Page images
PDF
EPUB

Produxit miseros! en, queis consevimus agros! Insere nunc, Meliboe, piros, pone ordine vites. 75 Ite meæ, felix quondam pecus, ite capella!

Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo :
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.
80 TIT. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis:

Et jam summa procul villarum culmina fumant;
Majoresque cadunt altis de montibus umbra.

[blocks in formation]

Corydon pastor, Alexidis pueri, qui a communi utriusque domino amabatur, insano amore cum fureret, miserum sui animi affectum hoc carmine exponit. In votis habet, ut ille ruri secum habitet. Enumerat copias suas et opes rusticas v. 20, suam oris speciem 25, suam artem canendi 31, sua munera puero parata, fistulam 36, et duo capreolos 40, tum corollas variorum florum 45; mox tamen damnat ipse amorem suum 58. Dominus per Iolæ nomen declaratus esse videtur v. 57. Idem Corydon amaverat Amaryllidem, asperam puellam, et Menalcam puerum v. 14 sq. 52.

Etiam in hujus eclogæ allegoria retexenda misere se torquent interpretes, cum a Servio et aliis traditum accepissent, Alexin sive Asinii Pollionis sive Mæcenatis puerum fuisse, a Virgilio amatum; quanquam ejus rei non satis constans fama fuit. Quæ ita secusne sese habeant, scire utique nihil refert; neque de castis Virgilii moribus disputare hoc loco attinet; etsi ille in delectu talis argumenti morum suorum castitatem parum nobis approbavit. In interpretatione tamen satis est aut tenere aut statuere, Virgilium ingenii causa, forte ut Theocritum imitatione exprimeret, hæc scripsisse: et exprimi hac ecloga egregio cum artificio æstum et

furias amoris, quo pastor, verna Iolæ, nomine Corydon, in Alexin misere exarserat, qui domini amasius erat.

Locus autem, in quo ille animi cruciatus carmine mitigat, convenientissime describitur v. 3-5. Amant amantes solitudines silvarum; in quas æstu diei medii ferventissimo ille se confert. Siculos in hac ecloga pastores inducere videtur poeta, v. 21. Quo ipso argutiæ allegoricæ concidunt; quæ plane corruunt, si expressa pleraque e Theocrito cogites, inprimis ex Idyll. xi, xxiii, et iii; quæ tamen, si cum his compares, multo dulciora esse vix inficiari possis. Transtulit poeta in Corydonem nonnulla quæ melius de Polyphemo dicta erant, ut illud v. 25 sq.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Assidue veniebat; ibi hæc incondita solus
5 Montibus et silvis studio jactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc virides etiam occultant spineta lacertos;
10 Thestylis et rapido fessis messoribus æstu

Allia serpyllumque herbas contundit olentes:
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristes Amaryllidis iras
15 Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori.

[blocks in formation]

Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.

Despectus tibi sum, nec qui sim quæris, Alexi; 20 Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans. Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ: Lac mihi non æstate novum, non frigore desit. Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat, Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.

25 Nec sum adeo informis: nuper me in littore vidi,
Cum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin
Judice te metuam, si nunquam fallat imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humiles habitare casas, et figere cervos,
30 Hædorumque gregem viridi compellere hibisco!
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera conjungere plures
Instituit: Pan curat oves oviumque magistros.
Nec te pœniteat calamo trivisse labellum:

18. Cadunt, decidunt neglecta, adeoque jacent. Vaccinia nigra esse eundem florem cum hyacinthis ferrugineo colore, satis convenit inter viros doctos: cf. inf. v. 50; x, 39. Theocr. Idyll. x, 28, Kai Tò Τον μέλαν ἐντὶ, καὶ ἃ γραπτὰ ὑάκινθος. Vid. Geo. iv, 183; ubi Martinus hyacinthum poetarum lilium floribus reflexis sive Martagon esse putat.

19. E Theocr. iii, 7, et reliqua e Theocrit. xi, 29 sqq.

21. Siculis. Revocatur adeo hoc carmen ad pastores Siculos, vid. Argumentum ; nec potuit Corydon esse verna Iolæ, sed pastor sui juris.

22. Suppetere sibi per totum annum vaccas ait, quæ bonam lactis copiam præbeant, ut quotidie lac recens apponi possit. Theocritus pro lacte caseum posuerat Idyll. xi, 36, etiam hoc ex more harum regionum: vid. Geo. iii, 400, 401.

23, 24. Armenta vocabat, revocabat, compellebat, ut inprimis fit vesperi, ut domum pastor gregem reducat. In Actæo Aracyntho. Hujus nominis nobilis mons est Acarnaniæ sive Ætoliæ; non longe ab urbe Pleurone. Quod Aracynthus Actaus vocatur, puta eo spectare, quod mons ille fuit in finibus Bootiæ et Atticæ, unde Actaus; omnis enim Attica Actaa dicitur, h. e. littoralis, ab acte, quæ pro littore dicitur.

25, 26. E Theocr. vi, 34 sqq. Verum in eo commode hæc de Cyclope dici poterant; non æque nunc de pastore, qui melius fonte, rivo, amni, pro peculo utitur.

C

Alb. Gentilis de lacu Mantuano accipere maluit, ut Æn. i, 246, mare de Timavo. Quum placidum ventis staret mare, h. a ventis, per ventos: vid. inf. Geo. iv, 484.

28. O tantum libeat, ut Theocr. xi, 65. Sordida rura h. 1. non in vitium dictum, sed pro vilis, pauper. Servius tibi sordida jungit, quæ tibi sordent.

29. Figere cervos, si feræ sunt, telo, jaculo, Geo. i, 308, Æn. v, 516; vi, 803. Venationis tamen studium a vita pastorum alienum esse videtur. Præstat hactenus alterum, quod Servius habet: aut furcas, quæ figuntur ad casæ sustentationem ; quæ dicta sunt cervi, ad similitudinem cornuum cervinorum. In re militari obvia est Vox. In vita communi aut pastoritia vox non æque occurrit, et omnino poeta non satis caute dilogiam intulit, dum figere cervos dixit.

30. Hibisco. Hibiscus e malvarum agrestium genere esse creditur, Græcorum althea: etsi, quæ de ea disputantur a viris doctis, parum certa sunt. Jam h. 1. duplici modo ejus notio constituitur: aut ut sit, ad hibiscum, tanquam ad herbam pabularem; aut ut hibisci caulis et virga intelligenda sit, qua pastor utitur ad compellendum gregem. Haud diffiteor mihi nunc præferendum videri prius illud; est enim hibiscus pabuli genus et planta esculenta: Calpurn. Ecl. iv, 32, viridique famem solarer hibisco.

33. Ovium magistri sunt pastores: vid. iii, 101; Tibull. ii, 5, 35.

34. Nec te pæniteat, pigeat, molestum

35 Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas?

Est mihi disparibus septem compacta cicutis

Fistula, Damotas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens, Te nunc habet ista secundum:
Dixit Damotas; invidit stultus Amyntas.
40 Præterea duo, nec tuta mihi valle reperti,

Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat:
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra.
45 Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis

Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Nais,
Pallentes violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi:
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
50 Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,

videatur aut parum te dignum: cf. Tibull. i. 4, 47. Sensus est: Tu, amori meo obsecutus, artem fistula canendi, qua excello, a me disces.

35. Quid non faciebat. Omnia fecisset, nihil intentatum relinquens. Nota formula. Corydon igitur cantu fistulæ excellebat; ejusque artis æmulus erat Amyntas.

36. Cicutis pro cannis. Ecl. v, 85. Expressa quidem hæc a multis, satis ingeniose tamen ab uno Popio, Pastor. ii, 39, si expendas ac compares versus 43, 44. 40. E Theocr. xi, 40 sqq.; iii, 34 sqq. Nec tuta mihi valle reperti. Commendat donum a difficultate; periculo a feris contempto capreas has silvestres ceperat: cf. Ovid. Met. xiii, 834 sqq., quo toto loco hanc eclogam ante oculos habuit. Ovem præbere ubera capreolis,exemplo non caret.

41. Sparsis pellibus albo, ut maculæ fuerint albæ. Ducta res e Theocr. xi, 41, Etiam nunc vero, quia accessu temporis mutant colorem, ait Servius: nisi, durius quidem, ad siccant referas; etiamnum lactent.

42. Die, quotidie, Ecl.iii,34; Æn.xi,397. 44. Et faciet, abducet; e Theocr. iii, 36. 45. Cf. Theocr. xi, 47, 56, 57.

46. Ferunt Nymphæ. Repente a vita vera et communi aberrat poeta, et transit in vitam mythicam et poeticam; quod vix bene fit. Forte tamen non nimium in hoc argutandum; ita enim loqui, et deos deasque agrestes lusibus pastorum interesse dicere, genus carminis bucolici fert. Splendidi autem hi versus 46–55.

47. Pallentes violas, sunt violæ flavæ inter vernos flores numerandæ; λevróïov s. albam violam, flore sive albo sive flavo sive purpureo, vocant veteres. Pallens vero pro flavo; si corpora hominum calidiore in plaga viventium reputes, quæ, cum pallent, subflavescunt. Papavera sunt ex genere silvestri, flore rufo, quod in arvis cum hordeo maxime nascitur.

48. Narcissus ex eo utique genere est quod nos ita appellamus. Anethum in nostris hortis visitur, flore flavo: ǎvnlov etiam Theocritus cum rosis et violis jungit vii, 63. Cum malvis et apio jungit Tó T εὐθαλὲς οὖλον ἄνηθον Moschus Idyll. iii,101. 49. Casia a Plinio inter herbas ac flores recensetur coronarios, et inter eos quos circa alvearia serere jubet. Vulgo lavendulam nostram esse putant. Sed Martinus, comparatis inter se Plinio, Dioscoride, ac Theophrasto, docet, casiam hanc esse cneoron Græcorum, s. Thymelæan lini folio, quæ grana cnidia fert.

50. Pingit vaccinia, variat; caltha, tanquam flore diversi coloris, intexens herbis n. violas et reliqua. Cf. Æn. vii, 488. Mollia, tenera, ut Ecl. v, 38; vi, 53.

51. Cana legam tenera lanugine mala. Xvodovra. Intelligunt vulgo mala Cydonia, s. cotonea, quæ cana lana, s. lanugine, obduci satis constat. Cum tamen ea palato puellæ parum grata fuisse videri possint, conjicit Martinus significari a poeta præcocia. Sed vulgata interpretatio confirmari etiam potest ex Alcimi Epigrammate Antholog. Burm. T. i, n. 211.

Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo:
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte;
55 Sic positæ quoniam suaves miscetis odores.

Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis;
Nec, si muneribus certes, concedat Iolas.

Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus Austrum,
Perditus, et liquidis immisi fontibus apros.

60 Quem fugis, ah demens? habitârunt dî quoque silvas,
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

65 Te Corydon, o Alexi: trahit sua quemque voluptas.
Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentes decedens duplicat umbras:

53. Cerea pruna, sive flava sive matura: hoc sensu dictum illud Alemanis, quod h. 1. laudat Fabric., кпрívaν òжάρav, illo videtur accipere Ovid. Met. xiii, 818. Cf. Intpp. ad Hor. i. Carm. 13, cerea Telephi brachia.

54. Proxima myrte, quæ in calatho proxima laureis frondibus ponetur; et junguntur fere: vid. Hor. Od. iii, 4, 19. Laurus vero non est accipienda de eo genere quæ accuratius laurocerasus dicitur, et versus finem sæculi xvi, e Trapezunte et Constantinopoli ad has terras allata fuit; sed de ea lauro, quæ in silvis et sepibus passim per Italiam visitur.

56. Rusticus es, stultus; nisi poeta exprimere voluit Theocr. xx, 3, Bwkóλos v ἐθέλεις με κύσαι τάλαν; quod tamen paullo argutius esset dictum.

57. Iolas, dominus Corydonis et pueri hujus delicati. Fluctuat autem in sqq., et jactatur variis curis animus miseri amantis ab alio ad aliud abreptus.

58, 59. Duo proverbia rusticorum hic legi, statuit H. Vossius, de Austro vento in Italia pernicioso, hodie Scirocco appellato, perite agens. Austrum floribus, et apros liquidis prius fontibus immisi. Ita intelligo: Me miserum! qui munerum mentionem feci, quibus te expugnare et mihi conciliare vellem: quam meæ causæ male ipse consului, cum, ut munerum rationem habeas te horter; habes enim herum tuum, amatorem, qui multo majoribus te corrumpere possit. Perditus, n. amore, amens. Ecl. viii, 88.

60-62. Habitârunt di quoque silvas. Notum exemplum Phœbi. Ovid. Art. ïì, 239; Tib. ii, 3, 11. Paris autem inter pastores adolevit. Pallas vero πολιὰς, πολιοῦxos, àκpala, satis nota. Enimvero quid est, quas condidit? An plures arces, акрожóAets, Minervam condidisse constat? Scilicet revocanda res ad solas Athenas. Etiam hæc paullo doctiora, quam pro pastorum ingenio, videri debent. Ornavit hæc Popius Pastor. ii, 59 sqq.

63. È Theocr. x, 30; quo loco, quidquid grammatici pro Virgilio dicunt, multo commodius et elegantius positum

est.

Hic Corydon, inter alias animi æstuantis curas, ardoris sui incredibilem vim et impetum sive exponere sive excusare putandus est. Torva est truculenta, ipso adspectu terribilis, Bλoσvpá. Sequi autem non uno sensu ponitur; alio enim modo Corydon Alexin sequitur, quam lupus capram.

64. Cytisus fruticis genus, rhamno similis, colore albicante, ramis fere cubitalibus, jucundo foliorum odore et sapore, apibus et capris gratum.

65. Trahit sua quemque voluptas; amor, libido. Theocr. x, 31, unde hæc conversa, ἐγὼ δ ̓ ἐπὶ τὶν μεμάνημαι.

66. Aratra ex jugo suspensa, inverso vomere, ut solum verrant, protracta. Hor. Epod. ii, 63, Videre fessos vomerem inversum boves Collo trahentes languido. Color horum versuum petitus e Theocr. ii, 38, 39. Græcis una voce est Bouλurós. 67. Cf. Ecl. i, 84.

« PreviousContinue »