatuo, vestra est: subducite naves.
Tros Tyriusque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipse, Noto compulsus eodem,
Q2

580 afforet

580 Afforet Aeneas! equidem per litora certos

Dimittam, et Libyæ lustrare extrema jubebo;
Si quibus ejectus silvis, aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates, Et pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem 585 Ardebant. prior Aenean compellat Achates:

Nate Dea, quæ nunc animo fententia surgit?
Omnia tuta vides; classem, fociofque receptos.
Unus abeit, medio in fluctu quem vidimus ipsi

Submersum: dictis respondent cætera matris. 590 Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente

Scindit se nubes, et in æthera purgat apertum.
Restitit Aeneas, claraque in luce refulsit,
Os humerosque Deo fimilis. namque ipsa decoram

Cæsariem nato genitrix, lumenque juventæ 595 Purpureum, et lætos oculis afflarat honores.

Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo
Argentum, Pariusve lapis circumdatur auro.

Tum sic Reginam alloquitur, cunctisque repente Improvisus, ait: Coram, quem quæritis, adsum, 600 Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis.

O fola infandos Trojæ miserata labores!
Quæ nos, relliquias Danaum, terræque marisque
Omnibus exhaustos jam casibus, omnium egenos,

Urbe, domo socias: grates perfolvere dignas 605 Non opis est noftræ, Dido, nec quicquid ubique est

Gentis Dardaniæ, magnum quæ fparsa per orbem.
Di tibi, fi qua pios respectant numina, si quid
Usquam justitiæ est, et mens sibi conscia recti,

Præmia digna ferant. quæ te tam læta tulerunt 610 Secula? qui tanti talem genuere parentes?

P. VIRGILII AENEIDOS LIB. I. 124

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Lustrabunt convexa, polus dum fidera pascet;
Semper honos, nomenque tuum, laudesque manebunt;

Quæ me cunque vocant terræ. sic fatus, amicum 615 Ilionea petit dextra, lævaque Sereftum : Post, alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Obstupuit primo aspectu Sidonia Dido,
Casu deinde viri tanto; et fic ore locuta eft:

Quis te, nate Dea, per tanta pericula casus
620 Infequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?

Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Şidona venire,

Finibus expulsum patriis, nova regna petentem, 625 Auxilio Beli. genitor tum Belus opimam

Vastabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo casus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regesque Pelasgi.

Ipse hostis Teucros infigni laude ferebat,
630 Seque ortum antiqua Teucrorum a stirpe volebat.

Quare agite, O tectis, juvenes, succedite noftris.
Me quoque per multos fimilis fortuna labores
Jactatam, hac demum voluit consistere terra.

Non ignara mali, miseris fuccurrere disco.
635 Sic memorat: fimul Aenean in regia ducit

Tecta: simul Divum templis indicit honorem.
Nec minus interea sociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum

Terga suum, pingues centum cum matribus agnos;
640 Munera, lætitiamque Dei.
At domus interior regali splendida luxu

Instruitur,

[ocr errors]

Instruitur, mediisque parant convivia tectis.
Arte laboratæ vestes, ostroque superbo:

Ingens argentum mensis, colataque in auro 645 Fortia facta patrum, series longissima rerum

Per tot ducta viros antiquæ ab origine gentis.
Aeneas (neque enim patrius consistere mentem
Passus amor) rapidum ad naves præmittit Achatem:

Ascanio ferat hæc, ipsumque ad monia ducat. 650 Omnis in Ascanio cari stat cura parentis.

Munera præterea, Iliacis erepta ruinis,
Ferre jubet, pallam signis auroque rigentem,
Et circum textum croceo velamen acantho;

Ornatus Argivæ Helenæ: quos illa Mycenis,
655 Pergama quum peteret, inconceffosque Hymenzos,

Extulerat: matris Ledæ mirabile donum.
Præterea sceptrum, Ilione quod gesserat olim,
Maxima natarum Priami, colloque monile

Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam. 660 Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates.

At Cytherea novas artes, nova pectore versat
Consilia: ut faciem mutatus et ora Cupido
Pro dulci Ascanio veniat, donisque furentem

Incendat Reginam, atque ossibus implicet ignem. 665 Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues.

Urit atrox Juno, et sub noctem cura recursat.
Ergo his aligerum dictis affatur Amorem:
Nate, meæ vires, mea magna potentia; folus,

Nate, Patris summi qui tela Typhoca temnis ; 670 Ad te confugio, et supplex tua numina posco.

Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum
Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ,

Nota

[ocr errors][merged small]
« PreviousContinue »