Page images
PDF
EPUB

Lætitiaque metuque, avidi conjungere dextras
Ardebant: fed res animos incognita turbat.
520 Diffimulant; et nube cava speculantur amicti,
Quæ fortuna viris; claffem quo litore linquant;
Quid veniant: cunctis nam lecti navibus ibant
Orantes veniam, et templum clamore petebant.
Poftquam introgreffi, et coram data copia fandi,
525 Maximus Ilioneus placido fic pectore cœpit:
O Regina, novam cui condere Juppiter urbem,
Juftitiaque dedit gentes frænare fuperbas:
Troes te miferi, ventis maria omnia vecti,

Oramus: prohibe infandos a navibus ignes,
530 Parce pio generi, et propius res aspice nostras.
Non nos aut ferro Libycos populare Penates
Venimus, aut raptas ad litora vertere prædas.
Non ea vis animo, nec tanta fuperbia victis.
Eft locus, Hefperiam Graii cognomine dicunt;
535 Terra antiqua, potens armis, atque ubere glebæ;
Oenotrii coluere viri: nunc fama, minores
Italiam dixiffe, ducis de nomine gentem.
Huc curfus fuit.

Quum fubito affurgens fluctu nimbofus Orion
540 In vada cæca tulit, penitusque procacibus Auftris,
Perque undas, fuperante falo, perque invia faxa
Difpulit: huc pauci veftris adnavimus oris. (morem
Quod genus hoc hominum? quæve hunc tam barbara
Permittit patria? hofpitio prohibemur arenæ.
545 Bella cient, primaque vetant confiftere terra.
Si genus humanum et mortalia temnitis arma;
At sperate Deos memores fandi atque nefandi.
Rex erat Aeneas nobis: quo juftior alter

Nec

Nec pietate fuit, nec bello major et armis.
550 Quem fi fata virum servant, fi vefcitur aura
Aetheria, nec adhuc crudelibus occubat umbris ;
Non metus, officio nec te certasse priorem
Poeniteat. funt et Siculis regionibus urbes,
Armaque, Trojanoque a fanguine clarus Aceftes.
555 Quaffatam ventis liceat fubducere claffem,
Et filvis aptare trabes, et ftringere remos.
Si datur Italiam, fociis et Rege recepto,
Tendere; ut Italiam læti Latiumque petamus:
Sin abfumta falus, et te, pater optime Teucrum,
560 Pontus habet Libyæ, nec spes jam reftat Iuli;
At freta Sicaniæ faltem, fedefque paratas,
Unde huc advecti, regemque petamus Acesten.
Talibus Ilioneus: cuncti fimul ore fremebant
Dardanidæ.

565 Tum breviter Dido, vultum demissa, profatur:
Solvite corde metum, Teucri, fecludite curas.
Res dura, et regni novitas me talia cogunt
Moliri, et late fines cuftode tueri.

Quis genus Aeneadum, quis Trojæ nesciat urbem?
570 Virtutefque, virofque, et tanti incendia belli?
Non obtufa adeo geftamus pectora Pœni:

Nec tam averfus equos Tyria Sol jungit ab urbe.
Seu vos Hefperiam magnam, Saturniaque arva,
Sive Erycis fines, regemque optatis Acesten;
575 Auxilio tutos dimittam, opibusque juvabo.

Vultis et his mecum pariter confidere regnis?
Urbem quam ftatuo, veftra eft: fubducite naves.
Tros Tyriufque mihi nullo discrimine agetur.
Atque utinam rex ipfe, Noto compulfus eodem,
Q 2
580 afforet

580 Afforet Aeneas! equidem per litora certos Dimittam, et Libyæ luftrare extrema jubebo; Si quibus ejectus filvis, aut urbibus errat.

His animum arrecti dictis, et fortis Achates, Et pater Aeneas, jamdudum erumpere nubem 585 Ardebant. prior Aenean compellat Achates: Nate Dea, quæ nunc animo fententia furgit? Omnia tuta vides; claffem, fociofque receptos. Unus abeft, medio in fluctu quem vidimus ipfi Submerfum: dictis refpondent cætera matris. 590 Vix ea fatus erat, quum circumfusa repente Scindit fe nubes, et in æthera purgat apertum. Reftitit Aeneas, claraque in luce refulsit,

Os humerofque Deo fimilis. namque ipfa decoram Cæfariem nato genitrix, lumenque juventæ 595 Purpureum, et lætos oculis afflarat honores. Quale manus addunt ebori decus, aut ubi flavo Argentum, Pariufve lapis circumdatur auro.

Tum fic Reginam alloquitur, cunctifque repente Improvifus, ait: Coram, quem quæritis, adfum, 600 Troius Aeneas, Libycis ereptus ab undis. O fola infandos Trojæ miferata labores! Quæ nos, relliquias Danaum, terræque marisque Omnibus exhauftos jam cafibus, omnium egenos, Urbe, domo focias: grates perfolvere dignas 605 Non opis eft nostræ, Dido, nec quicquid ubique est Gentis Dardaniæ, magnum quæ sparsa per orbem. Di tibi, fi qua pios respectant numina, fi quid Ufquam juftitiæ eft, et mens fibi confcia recti, Præmia digna ferant. quæ te tam læta tulerunt 610 Secula? qui tanti talem genuere parentes?

In freta dum fluvii current, dum montibus umbræ
Lustrabunt convexa, polus dum fidera pascet;
Semper honos, nomenque tuum, laudefque manebunt;
Quæ me cunque vocant terræ. fic fatus, amicum
615 Ilionea petit dextra, lævaque Serestum :

Post, alios, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.
Obftupuit primo afpectu Sidonia Dido,

Cafu deinde viri tanto; et fic ore locuta est:
Quis te, nate Dea, per tanta pericula cafus
620 Infequitur? quæ vis immanibus applicat oris ?
Tune ille Aeneas, quem Dardanio Anchisæ
Alma Venus Phrygii genuit Simoentis ad undam?
Atque equidem Teucrum memini Sidona venire,
Finibus expulfum patriis, nova regna petentem,
625 Auxilio Beli. genitor tum Belus opimam
Vaftabat Cyprum, et victor ditione tenebat.
Tempore jam ex illo cafus mihi cognitus urbis
Trojanæ, nomenque tuum, regefque Pelafgi.
Ipfe hoftis Teucros infigni laude ferebat,
630 Seque ortum antiqua Teucrorum a ftirpe volebat.
Quare agite, O tectis, juvenes, fuccedite noftris.
Me quoque per multos fimilis fortuna labores
Jactatam, hac demum voluit consistere terra.
Non ignara mali, miferis fuccurrere difco.

635

Sic memorat: fimul Aenean in regia ducit
Tecta: fimul Divum templis indicit honorem.
Nec minus interea fociis ad litora mittit
Viginti tauros, magnorum horrentia centum
Terga fuum, pingues centum cum matribus agnos;

640 Munera, lætitiamque Dei.

At domus interior regali fplendida luxu

[blocks in formation]

Instruitur, mediisque parant convivia tectis. Arte laboratæ veftes, oftroque fuperbo: Ingens argentum menfis, cœlataque in auro 645 Fortia facta patrum, feries longiffima rerum Per tot ducta viros antiquæ ab origine gentis. Aeneas (neque enim patrius consistere mentem Paffus amor) rapidum ad naves præmittit Achatem: Afcanio ferat hæc, ipfumque ad mœnia ducat. 650 Omnis in Afcanio cari stat cura parentis. Munera præterea, Iliacis erepta ruinis, Ferre jubet, pallam fignis auroque rigentem, Et circum textum croceo velamen acantho; Ornatus Argivæ Helena: quos illa Mycenis, 655 Pergama quum peteret, inconceffofque Hymenæos, Extulerat: matris Ledæ mirabile donum. Præterea fceptrum, Ilione quod gefferat olim, Maxima natarum Priami, colloque monile Baccatum, et duplicem gemmis auroque coronam. 660 Hæc celerans, iter ad naves tendebat Achates. At Cytherea novas artes, nova pectore versat Confilia: ut faciem mutatus et ora Cupido Pro dulci Afcanio veniat, donisque furentem Incendat Reginam, atque offibus implicet ignem. 665 Quippe domum timet ambiguam Tyriosque bilingues. Urit atrox Juno, et fub noctem cura recursat. Ergo his aligerum dictis affatur Amorem: Nate, meæ vires, mea magna potentia; folus, Nate, Patris fummi qui tela Typhoea temnis; 670 Ad te confugio, et fupplex tua numina posco. Frater ut Aeneas pelago tuus omnia circum Litora jactetur, odiis Junonis iniquæ,

Nota

« PreviousContinue »