Page images
PDF
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Prxterea, aut supplex aris imponat honorem?

Talia flammato secum Dea corde volutans,
Nimborum in patriam, loca foeta furentibus Austris,
Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro
Luctantes ventos, tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frzenat.

Illi indignantes magno cum murmure montis
Circum claustra fremunt. celfa fedet Aeolus arce,
Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat; maria, ac terras, coelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum, verrantque per auras.
Sed pater omnipotens fpeluncis abdidit atris,
Hoc metuens: molemque et montes insuper altos
Imposuit: regemque dedit, qui foedere certo
Et premere, et laxas sciret dare juffus habenas.
Ad quem turn juno supplex his vocibus usa est:
Aeole, (namque tibi Divum pater atque hominum rex
Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento)
Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portans, Victosque Penates.
Incute vim ventis, submersasque obrue puppes;
Aut age diversas : et disjice corpora ponto.
Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae;
Quarum, quae forma pulcherrima, Deiopeiam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo‘:
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos
Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
Aeolus ha—:c contra: Tuus, o Regina, quid optes
Explorare labor: mihi jusfa capeffere fas est.
Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra, _Jovemque
Concilias, tu das epulis accumbere Divum,

O 2 Nim

Nimborumque faeis tempestatumque potentem.

85 Haec ubi dicta, eavum conversa euspide montem
Impulít in latus: ae venti, velut agmine facto,

Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Ineubuere mari, totumque a sedibus imis
Una Eurusque Notusque ruunt, creberque proeellis

90 Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus.
Infequitur elamorque Virum stridorque rudentum.
Eripiunt subito nubes eoelumque diemque
Teucrorum eX oculis: pon-to nox incubat atra.
Intonuere poli, et erebris micat ignibus azther:

95 Prxsentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra.
Ingemit, et, dupliees tendens ad lidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,

Queis ante 0ra patrumr Trojaa sub moenibus altis

100 Contigit oppetere! o Danaum fortifflme gentis
Tydide, mene Iliaeis oeeumbere campis
Non potuiffe, tuaque animam hane effundere dextra?
Saevus ubi Aeacidae telo jaeet Hector, ubi ingens
Sarpedon : ubi tot Simois eorrepta sub undis

105 Scuta virum galeasque et fortia eorpora volvit.

Talia jactanti, stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad fidera tollit.
Franguntur remi : tum prora av'ertit, et undis
Dat latus : insequitur cumulo praeruptus aqua: mons.

110 Hi fummo in fluctu pendent: his unda dehiseens

Terram inter fluctus aperit. furit aestus arenis.

Tres Notus abreptas in faxa latentia torquet:

Saxa vocant Itali, mediis qua: in fluctibus Aras,

Dorsum immane mari summo. Tres Eurus ab alto .

115 In brevia et Syrtes urget, (miserabile visu)
Illiditque vadis, atque aggere cingit arenx.
Unam, qua: Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens a vertiee pontus
In puppim ferit. excutitur pronusque magister

120 Volvitur in caput. ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vortex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto;

Arma virum tabulaeque, et Troia gaza per undas. _Jam validam Ilionei navem, jam fortis Aehatm,

125 Et qua vectus Abas, et qua grandaevus Alethes,
Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Interea magno misceri murmure pontum,
Emiffamque hiemem sensit Neptunus, et imis

130 Stagna resufa vadis: graviter eommotus, et alto
Prospieiens, summa placidum caput extulit unda.
Disjectam Aeneae toto videt aequore claffem;
Fluctibus oppresfos Troas, eoelique ruina.

Nec latuere doli fratrem Junonis, et ira::

135 Eurum ad se Zephyrumque vocat: dehinc talia fatur. Tantane vos generis tenuit fidueia vestri?

Jam eoelum terramque, meo fine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?
Quos ego: sed motos praastat componere fluctus.

140 Post mihi non simili poena commissa luetis.
Maturate fugam, Regique hECC dicite vestro:

Non illi imperium pelagi, saevumque tridentem,
Sed mihi forte datum. tenet ille immania saxa,
Vestras, Eure, domos: illa se jactet in aula

145 Aeolus, et clauso ventorum careere regnet. O 3 ’ Sic

[graphic]

Sie ait, et dicto eitius tumida aequora placat:
Collectafque fugat nubes, Solemque redueit.
Cymothoe fimul et Triton adnixus, acuto
Detrudunt naves fcopulo: levat ipfe tridenti,
150Et vastas aperit Syrtes, et temperat aequor: '
Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
AC, veluti magno in populo quum saepe coorta est
Seditio, faevitque animis ignobile vulgus;

Jamque faces, et faxa volant; furor arma ministrat: 155 Turn pietate gravem ae meritís fi forte virum quem Confpexere, silent; arrectifque auribus adstant:

Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.
Sie eunctus pelagi cecidit fragor; aequora postquam
Prospieiens Genitor, coeloque invectus aperto

160 Flectit equos, curruque volans dat lora feeundo.

Defesii Aeneadm, quee proxima, litora eurfu

Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad oras.
Est in feeeffu longo locus; infula portum
Effieit objectu laterum: quibus omnis ab alto

165 Frangitur, inque sinus seindit fese unda reductos.
Hinc atque hinc vastze rupes, geminique minantur
In coelum feopuli: quorum fub vertice late
Aequora tuta filent. tum fllvis feena eorufeis
Defuper, horrentique atrum nemus immínet umbra.

- 170 Fronte sub adversa fcopulis pendentibus antrum:
Intus aquae dulces, vivoque fedilia faxo,
Nympharum domus. hie fessas non vincula naves
Ulla tenent: uneo non alligat anchora morfu.
Hue septem Aeneas eollectis navibus omni

175 EX numero subit: ae magno telluris amore
Egreffi, Optata potiuntur Troes arena,

Et Et sale tabentes artus in litore ponunt. Ac primum filici sCintillam excudit Achates, Suscepitque ignem foliis, atque arida circum 180 Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam. Tum Cererem corruptam undís, Cerealiaquesiarma Expediunt, sessi rerum: frugesque receptas Et torrere parant Hammis, et frangere saxo. Aeneas scopulum interea conscendit,‘et omnem 185 Prospectum late pelago petit, Antea si qua Jactatum vento videat Phrygiasque biremes; Aut Capyn, aut celsls in puppibus arma Caici. Navem in conspectu nullam; tres litore cervos Prospicit errantes: hOS tota armenta sequuntur 190 A tergo, et longum per valles pascitur agmen. Constitit hic, arcumque manu, celeresque sagittas Corripuit; fidus quee tela gerebat Achates: Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes Cornibus arboreis, sternit: turn vulgus, et omnem ¡95 Miscet agens telis nemora inter srondea turbam. Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi, et numerum cum navibus 2equet. Hinc portum petit, et socios partitur in omnes. Vina, bonus quae deinde cadis onerarat Acestes 200 Litore Trinacrio, dederatque abeuntibus heros, Dividít, et dictís moerentia pectora mulcet: O socii, (neque enim ignari sumus ante malorum) O paffi graviora: dabit Deus his quoque finem. VOS, et Scyllaeam rabiem, penitusque sonantes 205 Accestis scopulos: vos et Cyclopea saxa Expertiz' revocate animos, moestumque timorem Mittite. forsan et haec Olim meminisse juvabit. Per

« PreviousContinue »