Page images
PDF
EPUB

tum te de mea patria tam præclare fentire: illud dolebam, non tum vidiffe me unde tibi hic apud nos præfertim Anglice nefcienti, pro eo ac deceret profpectum effet poffet. Nunc vero peropportune accidit ut minifter quidam Gallicus ætate confectus, ante paucos dies è vita migraverit. In ifta ecclefia qui plurimum poffunt, teque illis in locis non fatis tutò verfari intelligunt (non hoc incertis rumoribus collectum, fed ex ipfis auditum refero) cooptatum te illius miniftri in locum fummopere cupiunt, immo invitant; fumptufque itineris fuppeditandos tibi decreverunt; atque ita tibi de re familiari provifum iri pollicentur, ut ministrorum apud nos Gallicorum nemini melius; nec tibi quicquam defore, quod ad munus evangelicum apud fe libenter obeundum poffit conducere. Quare advola quamprimum, fi me audis, vir reverende, ad cupidiffimos tui, meffem hic meffurus, etfi commodorum hujus mundi fortaffe non ita uberem, tamen, quam tui fimilis potiffimum exoptant, animarum, ut fpero, numerofam: tibique perfuadeas, te viris bonis omnibus expectatiffimum effe venturum; et quanto citius, tanto gratiorem. Vale.

Weftmonafterio, April. 21. 1659.

HENRICO OLDENBURGO.

29. Silentii, quam petis veniam tui, dabis potius mei cujus erant, fi memini, refpondendi vices. Me certe non imminuta erga te voluntas, hoc enim perfuafiffimum tibi effe velim, fed vel ftudia, vel curæ domefticæ impediverant, vel ipfa fortaffe ad fcribendum pigritia, intermiffi officii reum facit. Quod fcire cupis, valeo equidem, Deo juvante, ut foleo: ab hiftoria noftrorum motuum concinnanda, quod hortari videris, longe abfum; funt enim filentio digniores quam præconio: nec nobis qui motuum hiftoriam concinnare, fed qui motus ipfos componere feliciter poffit, eft opus: tecum enim vereor ne libertatis ac religionis hoftibus nunc nuper fociatis, nimis opportuni inter has noftras civiles difcordias vel potius infanias, videamur; verum non illi gravius, quam nofmetipfi jamdiu flagitiis noftris, religioni vulnus intulerint. Sed Deus, uti fpero, propter fe gloriamque fuam, quæ nunc agitur, confilia impetufque

quod t jam t

T

atentia fuccedere non finet, ...s turbarum meditentur aut protestantium Laodunenfi, procandæ, precor id, quod nulli adcem exitum, non Nazianzenicum; eue fatis futurum, fi nihil aliud de cum effe Morum. De adverfario prodierit, fac me, rogo, primo quoque

Vale.

tvmb. 20. 1659.

No Adolefcenti RICHARDO JONESio.

Quod longo intervallo ad me fcribis, modeftiffime m te excufas, qui poffis ejufdem delicti me rectius are: ut haud fciam profecto utrum non deliquiffe te, e excufaffe, maluerim. Illud tibi in mentem cave ve t; me gratitudinem tuam, fi qua mihi abs te debetur, literarum affiduitate metiri: tum te gratiffimum adverfus me effe fenfero, cum mea erga te quæ prædicas merita, non tam in literis crebris, quam in optimis perpetuo ftudiis tuis ac laudibus apparebunt. Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnafio quod es ingreffus, recte fecifti ; fed viam fcito illam virtutis ac vitii communem; illuc progrediendum, ubi via in bivium fe fcindit. Teque fic comparare jam nunc mature debes, ut relicta hac communi, amoena ac florida, illam arduam ac difficilem, qui folius virtutis clivus eft, tua fponte libentius, etiam cum labore ac periculo, poffis afcendere. Id tu præ aliis multo facilius, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nactus es itineris ducem. Vale.

Weftm. Decemb. 20. 1659.

-Ornatiffimo Viro PETRO HEIMBACHIO, Electoris Branden burgici Confiliario.

31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac peftilenti, abreptum me quoque, ut fcribis, ex rumore præfertim aliquo credidifti, mirum non eft; atque

ille rumor apud veftros, ut videtur, homines, fi ex eo quod de falute mea foliciti effent, increbuit, non difplicet; indicium enim fuæ erga me benevolentiæ fuiffe exiftimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita reftat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo veniffe in mentem mei, pergratum eft; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem fufpicionem videris, oblitum mei te potius effe, qui tot virtutum diverfarum conjugium in me, ut fcribis, admirere. Ego certe ex tot conjugiis numerofam nimis prolem expavefcerem, nifi conftaret in re arcta, rebufque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametfi earum una non ita belle charitatem hofpitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria eft, ubicunque eft bene. Finem faciam, fi hoc prius abs te impetravero, ut, fi quid mendofe defcriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorfus nefcienti velis imputare; cui fingulas plane literulas annumerare non fine miferia dictans cogebar. Tua interim viri merita, quem ego adolefcentem fpei eximiæ cognovi, ad tam honeftum in principis gratia provexiffe te locum, gaudeo, cæteraque faufta omnia et cupio tibi, et fpero. Vale.

Londini, Aug. 15. 1666.

petufque hoftium ex ipforum fententia fuccedere non finet, quicquid reges et cardinales turbarum meditentur aut ftruant. Synodo interea proteftantium Laodunenfi, propediem, ut fcribis, convocandæ, precor id, quod nulli adhuc fynodo contigit, fœlicem exitum, non Nazianzenicum; fœlicem autem huic nunc fatis futurum, fi nihil aliud de creverit, quam ejiciendum effe Morum. De adverfario pofthumo fimul ac prodierit, fac me, rogo, primo quoque tempore certiorem. Vale.

Weftmon. Decemb. 20. 1659.

Nobili Adolefcenti RICHARDO JONESIO.

30. Quod longo intervallo ad me fcribis, modeftiffime tu quidem te excufas, qui poffis ejufdem delicti me rectius accufare: ut haud fciam profecto utrum non deliquiffe te, an fic excufaffe, maluerim. Illud tibi in mentem cave ve niat; me gratitudinem tuam, fi qua mihi abs te debetur, literarum affiduitate metiri: tum te gratiffimum adverfus me effe fenfero, cum mea erga te quæ prædicas merita, non tam in literis crebris, quam in optimis perpetuo ftudiis tuis ac laudibus apparebunt. Viam virtutis quidem, in illo orbis terrarum gymnafio quod es ingreffus, recte fecisti ; fed viam fcito illam virtutis ac vitii communem; illuc progrediendum, ubi via in bivium fe fcindit. Teque fic comparare jam nunc mature debes, ut relicta hac communi, amona ac florida, illam arduam ac difficilem, qui folius virtutis clivus eft, tua fponte libentius, etiam cum labore ac periculo, poffis afcendere. Id tu præ aliis multo facilius, mihi crede, poteris, qui tam fidum ac peritum nactus es itineris ducem. Vale.

Weftm. Decemb. 20. 1659.

Ornatiffimo Viro PETRO HEIMBACHIO, Electoris Branden burgici Confiliario.

31. Si inter tot funera popularium meorum, anno tam gravi ac peftilenti, abreptum me quoque, ut fcribis, ex rumore præfertim aliquo credidifti, mirum non eft; atque

ille rumor apud veftros, ut videtur, homines, fi ex eo quod de falute mea foliciti effent, increbuit, non difplicet; indicium enim fuæ erga me benevolentiæ fuiffe exiftimo. Sed Dei benignitate, qui tutum mihi receptum in agris paraverat, et vivo adhuc et valeo; utinam ne inutilis, quicquid muneris in hac vita reftat mihi peragendum. Tibi vero tam longo intervallo veniffe in mentem mei, pergratum eft; quanquam, prout rem verbis exornas, præbere aliquem fufpicionem videris, oblitum mei te potius effe, qui tot virtutum diverfarum conjugium in me, ut fcribis, admirere. Ego certe ex tot conjugiis numerofam nimis prolem expavefcerem, nifi conftaret in re arcta, rebufque duris, virtutes ali maxime et vigere: tametfi earum una non ita belle charitatem hofpitii mihi reddidit: quam enim politicam tu vocas, ego pietatem in patriam dictam abs te mallem, ea me pulchro nomine delinitum prope, ut ita dicam, expatriavit. Reliquarum tamen chorus clare concinit. Patria eft, ubicunque eft bene. Finem faciam, fi hoc prius abs te impetravero, ut, fi quid mendofe defcriptum aut non interpunctum repereris, id puero, qui hæc excepit, Latine prorfus nefcienti velis imputare; cui fingulas plane literulas annumerare non fine miferia dictans cogebar. Tua interim viri merita, quem ego adolefcentem fpei eximiæ cognovi, ad tam honeftum in principis gratia provexiffe te locum, gaudeo, cæteraque faufta omnia et cupio tibi, et fpero. Vale.

Londini, Aug. 15. 1666.

« PreviousContinue »