Page images
PDF
EPUB

520 Dona, querens. spreto Ciconum quo munere matres,

Inter sacra Deum, nocturnique orgia Bacchi,
Discerptum latos juvenem sparsere per agros.
Tum quoque marmorea caput a cervice revulsum,

Gurgite quum medio portans Oeagrius Hebrus 525 Volveret, Eurydicen vox ipsa, et frigida lingua,

Ah miseram Eurydicen ! anima fugiente, vocabat:
Eurydicen toto referebant flumine ripæ.
Hæc Proteus : et se jactu dedit æquor in altum :

Quaque dedit, fpumantem undam sub vertice torsit. 530 At non Cyrene: namque ultro affata timentem :

Nate, licet tristes animo deponere curas.
Hæc omnis morbi causa : hinc miserabile Nymphæ,
Cum quibus illa Choros lucis agitabat in altis,

Exitium misere apibus. tu munera fupplex
535 Tende, petens pacem, et faciles venerare Napæas.

Namque dabunt veniam votis, irasque remittent.
Sed modus orandi qui sit, prius ordine dicam.
Quatuor eximios præstanti corpore tauros,

Qui tibi nunc viridis depafcunt fumma Lycæi, 540 Delige, et intacta totidem cervice juvencas.

Quatuor his aras alta ad delubra Dearum
Constitue, et sacrum jugulis demitte cruorem;
Corporaque ipsa boum frondoso desere luco.

Post, ubi nona suos Aurora ostenderit ortus, 545 Inferias Orphei Lethæa papavera mittes,

Placatam Eurydicen vitula venerabere cæfa,
Et nigram mactabis ovem, lucumque revises.

Haud mora: continuo matris præcepta facessit;
Ad delubra venit; monstratas excitat aras;
550 Quatuor eximios præstanti corpore tauros

Ducit, et intacta totidem cervice juvencas.
Post, ubi nona suos Aurora induxerat ortus,
Inferias Orphei mittit, lucumque revisit.

Hic vero fubitum ac dictu mirabile monstrum 555 Afpiciunt; liquefacta boum per viscera toto

Stridere apes utero, et ruptis effervere costis;
Immensasque trahi nubes: jamque arbore fumma
Confluere, et lentis uvam demittere ramis.

Hæc fuper arvorum cultu, pecorumque canebam, 560 Et super arboribus : Cæsar dum magnus ad altum

Fulminat Euphratem bello, victorque volentes
Per populos dat jura, viamque affectat Olympo.
Illo Virgilium me tempore dulcis alebat

Parthenope, studiis florentem ignobilis oti :
565 Carmina qui lufi paftorum; audaxque juventa,

Tityre, te patulæ cecini sub tegmine fagi.

[ocr errors]

AE N EIDOS

LIBER PRIMUS.

Ille ego, qui quondam gracili modulatus avena
Carmen ; et egressus filvis, vicina coegi
Ut quamvis avido parerent arva colono:
Gratum opus agricolis: at nunc horrentia Martis

[ocr errors]

5 RMA, virumque cano, Trojæ qui primus ab oris

Italiam, fato profugus, Lavinaque venit
Litora: multum ille et terris jactatus et alto,
Vi fuperum, fævæ memorem Junonis ob iram:

Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, 10 Inferretque Deos Latio: genus unde Latinum, Albanique patres, atque altæ monia Romæ.

Musa, mihi causas memora, quo numine læso,
Quidve dolens Regina Deum, tot volvere casus

Insignem pietate virum, tot adire labores 15 Impulerit. tantæne animis cæleftibus iræe?

Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni,
Carthago, Italiam contra, Tiberinaque longe
Oftia, dives opum, ftudiisque asperrima belli:

Quam Juno fertur terris magis omnibus unam
20 Posthabita coluisse Samo. hic illius arma,
Hic currus fuit: hoc regnum Dea gentibus esse,

Si qua fata finant, jam tum tenditque, fovetque.
Progeniem sed enim Trojano a sanguine duci

Audierat, Tyrias olim quæ verteret arces.
25 Hinc populum late regem, belloque superbum

Venturum excidio Libyæ: fic volvere Parcas.
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli,
Prima quod ad Trojam pro caris gesserat Argis :

Nec dum etiam caufæ irarum fævique dolores 30 Exciderant animo: manet alta mente repostum

Judicium Paridis, spretæque injuria formæ;
Et genus invisum, et rapti Ganymedis honores.
His accensa super, jactatos æquore toto

Troas, relliquias Danaum atque immitis Achillei, 35 Arcebat longe Latio: multosque per annos

Errabant acti fatis maria omnia circum:
Tantæ molis erat Romanam condere gentem.

Vix e conspectu Siculæ telluris in altum
Vela dabant læti, et spumas salis ære ruebant;
40 Quum Juno æternum fervans fub pectore vulnus,

Hæc secum: Mene incepto desistere victam?
Nec posle Italia Teucrorum avertere regem?
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem

Argivum, atque ipfos potuit submergere ponto, 45 Unius ob noxam et furias Ajacis Oilei?

Ipsa, Jovis rapidum jaculata e nubibus ignem,
Disjecitque rates, evertitque æquora ventis:
Illum exspirantem transfixo pectore flammas

Turbine corripuit, scopuloque infixit acuto.
50
Alt

ego, quæ Divum incedo Regina, Jovisque Et soror, et conjux, una cum gente tot annos Bella gero, et quisquam numen Junonis adoret

Præterea,

« PreviousContinue »