Page images
PDF
EPUB

Eminentiffimo Domino Cardinali MAZARINO.

Eminentiffime Domine,

Quanquam nihil mihi acerbius accidere potuit, quàm de fereniffimi et præclariffimi patris mei obitu fcribere, tamen cum fciam quanti ille fecerit eminentiam veftram, quanti vos illum, neque dubitem quin eminentia veftra, cui fumma rei Gallicæ commiffa eft, amici ac fœderati tam conftantis tamque conjuncti mortem moleftiffime latura fit, permagni referre arbitratus fum, ut eam quoque, fimul cum rege, de hoc cafu graviflimo per literas monerem; vobifque etiam, quoniam id æquum eft, confirmarem, me ea omnia fanctiffimè præftiturum ad quæ præftanda vobis, rataque habenda fereniffimæ memoriæ pater meus fœdere tenebatur: perficiamque ut illum, utpote vobis amiciffimum omnique laude florentem, cùm amiffum meritò doletis, quàm minimè tamen quod ad fervandam focietatis fidem attinet, defideretis: cui etiam ad utriufque gentis commune bonum veftra quoque ex parte fervandæ Deus eminentiam veftram quàm diutiffimè confervet.

Westmonafterio, Septemb. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c. Sereniffimo ac Potentiffimo Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate, Cum videar mihi paternam virtutem vix fatis poffe imitari, nifi eafdem quoque amicitias colam et retinere cupiam, quas ipfe et virtute fibi quæfivit, et fibi effe maxime colendas ac retinendas judicio fingulari duxit, non eft quod dubitet majeftas veftra, quin eodem fe profequi ftudio ac benevolentia debeam, qua pater meus memoriæ fereniffimæ eft profecutus. Tametfi igitur in hoc magiftratus ac dignitatis initio non eo loco res noftras reperiam, ut in præfentia poffim ad quædam capita refpondere, quæ oratores veftri in medium protulerunt, tamen et inftitutum, à patre fœdus cum majeftate veftra continuare, et arctius etiam conjungere, VOL. VI.

G

mihi

mihi quidem magnopere placet; rerumque utrinque statum fimulac pleniùs intellexero, ad ea tranfigenda quæ cum utriufque reip. commodis potiffimum conjuncta effe videbuntur, ero equidem femper, ad me quod attinet, promptiffimus. Deus interim majeftatem veftram, ad gloriam fuam et orthodoxæ ecclefiæ tutelam atque præfidium, quam diutiffimè confervet.

Westmonafterio ex aula noftra, O&ob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo ac Potentiffimo Principi CAROLO GUSTAVO, Succorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, Magno Principi Finlandia, Duci Scania, Efthonia, Carelia, Brema, Verda, Stetini, Pomerania, Caffubia, et Vandalia, Principi Rugia, Domino Ingria et Wifmariæ, necnon Comiti Palatino Rheni, Bavaria, Juliaci, Clivia, et Montium Duci.

Sereniffime, potentiffime rex, amice ac fœderate, Binas accepi à majeftate veftra literas; alteras per nuncium fuum, alteras legato noftro D. Philippo Meadows, ad me tranfmiffas. Ex quibus non folum dolorem fuum de obitu patris mei fereniffimi veris animi fenfibus expressum, deque ipfo majeftas veftra quàm preclarè fenferit, verum etiam de me quoque ejus in locum fufpecto quantam fpem ceperit cognovi. Et ad paternæ quidem laudis cumulum nihil pofthac amplius aut illuftrius tanto authore accedere poteft, meis certe in capeffenda repub. aufpiciis nihil felicius tanto gratulatore, ad virtutes denique patrias tanquam hæreditatem optimam adeundas nihil quod accendat vehementius tanto hortatore potuit accidere. Ad rationes majeftatis veftræ de communi Proteftantium caufa nobifcum initas quod fpectat, fic velim exiftimet, me quidem ex quo ad hæc gubernacula acceffi, quanquàm eo loco res noftræ funt, ut fummam diligentiam, curam, vigilantiam domi potiffimum requirant, nihil tamen antiquius aut deliberatius habuiffe aut habere, quam paterno federi cum majeftate veftra percuffo quantum in me erit non deeffe. Claffem itaque in mare Balticum mittendam cum iis mandatis curavi, quæ internuncius nofter, quem ad hoc totum negotium amplif

ampliffimè inftruximus, majeftati veftræ communicabit. Quam Deus opt. max. incolumem, profperifque rerum fucceffibus fortunatiffimam, ad orthodoxam fidem tutandara diutiffime confervet.

Weftmonafterio ex aula noftra, die 13 Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Sereniffimo ac Potentiffimo Principi CAROLO GUSTAVo, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime, potentiffimeque rex, amice ac fœderate, Mitto ad majeftatem veftram, quo nihil dignius aut præftantius poffum mittere, virum verè egregium, vereque nobilem Georgium Aifcoum, equitem auratum, non folùm belli, et navalis præfertim fcientia multis ex rebus fortiter geftis cognitum jam fæpe atque fpectatum, verum etiam probitate, modeftia, ingenio, doctrina præditum, moribus fuaviffimis nemini non charum, et, quod nunc caput rei eft, fub fignis majeftatis veftræ virtute bellica toto orbe terrarum florentiffimæ jam diu mereri cupientem. Velimque fic habeat majeftas veftra, quicquid huic viro muneris commiferit, in quo fides, fortitudo, experientia conftare vel etiam prælucere poffit, neque fideliori neque fortiori, nec facile peritiori poffe fe quicquam committere. Quæ autem ego illi negotia dedero communicanda veftræ majeftati, in iis expeditum aditum, aurem benignam velit rogo præbere, eamque fidem, quam nobifmetipfis coràm fuiffet habitura; eum denique honorem, quem tali viro et fuis meritis et noftra commendatione ornatiffimo convenire judicaverit. Deus res veftras ad gloriam fuam et orthodoxæ ecclefiæ præfidium felici exitu fortunet.

Weftmonafterio ex aula noftra,

die Octob. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Angliæ, &c., Sereniffimo Potentiffimoque Principi CAROLO GUSTAVO, Suecorum, Gothorum, Vandalorumque Regi, &c.

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac fœderate chariffime,

Detulit ad nos per libellum fupplicem Samuel Piggottus, Londinenfis mercator, fe nuper naves duas (quarum alteri nomen Postæ, magifter Tiddeus Jacobus; alteri The Water-Dog, magifter Garbrand Peters) Londino in Galliam negotiandi caufa mififfe; eas inde fale onuftas Amfterodamum petiffe; Amfterodamo alteram faburra tantùm, alteram halece impofitas cujus cum Petro quodam Heinfbergo focietas erat in mare Balticum Stetinum ufque Pomeraniæ, quæ in veftra ditione eft, ad exponendam illic halecem navigaffe; verùm utrafque hafce naves accepiffe fe alicubi maris Baltici à copiis quibufdam veftris detineri; tametfi ut huic malo occurreret cum utraque nave fyngrapham figillo curiæ maritimæ obfignatam unà curaverit mittendam, qua et navium harum et mercium, excepta halecis parte fupradicta, unum fe effe ac legitimum dominum demonftraret. Cujus rei cùm fidem apud nos plenam fecerit, peto magnopere à majeftate veftra (quandoquidem duarum navium jactura fine fummo hominis detrimento fortunarumque forte omnium naufragio vix poffe accidere videtur) uti mandet fuis atque imperet illarum navium liberam primo quoque tempore dimiflionem. Deus majeftatem veftram, ad gloriam fuam ecclefiæque orthodoxæ præfidium, quàm diutiffimè fervet incolumem.

Weftmonafterio ex aula noftra, Jan. 27. an. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c., Celfis et Potentibus Dominis Occidentalis Frifia Poteftatibus, S. D.

Celfi et potentes domini, amici ac foederati chariffimi, Gravem ad me detulit querelam per libellum fupplicem Maria Grinderia vidua, cùm fibi à Thoma Killegræo veftro milite pecunia bene magna ante annos octodecim debeatur,

fe

fe eum ne nullo modo adducere per procuratorem poffe, neque ut debitum folvat, neque ut de jure fuo, fi quid fit, velit lege experiri; id ne à procuratore viduæ cogi poffit, petiffe eum à celfitudinibus veftris per libellum fupplicem, ne cui liceat eum lege perfequi ullius pecuniæ ab fe in Angliæ debitæ. Ego verò fi celfitudinibus veftris hoc tantum fignificavero, viduam effe, egenam effe, multorum matrem parvulorum, cujus ifte omnes prope fortunas avertere conatur, non committam ut apud vos, quibus divina • præcepta atque adeo de viduis pupillifque non opprimendiş notiffima effe confido, graviore ulla utendum cohortatione putem, ne hoc fraudandi privilegium petitioni iftius concedere velitis: id quod nunquam conceffuros vos effe mihi perfuadeo.

Weftmonaft. ex Aula noftra, Jan. 27. 1658.

RICHARDUS Protector Reip. Anglia, &c., Sereniffimo Potertiffimoque Principi LUDOVICO Gallia Regi,

Sereniffime potentiffimeque rex, amice ac foederate auguftiffime,

Accepimus, idque non fine dolore, quafdam in provincia proteftantes ecclefias ab homine quodam male feriato ita indignè fuiffe in facris concionibus interpellatas, ut ea res magiftratibus, ad quos hujus caufæ cognitio Gratianopoli ex lege pertinebat, gravi animadverfione digna cenferetur: fed conventum Cleri, qui iis in locis proximè habebatur, à majeftate vestra impetraffe, ut res integra Parifios ad concilium regium revocaretur: a quo dum nihil hactenus decernitur, ecclefias illas et præfertim Aquarienfem, convenire ad colendum Deum prohiberi. Vehementer itaque à majeftate veftra etiam atque etiam peto, primùm, ut quorum preces ad Deum pro falute fua rebufque regni profperis non interdicit, eorum coitus publicos ad precandum interdicere ne velit: deinde ut in illum hominem rei divinæ interpellatorem ex fententia illorum judicum, quibus hujufmodi caufarum legitima atque confueta cognitio Gratianopoli data eft, animadvertatur. Deus majeftatem veftram quàm diuturnam atque incolumem confervet; ut fi hæc noftra vota vobis accepta funt, Deoque grata effe exiftimatis,

[graphic]

G 3

« PreviousContinue »