Page images
PDF
EPUB

Præterea, aut fupplex aris imponat honorem?

Talia flammato secum Dea corde volutans, 55 Nimborum in patriam, loca fæta furentibus Austris,

Aeoliam venit. hic vasto rex Aeolus antro
Luctantes ventos, tempestatesque sonoras
Imperio premit, ac vinclis et carcere frænat.

Illi indignantes magno cum murmure montis
60 Circum claustra fremunt. celsa fedet Aeolus arce,

Sceptra tenens, mollitque animos, et temperat iras.
Ni faciat; maria, ac terras, coelumque profundum
Quippe ferant rapidi fecum, verrantque per auras.

Sed pater omnipotens fpeluncis abdidit atris,
65 Hoc metuens : molemque et montes insuper altos

Imposuit: regemque dedit, qui fædere certo
Et premere, et laxas sciret dare jussus habenas.
Ad quem tum Juno fupplex his vocibus usa est:

Aeole, (namque tibi Divum pater atque hominum rex 70 Et mulcere dedit fluctus, et tollere vento)

Gens inimica mihi Tyrrhenum navigat æquor,
Ilium in Italiam portans, victosque Penates.
Incute vim ventis, fubmersasque obrue puppes;

Aut age diversas : et disjice corpora ponto.
75 Sunt mihi bis septem præstanti corpore Nymphæ;

Quarum, quæ forma pulcherrima, Deiopeiam
Connubio jungam stabili, propriamque dicabo:
Omnes ut tecum meritis pro talibus annos

Exigat, et pulchra faciat te prole parentem.
8o Aeolus hæc contra: Tuus, o Regina, quid optes

Explorare labor: mihi jussa capessere fas est.
Tu mihi quodcumque hoc regni, tu sceptra, Jovemque
Concilias, tu das epulis accumbere Divum,

Nimborumque facis tempestatumque potentem. 85 Hæc ubi dicta, cavum conversa cuspide montem

Impulit in latus: ac venti, velut agmine facto,
Qua data porta, ruunt, et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sedibus imis

Una Eurusque Notusque ruunt, creberque procellis 90 Africus, et vaftos volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.
Eripiunt fubito nubes cælumque diemque
Teucrorum ex oculis : ponto nox incubat atra.

Intonuere poli, et crebris micat ignibus æther: 95 Præsentemque viris intentant omnia mortem.

Extemplo Aeneæ folvuntur frigore membra.
Ingemit, et, duplices tendens ad fidera palmas,
Talia voce refert: O terque quaterque beati,

Queis ante ora patrum Trojæ fub mænibus altis 100 Contigit oppetere ! o Danaum fortissime gentis

Tydide, mene Iliacis occumbere campis
Non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra ?
Sævus ubi Aeacidæ telo jacet Hector, ubi ingens

Sarpedon : ubi tot Simois correpta sub undis 105 Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit.

Talia jactanti, stridens Aquilone procella
Velum adversa ferit, fluctusque ad fidera tollit.
Franguntur remi : tum prora avertit, et undis

Dat latus : infequitur cumulo præruptus aquæ mons. 10 Hi fummo in fluciu pendent: his unda dehiscens

Terram inter fluctus aperit. furit æftus arenis.
Tres Notus abreptas in saxa latentia torquet:
Saxa vocant Itali, mediis quæ in fluctibus Aras,
Dorsum immane mari fummo. Tres Eurus ab alto

115 In brevia et Syrtes urget, (miserabile visu)

Illiditque vadis, atque aggere cingit arenæ.
Unam, quæ Lycios fidumque vehebat Orontem,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

In puppim ferit. excutitur pronusque magister 120 Volvitur in caput. ast illam ter fluctus ibidem

Torquet agens circum, et rapidus vorat æquore vortex.
Apparent rari nantes in gurgite vasto;
Arma virum tabulæque, et Troia gaza per undas.

Jam validam Ilionei navem, jam fortis Achatæ,
125
Et

qua vectus Abas, et qua grandævus Alethes, Vicit hiems: laxis laterum compagibus omnes Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatifcunt.

Interea magno misceri murmure pontum, Emissamque hiemem sensit Neptunus, et imis 130 Stagna refusa vadis: graviter commotus, et alto

Profpiciens, fumma placidum caput extulit unda.
Disjectam Aeneæ toto videt æquore classem;
Fluctibus oppressos Troas, coelique ruina.

Nec latuere doli fratrem Junonis, et iræ: 135 Eurum ad fe Zephyrumque vocat: dehinc talia fatur.

Tantane vos generis tenuit fiducia vestri?
Jam cælum terramque, meo fine numine, venti,
Miscere, et tantas audetis tollere moles?

Quos ego: fed motos præftat componere fluctus. 140 Poft mihi non simili pæna commissa luetis.

Maturate fugam, Regique hæc dicite vestro:
Non illi imperium pelagi, fævumque tridentem,
Sed mihi forte datum. tenet ille immania faxa,

Vestras, Eure, domos: illa se jactet in aula 1 45 Aeolus, et clauso ventorum carcere regnet.

Sic

O 3

Sic ait, et dicto citius tumida æquora placat:
Collectasque fugat nubes, Solemque reducit.
Cymothoe simul et Triton adnixus, acuto

Detrudunt naves fcopulo: levat ipfe tridenti, 150 Et vastas aperit Syrtes, et temperat æquor:

Atque rotis summas levibus perlabitur undas.
Ac, veluti magno in populo quum fæpe coorta est
Seditio, fævitque animis ignobile vulgus;

Jamque faces, et saxa volant; furor arma ministrat: 155 Tum pietate gravem ac meritis si forte virum quem

Conspexere, silent; arrectisque auribus adstant:
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet.
Sic cunctus pelagi cecidit fragor; æquora postquam

Profpiciens Genitor, coloque invectus aperto 160 Flectit equos, curruque volans dat lora secundo.

Defesli Aeneadæ, quæ proxima, litora cursu
Contendunt petere, et Libyæ vertuntur ad oras.
Est in secessu longo locus; insula portum

Efficit objectu laterum: quibus omnis ab alto
165 Frangitur, inque sinus scindit sese unda reductos.

Hinc atque hinc valtæ rupes, geminique minantur
In coelum scopuli: quorum sub vertice late
Aequora tuta silent. tum filvis scena coruscis

Desuper, horrentique atrum nemus imminet umbra. 170 Fronte sub adversa scopulis pendentibus antrum:

Intus aquæ dulces, vivoque sedilia saxo,
Nympharum domus. hic fessas non vincula naves
Ulla tenent: unco non alligat anchora morsu.

Huc septem Aeneas collectis navibus omni 175 Ex numero subit: ac magno telluris amore Egressi, optata potiuntur Troes arena,

Et

Et sale tabentes artus in litore ponunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achates,

Suscepitque ignem foliis, atque arida circum
180 Nutrimenta dedit, rapuitque in fomite flammam.

Tum Cererem corruptam undis, Cerealiaque arma
Expediunt, fessi rerum: frugesque receptas
Et torrere parant flammis, et frangere saxo.

Aeneas scopulum interea conscendit, et omnem 185 Prospectum late pelago petit, Antea fi qua

Jactatum vento videat Phrygiasque biremes ;
Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici.
Navem in conspectu nullam; tres litore cervos

Prospicit errantes : hos tota armenta sequuntur 190 A tergo, et longum per valles pafcitur agmen.

Constitit hic, arcumque manu, celeresque sagittas
Corripuit; fidus quæ tela gerebat Achates :
Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes

Cornibus arboreis, fternit: tum vulgus, et omnem 195 Miscet agens telis nemora inter frondea turbam.

Nec prius absistit, quam feptem ingentia victor
Corpora fundat humi, et numerum cum navibus æquet.
Hinc portum petit, et focios partitur in omnes.

Vina, bonus quæ deinde cadis onerarat Acestes 200 Litore Trinacrio, dederatque abeuntibus heros,

Dividit, et dictis moerentia pectora mulcet :
O focii, (neque enim ignari sumus ante malorum)
O passi graviora: dabit Deus his quoque finem.

Vos, et Scyllæam rabiem, penitusque fonantes 205 Accestis scopulos : vos et Cyclopea faxa

Experti; revocate animos, mæstumque timorem
Mittite. forsan et hæc olim meminisse juvabit.

Per

« PreviousContinue »