Page images
PDF
EPUB

Per varios casus, per tot discrimina rerum

Tendimus in Latium; sedes ubi fata quietas 210 Oftendunt: illic fas regna resurgere Trojæ.

Durate, et vosmet rebus servate secundis.
Talia voce refert: curisque ingentibus æger,
Spem vultu fimulat: premit altum corde dolorem.

Illi fe prædæ accingunt, dapibusque futuris: 215 Tergora diripiunt costis, et viscera nudant.

Pars in frusta fecant, verubufque trementia figunt:
Litore ahena locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vires: fusique per herbam,

Implentur veteris Bacchi, pinguisque ferinæ.
220 Postquam exemta fames epulis, menfæque remotæ,

Amisfos longo focios fermone requirunt;
Spemque metumque inter dubii; seu vivere credant,
Sive extrema pati, nec jam exaudire vocatos.

Præcipue pius Aeneas, nunc acris Orontei,
225 Nunc Amyci casum gemit, et crudelia fecum
Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et jam finis erat : quum Juppiter æthere summo
Despiciens mare velivolum, terrasque jacentes,

Litoraque, et latos populos; fic vertice cæli 230 Constitit, et Libyæ defixit lumina regnis.

Atque illum tales jactantem pectore curas,
Tristior, et lacrymis oculos suffusa nitentes,
Alloquitur Venus: O, qui res hominumque Deumque

Aeternis regis imperiis, et fulmine terres :
235 Quid meus Aeneas in te committere tantum,

Quid Troes potuere ? quibus tot funera passis,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis ?
Certe hinc Romanos olim, volventibus annis,

Hinc fore ductores, revocato a sanguine Teucri, 240 Qui mare, qui terras omni ditione tenerent,

Pollicitus : quæ te, Genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Trojæ, tristesque ruinas
Solabar, fatis contraria fata rependens.

Nunc eadem fortuna viros tot casibus actos 245 Insequitur. quem das finem, Rex magne, laborum ?

Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,
Illyricos penetrare sinus, atque intima tutus
Regna Liburnorum, et fontem superare Timavi :

Unde per ora novem vasto cum murmure montis 250 It mare proruptum, et pelago premit arva fonanti.

Hic tamen ille urbem Patavi, sedesque locavit
Teucrorum, et genti nomen dedit, armaque fixit
Troia : nunc placida compostus pace quiescit.

Nos, tua progenies, coeli quibus annuis arcem, 255 Navibus (infandum) amissis, unius ob iram

Prodimur, atque Italis longe disjungimur oris.
Hic pietatis honos ? sic nos in sceptra reponis ?

Olli subridens hominum fator atque Deorum,
Vultu quo coelum tempestatesque serenat,
260 Oscula libavit natæ : dehinc talia fatur.

Parce metu Cytherea : manent immota tuorum
Fata tibi : cernes urbem et promissa Lavini
Monia; sublimemque feres ad fidera cali

Magnanimum Aeneam : neque me sententia vertit. 265 Hic tibi (fabor enim, quando hæc te cura remordet :

Longius et volvens fatorum arcana movebo)
Bellum ingens geret Italia, populofque feroces
Contundet; moresque viris et mænia ponet :
Tertia dum Latio regnantem viderit æstas,

P

270 Ter

270 Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis.

At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iulo
Additur, (Ilus erat, dum res stetit Ilia regno)
Triginta magnos volvendis menfibus orbes

Imperio explebit, regnumque a sede Lavini 275 Transferet, et longam multa vi muniet Albam.

Hic jam tercentum totos regnabitur annos
Gente sub Hectorea: donec regina facerdos
Marte gravis geminam partu dabit Ilia prolem.

Inde lupæ fulvo nutricis tegmine lætus
280 Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet

Monia, Romanosque fuo de nomine dicet.
His ego nec metas rerum, nec tempora pono:
Imperium fine fine dedi. quin aspera Juno,

Quæ mare nunc terrasque metu cælumque fatigat, 285 Confilia in melius referet, mecumque fovebit

Romanos rerum dominos, gentemque togatam.
Sic placitum. veniet luftris labentibus ætas,
Quum domus Alfaraci Phthiam clarasque Mycenas

Servitio premet, ac victis dominabitur Argis. 290 Nascetur pulchra Troianus origine Cæsar,

Imperium Oceano, famam qui terminet aftris,
Julius, a magno demissum nomen Iulo.
Hunc tu olim coelo, fpoliis orientis onustum,

Accipies secura: vocabitur hic quoque votis. 295 Aspera tum pofitis mitescent fecula bellis:

Cana fides, et Vesta, Remo cum fratre Quirinus
Jura dabunt: diræ ferro et compagibus arctis
Claudentur belli porta. Furor impius intus

Sæva sedens fuper arma, et centum vinctus ahenis 300 Post tergum nodis, fremet horridus ore cruento.

Hæc

[ocr errors]

Hæc ait: et Maia genitum demittit ab alto,
Ut terræ, utque novæ pateant Carthaginis arces
Hofpitio Teucris: ne fati nescia Dido

Finibus arceret. volat ille per aera magnum 305 Remigio alarum: ac Libyæ citus adftitit oris.

Et jam jussa facit: ponuntque ferocia Pani
Corda, volente Deo. in primis Regina quietum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

At pius Aeneas per noctem plurima volvens, 310 Ut primum lux alma data est, exire, locosque

Explorare novos, quas vento accesserit oras;
Qui teneant, (nam inculta videt) homiņcsne, feræne,
Quærere constituit, fociisque exacta referre.

Classem in convexo nemorum, sub rupe cavata,
315 Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris

Occulit. ipse uno graditur comitatus Achate,
Bina manu lato crispans hastilia ferro.

Cui Mater media sese tulit obvia filva,
Virginis os habitumque gerens, et virginis arma
320 Spartanæ: vel qualis equos Threiffa fatigat

Harpalyce, volucremque fuga prævertitur Hebrum.
Namque humeris, de more, habilem suspenderat arcum
Venatrix, dederatque comam diffundere ventis;

Nuda genu, nodoque finus collecta fluentes.
325 Ac prior, Heus, inquit, juvenes, monstrate mearum

Vidisis fi quam hic errantem forte fororum,
Succinctam pharetra et maculofæ tegmine lyncis,
Aut spumantis apri cursum clamore prementem.

Sic Venus. at Veneris contra sic filius orsus:
330 Nulla tuarum audita mihi neque visa fororum.
O, quam te memorem, virgo! namque haud tibi vultus

Mortalis,

P 2

.

Mortalis, nec vox hominem sonat. O Dea, certe!
An Phæbi foror, an Nympharum fanguinis una?

Sis felix, nostrumque leves quæcunque laborem :
335
Et

quo fub cælo tandem, quibus orbis in oris
Jactemur, doceas. ignari hominumque locorumque
Erramus, vento huc vaftis et fluctibus acti.
Multa tibi ante aras nostra cadet hoftia dextra.

Tunc Venus: Haud equidem tali me dignor honore. 340 Virginibus Tyriis mos est gestare pharetram,

Purpureoque alte suras vincire cothurno.
Punica regna vides, Tyrios, et Agenoris urbem:
Sed fines Libyci, genus intractabile bello.

Imperium Dido Tyria regit urbe profecta, 345 Germanum fugiens. longa est injuria, longæ

Ambages: fed fumma fequar fastigia rerum.
Huic conjux Sichæus erat, ditiflimus agri
Phænicum, et magno miseræ dilectus amore:

Cui pater intactam dederat, primisque jugarat 350 Ominibus. sed regna Tyri germanus habebat

Pygmalion, scelere ante alios immanior omnes.
Quos inter medius venit furor. ille Sichæum
Impius ante aras, atque auri cæcus amore,

Clam ferro incautum superat; securus amorum 355 Germanæ: factumque diu celavit; et ægram,

Multa malus simulans, vana fpe lusit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumati venit imago
Conjugis, ora modis attollens pallida miris :

Crudeles aras, trajectaque pectora ferro
360 Nudavit, cæcumque domus scelus omne retexit.

Tum celerare fugam, patriaque excedere fuadet:
Auxiliumque viæ veteres tellure recludit

Thesau

« PreviousContinue »