Page images
PDF
EPUB

Thesauros, ignotum argenti pondus et auri.

His commota, fugam Dido, sociosque parabat. 365 Conveniunt, quibus aut odium crudele tyranni, Aut metus acer erat: naves, quæ

forte

paratæ, Corripiunt, onerantque auro. portantur avari Pygmalionis opes pelago: dux femina facti.

Devenere locos, ubi nunc ingentia cernes
370 Menia, furgentemque novæ Carthaginis arcem:

Mercatique folum, facti de nomine Byrsam,
Taurino quantum possent circumdare tergo.
Sed vos qui tandem? quibus aut venistis ab oris ?

Quove tenetis iter? Quærenti talibus, ille 375 Suspirans, imoque trahens a pectore vocem:

O Dea, fi prima repetens ab origine pergam,
Et vacet annales noftrorum audire laborum;
Ante diem clauso componet vesper Olympo.

Nos Troja antiqua (si vestras forte per aures 380 Trojæ nomen iit) diversa per æquora vectos,

Forte sua Libycis tempeftas appulit oris.
Sum pius Aeneas, raptos qui ex hofte Penates
Classe veho mecum; fama super æthera notus.

Italiam quæro patriam, et genus ab Jove fummo. 385 Bis denis Phrygium confcendi navibus æquor;

Matre Dea monstrante viam, data fata secutus:
Vix septem convulfæ undis Euroque supersunt.
Ipse ignotus, egens, Libyæ deferta peragro;

Europa atque Asia pulsus. Nec plura querentem 390 Passa Venus, medio fic interfata dolore eft:

Quisquis es; haud (credo) invisus cæleftibus auras
Vitales carpis, Tyriam qui adveneris urbem.
Perge modo, atque hinc te Reginæ ad limina perfer.

Namque

P 3

Namque tibi reduces socios, classemque relatam 395 Nuntio, et in tutum versis Aquilonibus actam;

Ni frustra augurium vani docuere parentes.
Aspice bis senos lætantes agmine cycnos,
Aetheria quos lapfa plaga Jovis ales aperto

Turbabat cælo; nunc terras ordine longo
400 Aut capere, aut captas jam despectare videntur.

Ut reduces illi ludunt stridentibus alis,
Et cætu cinxere polum, cantusque dedere;
Haud aliter puppesque tuæ pubesque tuorum,

Aut portum tenet, aut pleno subit oftia velo.
405 Perge modo, et qua te ducit via, dirige gressum.

Dixit: et avertens rosea cervice refulsit,
Ambrosiæque comæ divinum vertice odorem
Spiravere: pedes vestis defluxit ad imos,

Et vera incessu patuit Dea. ille, ubi matrem 410 Agnovit, tali fugientem eft voce fecutus:

Quid natum toties crudelis tu quoque falsis
Ludis imaginibus? cur dextræ jungere dextram
Non datur, ac veras audire et reddere voces?

Talibus incusat, gressumque ad mænia tendit. 415 At Venus obfcuro gradientes aere sepsit:

Et multo nebulæ circum Dea fudit amictu;
Cernere ne quis eos, neu quis contingere posset,
Molirive moram, aut veniendi pofcere causas.

Ipfa Paphum sublimis abit, fedesque revisit
420 Læta suas; ubi templum illi, centumque Sabão
Thure calent aræ, sertisque recentibus halant.

Corripuere viam interea, qua semita monítrat.
Jamque ascendebant collem, qui plurimus urbi
Imminet, adversasque aspectat desuper arces.

425 Miratur

425 Miratur molem Aeneas, magalia quondam:

Miratur portas, strepitumque, et strata viarum.
Instant ardentes Tyrii: pars ducere muros,
Molirique arcem, et manibus fubvolvere saxa:

Pars aptare locum tecto, et concludere sulco.
430 Jura, magistratusque legunt, sanctumque senatum.

Hic portus alii effodiunt: hic alta theatris
Fundamenta locant alii; immanesque columnas
Rupibus excidunt, scenis decora alta futuris.

Qualis apes æstate nova per florea rura
435 Exercet fub Sole labor; quum gentis adultos

Educunt fætus: aut quum liquentia mella
Stipant, et dulci distendunt nectare cellas:
Aut onera accipiunt venientum: aut agmine facto,

Ignavum fucos pecus a præsepibus arcent.
440 Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.

O fortunati, quorum jam monia surgunt!
Aeneas ait; et faftigia fufpicit urbis.
Infert fe feptus nebula, mirabile diētu,

Per medios, miscetque viris neque cernitur ulli. 445 Lucus in urbe fuit media, lætissimus umbra;

Quo primum jactati undis et turbine Poeni
Effodere loco fignum, quod regia Juno
Monstrarat, caput acris equi: sic nam fore bello

Egregiam, et facilem victu per secula gentem. 450 Hic templum Junoni ingens Sidonia Dido

Condebat, donis opulentum et numine Divæ:
Aerea cui gradibus furgebant limina, nexæque
Aere. trabes: foribus cardo ftridebat ahenis.

Hoc primum in luco nova res oblata timorem 455 Leniit: hic primum Aeneas sperare salutem

Ausus

Ausus, et afflictis melius confidere rebus.
Namque sub ingenti lustrat dum fingula templo,
Reginam opperiens; dum quæ fortuna sit urbi,

Artificumque manus inter fe operumque laborem 460 Miratur; videt Iliacas ex ordine pugnas,

Bellaque jam fama totum vulgata per orbem;
Atridas, Priamumque, et fævum ambobus Achillem.
Constitit, et lacrymans, Quis jam locus, inquit, Achate,

Quæ regio in terris nostri non plena laboris? 465 En Priamus! sunt hic etiam sua præmia laudi:

Sunt lacrymæ rerum: et mentem mortalia tangunt.
Solve metus: feret hæc aliquam tibi fama falutem.
Sic ait: atque animum pictura pascit inani,

Multa gemens, largoque humectat flumine vultum. 470 Namque videbat, uti bellantes Pergama circum

Hac fugerent Graii; premeret Trojana juventus:
Hac Phryges; inftaret curru cristatus Achilles.
Nec procul hinc Rhesi niveis tentoria velis

Agnofcit lacrymans; primo quæ prodita somno 475 Tydides multa vaftabat cæde cruentus:

Ardentesque avertit equos in castra, prius quam
Pabula gustassent Trojæ, Xanthumque bibiffent.
Parte alia, fugiens amissis Troilus armis,

Infelix puer, atque impar congressus Achilli, 480 Fertur equis, curruque hæret resupinus inani,

Lora tenens tamen: huic cervixque comæque trahuntur
Per terram, et versa pulvis inscribitur hafta.
Interea ad templum non æquæ Palladis ibant

Crinibus Iliades passis, peplumque ferebant 485 Suppliciter tristes, et tunfæ pectora palmis. Diva folo fixos oculos aversa tenebat.

Ter

Ter circum Iliacos raptaverat Hectora muros,
Exanimumque auro corpus vendebat Achilles.

Tum vero ingentem gemitum dat pectore ab imo, 490 Ut fpolia, ut currus, utque ipfum corpus amici,

Tendentemque manus Priamum conspexit inermes.
Se quoque principibus permistum agnovit Achivis,
Eoasque acies, et nigri Memnonis arma.

Ducit Amazonidum lunatis agmina peltis
495 Penthefilea furens, mediifque in millibus ardet;

Aurea subnectens exertæ cingula mamma
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Hæc dum Dardanio Aeneæ miranda videntur, Dum stupet, obtutuque hæret defixus in uno; 500 Regina ad templum forma pulcherrima Dido

Incefsit, magna juvenum stipante caterva.
Qualis in Eurotæ ripis, aut per juga Cynthi
Exercet Diana choros; quam mille fecutæ

Hinc atque hinc glomerantur Oreades. illa pharetram 505 Fert humero, gradienfque Deas supereminet omnes.

Latonæ tacitum pertentant gaudia pectus.
Talis erat Dido: talem se læta ferebat
Per medios; instans operi, regnisque futuris.

Tum foribus Divæ, media testudine templi, 510 Septa armis, folioque alte subnixa, resedit.

Jura dabat legesque viris; operumque laborem
Partibus æquabat justis, aut forte trahebat:
Quum fubito Aeneas concursu accedere magno

Antea, Sergestumque videt, fortemque Cloanthum, 515 Teucrorumque alios: ater quos æquore turbo

Dispulerat, penitusque alias advexerat oras.
Obstupuit fimul ipse, simul perculsus Achates,
Q Q

Lætitiaque

« PreviousContinue »