Page images
PDF
EPUB

365 Ibat, et ingenti motu stupefactus aquarum,

Omnia sub magna labentia flumina terra
Spectabat diversa locis; Phasimque, Lycumque,
Et caput, unde altus primum fe erumpit Enipeus,

Unde pater Tiberinus, et unde Aniena fluenta, 370 Saxosumque fonans Hypanis, Mysusque Caicus,

Et gemina auratus taurino cornua vultu
Eridanus; quo non alius per pinguia culta
In mare purpureum violentior influit amnis.

: Poftquam est in thalami pendentia pumice tecta 375 Perventum, et nati fletus cognovit inanes

Cyrene; manibus liquidos dant ordine fontes
Germanæ, tonfisque ferunt mantilia villis.
Pars epulis onerant mensas, et plena reponunt

Pocula. Panchæis adolescunt ignibus aræ. 380 Et mater, Cape Mæonii carchesia Bacchi,

Oceano libemus, ait. fimul ipsa precatur
Oceanumque patrem rerum, Nymphasque forores,
Centum quæ filvas, centum quæ flumina servant.

Ter liquido ardentem perfudit nectare Vestam: 385 Ter flamma ad summum tecti subjecta reluxit. Omine

quo firmans animum, sic incipit ipsa.
Est in Carpathio Neptuni gurgite vates
Cæruleus Proteus, magnum qui piscibus æquor,

Et juncto bipedum curru metitur equorum. 390 Hic nunc Emathiæ portus patriamque revisit

Pallenen. hunc et Nymphæ veneramur, et ipse
Grandævus Nereus. novit namque omnia vates,
Quæ fint, quæ fuerint, quæ mox ventura trahantur.

Quippe ita Neptuno visum est: immania cujus 395 Armenta, et turpes pafcit fub gurgite phocas.

Hic tibi, nate, prius vinclis capiendus, ut omnem
Expediat morbi causam, eventusque secundet.
Nam sine vi non ulla dabit præcepta, neque illum

Orando siectes: vim duram et vincula capto 400 Tende: doli circum hæc demum frangentur inanes.

Ipsa ego te, medios quum Sol accenderit æstus,
Quum fitiunt herbæ, et pecori jam gratior umbra est,
In secreta fenis ducam, quo fessus ab undis

Se recipit: facile ut somno aggrediare jacentem. 405 Verum ubi correptum manibus vinclisque tenebis;

Tum variæ illudent species, atque ora ferarum.
Fiet enim subito sus horridus, atraque tigris,
Squamosusque draco, et fulva cervice leæna:

Aut acrem flammæ fonitum dabit, atque ita vinclis 410 Excidet, aut in aquas tenues dilapsus abibit.

Sed quanto ille magis formas se vertet in omnes,
Tanto, nate, magis contende tenacia vincla:
Donec talis erit mutato corpore, qualem

Videris, incepto tegeret quum lumina somno. 415 Hæc ait, et liquidum ambrosiæ diffudit odorem;

Quo totum nati corpus perduxit. at illi
Dulcis compositis fpiravit crinibus aura,
Atque habilis membris venit vigor. est specus ingens

Exefi latere in montis, quo plurima vento
420 Cogitur, inque sinus fcindit sese unda reductos:

Deprensis olim ftatio tutissima nautis.
Intus se vasti Proteus tegit objice saxi.
Hic juvenem in latebris aversum a lumine Nympha

Collocat: ipfa procul nebulis obscura resistit. 425 Jam rapidus torrens sitientes Sirius Indos Ardebat: cælo et medium Sol igneus orbem

Hauserat:

Hauserat: arebant herbæ, et cava flumina siccis
Faucibus ad limum radii tepefacta coquebant:

Quum Proteus consueta petens e fluctibus antra 430 Ibat: eum vasti circum gens humida ponti

Exsultans rorem late dispergit amarum.
Sternunt se fomno diversæ in litore phocæ.
Ipse, velut stabuli custos in montibus olim,

Vesper ubi e pastu vitulos ad tecta reducit, 435 Auditisque lupos acuunt balatibus agni, Confidit scopulo medius, numerumque

recenfet:
Cujus Aristæo quoniam est oblata facultas;
Vix defessa fenem passus componere membra,

Cum clamore ruit magno, manicisque jacentem 440 Occupat. ille fuæ contra non immemor artis,

Omnia transformat sese in miracula rerum,
Ignemque, horribilemque feram, fluviumque liquentem.
Verum, ubi nulla fugam reperit fallacia, victus

In sese redit, atque hominis tandem ore locutus: 445 Nam quis te, juvenum confidentissime, nostras

Jussit adire domos? quidve hinc petis ? inquit. At ille:
Scis, Proteu, scis ipse; neque est te fallere cuiquam.
Sed tu desine velle. Deum præcepta fecuti

Venimus huc, lapsis quæsitum oracula rebus. 450 Tantum effatus. ad hæc Vates vi denique multa

Ardentes oculos intorsit lumine glauco;
Et graviter frendens, fic fatis ora resolvit.
Non te nullius exercent numinis iræ.

Magna luis commissa: tibi has miserabilis Orpheus 455 Haud quaquam ob meritum pænas, ni fata resistant,

Suscitat ; et rapta graviter pro conjuge fævit.
Illa quidem, dum te fugeret per flumina præceps,

Imma

N 2

Immanem ante pedes hydrum moritura puella

Servantem ripas alta non vidit in herba.
460 At chorus æqualis Dryadum clamore supremos

Implerunt montes: flerunt Rhodopeiæ arces,
Altaque Pangæa, et Rhesi Mavortia tellus,
Atque Getæ, atque Hebrus, atque Actias Orithyia.

Ipse cava solans ægrum testudine amorem, 465 Te, dulcis conjux, te solo in litore fecum,

Te veniente die, te decedente canebat.
Tænarias etiam fauces, alta ostia Ditis,
Et caligantem nigra formidine lucum

Ingressus, Manesque adiit, Regemque tremendum, 470 Nesciaque humanis precibus mansuescere corda.

At cantu commotæ Erebi de fedibus imis
Umbræ ibant tenues, fimulacraque luce carentum:
Quam multa in filvis avium fe millia condunt,

Vesper ubi, aut hibernus agit de montibus imber: 475 Matres, atque viri, defunctaque corpora vita

Magnanimum heroum, pueri, innuptæque puellæ,
Impositique rogis juvenes ante ora parentum,
Quos circum limus niger, et deformis arundo

Cocyti, tardaque palus inamabilis unda 480 Alligat, et novies Styx interfusa coercet.

Quin ipfæ stupuere domus, atque intima Lethi
Tartara, cæruleosque implexæ crinibus angues
Eumenides, tenuitque inhians tria Cerberus ora,

Atque Ixionii vento rota constitit orbis.
485 Jamque pedem referens, casus evaserat omnes;

Redditaque Eurydice fuperas veniebat ad auras,
Pone sequens; namque hanc dederat Proserpina legem:
Quum fubita incautum dementia cepit amantem,

Ignofcenda quidem, scirent fi ignofcere Manes. 490 Restitit, Eurydicenque suam jam luce sub ipsa,

Immernor, heu! victusque animi, respexit. ibi omnis
Effusus labor, atque immitis rupta tyranni
Fædera, terque fragor stagnis auditus Avernis.

Illa, Quis et me, inquit, miseram, et te perdidit, Orpheu? 495 Quis tantus furor ? en iterum crudelia retro

Fata vocant, conditque natantia lumina fomnus.
Jamque vale. feror ingenti circumdata nocte,
Invalidasque tibi tendens, heu ! non tua, palmas.

Dixit: et ex oculis subito, ceu fumus in auras 500 Commixtus tenues, fugit diversa: neque illum,

Prensantem nequicquam umbras, et multa volentem
Dicere, præterea vidit: nec portitor Orci
Amplius objectam passus tranfire paludem.

Quid faceret ? quo fe rapta bis conjuge ferret ? 505 Quo fletu Manes, qua numina voce moveret ?

Illa quidem Stygia nabat jam frigida cymba.
Septem illum totos perhibent ex ordine menses
Rupe sub aeria, deserti ad Strymonis undam

Flevisse, et gelidis hæc evolviffe fub antris,
510 Mulcentem tigres, et agentem carmine quercus.

Qualis populea mærens philomela sub umbra
Amissos queritur foetus; quos durus arator
Observans nido implumes detraxit: at illa

Flet noctem, ramoque sedens miserabile carmen 515 Integrat, et mæstis late loca questibus implet.

Nulla Venus, nullique animum flexere hymenæi.
Solus Hyperboreas glacies, Tanaimque nivalem,
Arvaque Rhipæis nunquam viduata pruinis
Lustrabat, raptam Eurydicen, atque irrita Ditis

N 3

520 Dona

« PreviousContinue »