Page images
PDF
EPUB
[ocr errors]

Dom. Protectoris Reipublicæ Angliæ, Scotiæ, Hiberniæ, &:c.

Ex Consensu atquc Sententia Concilii sui editum:

In quo hujus Reipublica Causa contra Hispanos jujla effb demonjlratur.

1655

Quibus caufis adducti, quasdam insulas in Occidental! India, ab Hispanis jam antea occupatas, adorti nuper siraus, eas et justas esse et rationi quam maxime consentaneas nemo est quin facile intelligat, qui modo secum reputaverit, quemadmodum rex ille, ej usque subditi erga gentern Anglicanam in illo tractu Americano semper se gesserint; non alium nempe ad modum nisi perpetud plane hostilem; qui modus sese gerendi ab ipsis et initium habuit injustifsimum, et ab eo tempore contra gentium commune jus, ■contra fcederum peculiares inter Anglos atque Hispanos leges eadem est prorfus ratione continuatus.

Fatendum quidem est Anglos, his annis proximis, vel iniqua æquo animo fere pertulisse, vel fe duntaxat defendisse; unde forlitan potefl; fieri, ut nonnulli de ilia nuper in Occidentalem Indiam nostræ classis profectione ita fentiant, quasi de bello a nobis ultro incœpto atque illato, non quasi de eo, quod re quidem vera ab Hispanis ipsis et primo ortum atque conflatum, et (quanquam hæc refpublica, quod in fe crat, confirmandæ pacis, et commercii iis in locis habendi causa nihil prætermisit) ab iifdem hactenus continuatum fummoque studio gestum reperietur: qui quoties oblata sibi occasio est, nullam omnino justam ob caufam, nulla injuria lacessiti, occidere, trucidare, imo sedatis nonnunquam animis obtruncare nostros illic homines,

quos quos visum est, bonis etiam atque fortunis direptis, coloniis habitationibusque deletis, navibus, si quas per ilia maria offendunt, captis, hostium imo prædonum in numero habere non desinunt. Illius enim nominis opprobrio omnes cujufcunque gentis, præter fe solos, assiciunt, qui ilia maria navigare audeant. Neque hoc alio jure aut meliore fe facere intelligunt, quarn Papæ nefcio qua donatione nixi, et quod partes quafdam illius occidentalis plagæ ipfi primi omnium fcrutati funt: quo nomine ac titulo novi illius orbis jus omne, ac ditionem univerfam ad fe solos pertinere contendunt: de quo titulo fane quam abfurdo copiosius dicendi locus erit, cum ad expendendas eas caufas veniemus, cur Hifpani exercere omne genus hostilitatis in nostros illic homines usque eo licere sibi arbitrentur, ut qui illas in oras aut tempestate appulsi, aut naufragio ejecti, aliove simili casu delati funt, eos non ut captivos ad vincula folum, fed in fervitutem etiam redigant, ipsi tamen ruptam sibi pacem etiam in Europa, et graviffime violatam existiment, si AngU viciflim, paria r&ldendi, refque suas repetendi causa, quicquam iis in locis contra eos moliuntur.

[graphic]

Verum, etiamsi Hifpaniæ regis apud nos legati, Hispanica factione, quæ semper in consilio regis proximi, patrifque ejus plurimum potuit, confifi, siquid Angli hoc in genere feciflent, levislimis de causis querimonias et postulationes iniquas et ridiculas asierre non dubitarint; ilh" tamen reges, Hifpanis licet nimium addicti, fuorum subditorum constringi noluerunt man us, ubi Hifpani suas esse solvendas existimarunt: imo vim vi propulsare, et Hispanos, qui ad pacem iis in locis servandam perduci nullo modo potuerunt, in hostium numero habere suis permiferunt. Adeo ut anno circiter millesimo fexcentesimo et quadragesimo cum hæc res in concilio regis proximi agitata esiet, postularetque Hispanorum legatus ut naves quædam in American! profecturje, et in ostio fluminis vela jam facere paratæ prohiberentur, propterea quod hostilitatis in Hispanos illic exercendæ potestate essent instructs, simulque ipfo jus cominercii in Occidentali India habendi postulantibus per consiliarios quofdam regis, ad earn rem constitutos, Anglis denegaret, placuit ut illæ naves institutum iter fuum persequerentur, quod et factum est,

Hactenus

[graphic]

Hactenus prœdicti reges fubditis fuis, bellum iis in locis ob rationes suas privatim suscipientibus, non defuerunt: tametfi, propter potentiam Hispanicae factionis fupradíctac, publicè, pro eo ac debuerant, et existimatione gentis pristina dignum erat, cauiam eorum suscipere no, luerunt. Et nobis certè contumeliosum œquè et indignum fuisset, quibus, largiente Deo, tot naves ad omnem maritimi belli usum ornatas atque înstructse in promptu erant, fi eas carie potius corrumpi otiosas domi voiuissemus, quam ad ulciseendum Anglorum, quidni etiam dicam, Indorum sanguinem, ab Hispanis tam injustè tam inhuraanè totit5sque Fuíum, illis in locis usui esse: quandoquidem "Deus fecit ex uno sanguine totam gentem hominum ut habitaret super universa superficie terne, definitis praestitutis temporibus, et positis terminis habitationis eorum." Et certè Deus, quocunque id tempore, cujuscunque id manu administrandum sit, tanti sanguinis innocentiílimi, tantarum casdium, quibus tot millia Indorum ab Hispanis tam barbarè occisa sunt, tantarum denique injuriarum, quibus illae gentes miserè sunt ab iisdem vexatae atque oppressa:, certiffimas aliquando pœnas repetiturus est.

Verum ad communem hominum inter se necessitudinem, quae fraterna sanè est, quaeque facit ut gravissimae et atrocissimae quorumvis mortalium injurias ad reliquos omnes pertinere quodammodò videantur, necesse non est ut recurramus: cum ipsorum hominum nostrorum facta: ca;des ac spoliationes fatis causae quamobrem à nobis illa nuper expeditio suscepta fit, satisque jultam vindicnndi materiara dederint: ut nequid prœterea nostrarum in prœsentia rationum, ut ne in suturum etiam nostram ipsam sociorúmque incolumitatem, eorum prasertim qui orthodoxam religionem colunt, consideremus; ut alias denique causas, quse illam nobis expeditionem suaserunt, quasque nunc sigillatim enumerare consilium non est, omittamus: cum non causse singulœ, sed ipsius rei jus atque aequitas declaranda nobis proponatur. Quod ut clarius faciamus, et generatim dicta particulatim explicemus, ad pratterita referre oculos paulisper oportebit: quasque inter Anglos atque Hifpanos transacta sint, quo statu res eorum utrinque, ad se mutuò quod attinet, fuerint, ex quo et perlustrata primo Occidentals Indiæ ora, et reformata religio est, strictim percurrere. Quæ duæ res maximæ, cum eodem fere" tempore accidiu'ent, permagnas ubique conversiones orbis terrarum rebus attulere; ad Anglos præsertim et Hispanos quod spectat, qui diversain ab eo tempore et pene contrariara res suas agendi rationem i'ecud sunt. Tametsi enim rex proximus, cjusque pater, adversis ferme totius populi Anglicani studiis atque sententiis, duo fœdera cum Hispanis quoquo modo sarserunt, diversi tamen illi utrorumque sensus ac studia ex diversa religione nata, perpetuæque in Occidentali India controversiæ, et Hispanorum simul, dum suis illic thesauris metuunt, suspiciones de Anglis ab initio conceptæ, cum hujus reipublicæ conatus in assequenda æquis atque honestis condidonibus pace inutilcs nuper reddidere, turn præcipuas re vera causas Philippo secundo præbuere, ut, regnante Elizabetha, antiquum illud diuquc inriolatum fœdus, quod huic gend cum majoribus ejus, tam Burgundici quam Castellani generis intercesserat, rumperet, et illato illi reginæ bello, nationem hanc totam subigendam sibi proponerct, idque ipsum anno supra millennium quingentesimo octuagesimoque octavo (dum interea de pace itabilienda agebatur) omni impetu aggrederetur: quod quidem in Anglorum animis necesse est adhuc alte residere, neque inde posse facile evelli. Et quanquam postea pax quædam et commercium in Europa suit (quamvis ejusinodi nunquam ut Anglorum quisquam suam prositeri religionem in Hispaniea didone, aut sacra Biblia habere domi, ne in navi quidem ausus fuerit) in Occidentali tamen India Hispanus nunquam ex eo tempore, aut pacem esse aut commercium est passus; etiamsi in illo feedere Henrici octavi regis Angliæ, cum Carolo quinto imperatore anno millefirao quingtncefimo quadragesimo secundo de utraque ilia re disertis verbis convenisset; in quo faidere nominaum pax atque liberum commercium inter utrosque et utrorumque populos per dmnem alterutrius didonem, portus, et terriloria quaecunque sancitum est, sine ulla Occidentalis Indiæ exceptione, quamvis iikm tune temporis imperator ille obtinerct.

Quod autem ad aniculum pads per universum terrarum orbem colendæ, is quidem articulus in omnibus pads fœderibus, quæ inter utnunque gentem unquam exuterc, dilu, cide continetur, neque ulla de commercio ullo in fœdere exceptio habetur ante illud anni millesimi sexcentesimi quarti, cum quo fcedus illud postremum anni millesimi sexcentesimi trigesimi hac de re per omnia consentit. In quibus duobus proximis fœderibus, per omnes atque singulos utriusque imperii fines commercium convenit, " Quibus in locis ante bellum" inter Philippum secundum Hispaniæ regem, et Elizabetham Angliæ reginam " suit commercium juxta et secundum usum et observantiam antiquorum fœderum et tractatuum ante" id tempus initorum.

Hæc ipsa fœderum verba sunt; quæ rem dubiam relinquunt, atque ita rex Jacobus pacem cum Hispanis quoquo modo conficere satis habuit, cum eandem de pace tractationem resumeret, quæ paulo ante mortem Elizabethan inchoata fuerat, in qua etiam tractatione suis ilia deputatis inter cætera mandaverat, ut de commercio libero in Occidental India habendo instanter agerent.

Verum rex Jacobus (qui pacis cum Hispanis faciendæ admodum erat cupidus) ita istam clausulam relinquere contentus erat, ut utrique parti earn suo modo interpretandi facultas esset; quanquam si ilia verba, " usus et observantia antiquorum fœderum et tractatuum," sic intelligenda sunt (ut par est) juxta et secundum id quod jure fieri debuit, non juxta et secundum quod ex parte Hispanorum ad manifestisiimam eorum violationem factum est, quæ Anglis querimoniarum, utrisque dislidiorum materia perpetua erat, ex ipsis antiquorum fœderum disertis verbis clariflimum est, per omnem Hispanorum ditionem, quæcunque ilia esset, tarn commercii quam pacis jus Anglis fuisse. 1

Cæterum si antiqua fœdera et pactiones servandi ratio ab eorum manifesta violatione petenda est, habent Hispani obtentum aliquem sic interpretandi illam in postremis fœderibus clausulam, quasi commercium illis in locis exciperet. Et tamen ad dimidiam usque illius temporis partem quod inter supradictum fœdus 1542, et initium belli a Philippo secundo contra Elizabetham suscepti intercessit, quantum ipsis cx rebus gestis intelligi potest, haud minus permitti illis in locis quam prohiberi commercium apparet. At posteaquam Hispani commercium omnino recusarunt, ;\

permu

[graphic]
« PreviousContinue »