Page images
PDF
EPUB

exiftimatis, eadem ab illis etiam proteftantibus ecclefiis quibus nunc interdicitur, pro vobis publice fieri, fublato illo interdicto, quàm primum velitis.

Weftmonafterio, 18. Feb. an. 1658.

Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime domine cardinalis,

Proficifcitur in Galliam, ibique ad tempus commorari cogitat illuftriffima domina defuncti nuper ducis Richmondiæ uxor cum duce filio adolefcentulo. Eminentiam itaque veftram magnopere rogo, ut fiquid acciderit in quo iis veftra authoritate, favore, patrocinio, utpote peregrinis, ufus effe poffit, ita eorum dignitatem tueri, vobifque haud vulgariter commendatam rebus omnibus habere velitis, ut ad veftram humanitatem erga omnes, præfertim tam illuftri genere oriundos, eximiam, fentiant noftris literis quod accedere potuit cumuli acceffiffe: fimul et hoc fibi perfuadeat eminentia veftra commendationem fuam, fi quid à me hujufmodi poftulabit, apud me non minus valituram. Weftmonafterio, 29 Feb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c. Sereniffimo ac Potentiffimo Principi JOANNI Portugalliæ Regi.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate, Tametfi multa funt quæ ad regem amicum et reip. noftræ conjunctiffimum neceffariò fcribam, nihil eft tamen quod faciam libentius quàm quod nunc facio, ut majestati veftræ, regnoque Portugalliæ infignem hanc proximam de communi hofte Hifpano victoriam gratuler: qua non ad veftram tantummodo, verum etiam ad Europe totius pacem ac refpirationem, permagnum, atque in multos fortaffe annos, allatum effe momentum nemo eft quin intelligat. Alterum eft in quo victoriarum certiffimum pignus juftitiam majeftatis veftræ agnofcam, qua ex articulo fœderis 24, per -arbitros Londini datos, mercatoribus noftris eft fatisfactum, quorum naves onerarias Brafilienfis focietas conduxit. Unus est Alexander Bencius, mercator Londinenfis, cui, cùm navis ejus, quæ Tres Fratres vulgo nominatur, magiftro Joan

ne

ne Wilkio, duas navigationes conducta onerataque navaverit, pactum ftipendium perfolvere focietas recufat: cùm cæteris qui femel tantum navigarunt, jampridem perfolutum fit. Quod cur fit factum non intelligo, nifi fi eorum judicio mercede dignior eft, qui femel quàm qui bis meruerit. Vehementer itaque peto à majestate veftra, ut huic uni Alexandro, cui duplum debetur, debita navatæ operæ fatisfactio ne defiat; velitque pro authoritate fua quàm breviffimum folutionis diem damnique fimul farciendi fociis Brafilienfibus conftituere: quorum dilationibus effectum est, ut datum inde mercatori damnum mercedem ipfam jam pene fuperat. Deus majeftatem veftram lætis rerum fucceffibus contra hoftem augere indies et fortunare pergat. Westmonafterio ex Aula noftra, 23. Feb. An. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Eminentiffimo Do

mino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime domine,

Per literas ad eminentiam veftram octo circiter abhinc menfibus Jun. 13 datas, caufam Petri Petti, viri et fingulari probitate præditi et egregiis artibus in re navali nobis reique publica utiliffimi, commendavimus. Ejus nave Edwardo anno 1646 à quodam Gallo, cui nomen Bafconi, Thamefis in oftio, ut fcripfimus, capta, et in portu Bononienfi vendita, quanquam rex in concilio regio 4 Novemb. anno 1647 decreverat, ut quam cenfuiffet confilium pecuniæ fummam damni accepti loco dandam, fatisfactioni daretur, is tamen ex eo decreto nihildum fe fructus percepiffe oftendit. Cùm autem dubium mihi non fit, quin eminentia veftra' meo rogatu id omne mandaverit quod ad decretum illud primo quoque tempore exequendum pertineret, denuo nunc majoremque in modum peto, ut videre velit quid impedimento fit, cujufve negligentia aut contumacia factum, ut decreto regio poft annos jam decem non obtemperetur; velitque pro fua authoritate inftare, ut decreta illa pecunia, quam irrogatam jamdiu exiftimamus, et exigatur quamprimum, et petitori noftro folvatur. Ita rem juftitiæ imprimis gratam eminentia veftra fecerit, et à me fingularem prætereà gratiam inierit.

Weftmonafterio, ex aula noftra, 22 Feb. 1658.

Duæ fequentes Literæ, RICHARDO abdicato, Restituti Parlamenti nomine fcripti funt.

Parlamentum Reipub. Angliæ fereniffimo potentiffimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice chariffime, Cum vifum fit Deo optimo atque omnipotenti, penes quem folum converfiones omnes regnorum, rerumque publicarum funt, nos priftinæ auctoritati fummæque rerum Anglicarum adminiftrandæ reftituere, et majeftatem veftram ea de re certiorem effe faciendam imprimis duximus, et vobis porro fignificandum, nos cùm majeftatis veftræ utpote Proteftantium principis potentiffimi tum pacis inter vos Daniæque regem, et ipfum quoque Proteftantium principem præpotentem, non fine noftra opera atque officio benevolentiffimo reconciliandæ, quantum in nobis fitum eft, effe ftudiofiffimos. Volumus itaque ut internuntio noftro extraordinario, Philippo Meadowes, quo munere ab hac repub. apud majeftatem veftram hactenus fungitur, idem omnino munus noftro nunc nomine prorogetur: eique adeo his noftris literis poteftatem proponendi, agendi, tranfigendi cum majeftate veftra facimus planè eandem quæ ei proximis literis commendatitiis facta eft: quicquid ab eo tranfactum noftro nomine atque conclufum erit, id omne ratum nos effe habituros, Deo bene juvante, noftra fide fpondemus. Deus ille majeftatem veftram quam diutiffime confervet, rebus Proteftantium columen atque præfidium. Guil. Lenthall, Prolocutor Parlamenti Reipub. Angliæ.

Weftmonafterio, Maii 15, an. 1659.

Parlamentum Reipub. Anglia Sereniffimo Principi FREDERICO Dania Regi.

Sereniffime rex, amice chariffime,

Cum voluntate ac nutu fummi rerum omnium moderatoris Dei opt. max. factum fit ut nos demùm reftituti, priftinum locum atque munus in republica gerenda obtineamus, placuit imprimis ea de re nec majeftatem veftram, utpote vicinum nobis et amicum regem, effe celandam, et quem ex adverfis rebus veftris capiamus dolorem fimul effe fignificandum: id quod ex eo ftudio eaque diligentia noftra facile perfpicietis quam ad pacem inter majeftatem veftram regemque Sueciæ reconciliandam et adhibemus nunc, et, quoad opus erit, adhibebimus. Quapropter internuntio noftro ad fereniffimum Suecorum regem extraor dinario Philippo Meadowes negotium dedimus, ut majestatem veftram his de rebus noftro deinceps nomine adeat, ea communicet, proponat, agat atque tranfigat, quæ commiffa fibi à nobis et mandata effe oftendet. Quam ei fidem majeftas veftra hoc in munere habuerit, eam nobifmetipfis habere se credat, rogamus. Deus majeftati veftræ ex iftis omnibus rerum fuarum difficultatibus, in quibus tamen forti et magno animo verfatur, felicem lætumque exitum primo quoque tempore concedat.

Guil. Lenthall, prolocutor Parlamenti
Reipub. Angliæ.

Westmonafterio, Maii 15, an. 1659.

[blocks in formation]

Quibus caufis adducti, quafdam infulas in Occidentali India, ab Hifpanis jam antea occupatas, adorti nuper fimus, eas et juftas effe et rationi quam maximè confentaneas nemo eft quin facile intelligat, qui modò fecum reputaverit, quemadmodum rex ille, ejúfque fubditi erga gentem Anglicanam in illo tractu Americano femper fe gefferint; non alium nempe ad modum nifi perpetuò planè hoftilem; qui modus fefe gerendi ab ipfis et initium habuit injuftif fimum, et ab eo tempore contra gentium commune jus, contra foederum peculiares inter Anglos atque Hifpanos leges eadem eft prorfùs ratione continuatus.

Fatendum quidem eft Anglos, his annis proximis, vel iniqua æquo animo ferè pertuliffe, vel fe duntaxat defendiffe; unde forfitan potest fieri, ut nonnulli de illa nuper in Occidentalem Indiam noftræ claffis profectione ita fentiant, quafi de bello à nobis ultrò incœpto atque illato, non quafi de eo, quod re quidem vera ab Hifpanis ipfis et primò ortum atque conflatum, et (quanquam hæc respublica, quod in fe erat, confirmandæ pacis, et commercii iis in locis habendi caufa nihil prætermifit) ab iifdem hactenus continuatum fummoque ftudio geftum reperietur : qui quoties oblata fibi occafio eft, nullam omnino juftam ob caufam, nulla injuria laceffiti, occidere, trucidare, imo fedatis nonnunquam animis obtruncare noftros illic homines,

quos

« PreviousContinue »