Page images
PDF
EPUB

ratio (characterem vocant) recte servari. Vix e persona pastoris apotheosis illa heri satis placere potest. Comparatio autem seu allegoria non ubique commode procedit. Sic v. 28 Tityrus, ut libertatem suam impetret, Romam proficiscitur; obtinet ab hero libertatem greges pascendi: quid mirabimur hoc factum, si quidem ille heriles greges pascit? In sententiis autem ac verbis plurima sunt ab hoc rerum et hominum genere aliena. Ita plures versus sunt fere epici, ut 7, 8, 60 sq. 65 sq. Cum tamen semel poeta suum sibi bucolici carminis genus constituerit, quo a vitæ pastoritiæ simplicitate recedendum ei esset, licuit et hæc et alia in carmen suum recipere.

MELIBUS. TITYRUS.

MELIBUS.

TITYRE, tu patulæ recubans sub tegmine fagi
Silvestrem tenui musam meditaris avena:
Nos patriæ fines et dulcia linquimus arva;
Nos patriam fugimus: tu, Tityre, lentus in umbra
5 Formosam resonare doces Amaryllida silvas.
TIT. O Meliboe, deus nobis hæc otia fecit.
Namque erit ille mihi semper deus; illius aram
Sæpe tener nostris ab ovilibus imbuet agnus.

[blocks in formation]

Ille meas errare boves, ut cernis, et ipsum

10 Ludere, quæ vellem, calamo permisit agresti.

MEL. Non equidem invideo; miror magis: undique totis
Usque adeo turbatur agris. En, ipse capellas
Protenus æger ago; hanc etiam vix, Tityre, duco.
Hic inter densas corulos modo namque gemellos,
15 Spem gregis, ah! silice in nuda connixa reliquit.
Sæpe malum hoc nobis, si mens non læva fuisset,
De cœlo tactas memini prædicere quercus.
*Sæpe sinistra cava prædixit ab ilice cornix.*
Sed tamen, iste deus qui sit, da, Tityre, nobis.
20 TIT. Urbem, quam dicunt Romam, Meliboe, putavi
Stultus ego huic nostræ similem, quo sæpe solemus
Pastores ovium teneros depellere fœtus.

Sic canibus catulos similes, sic matribus hædos
Nôram; sic parvis componere magna solebam.
25 Verum hæc tantum alias inter caput extulit urbes,
Quantum lenta solent inter viburna cupressi.

MEL. Et quæ tanta fuit Romam tibi causa videndi?
TIT. Libertas; quæ, sera, tamen respexit inertem;

10. Ludere, animi causa cantare; ut inf. Ecl. vi, 1 dictum de carmine tenui.

11. Non equidem invideo; miror magis. Non tam invideo quam miror; usque adeo totis agris turbatur. In prosa per nam vel cum efferendum erat: Miror te tam tranquille agere, cum tantæ undique in nostris agris turbæ et calamitates exortæ sint; cum immissi in nostras possessiones coloni nostros agros occupent, nosque depellant.

12. Ipse, ejectus paternis bonis, affecto quamvis corpore, (nisi æger pro ægre accipias,) ago capellas, dum hinc migro. Vel ager intelligi potest mosto animo; et hoc oppositum Tityro tranquillo et læto.

13. Protenus, porro tenus, longe a finibus. Vel simpliciter accipiendum pro, ante se agere: opp. T errare, vagari, quod fit dum pascendi causa aguntur; at hic abiguntur. Unam vero ducit, fune trahit.

15. Connixa reliquit: nam modo enixa est; reliquit, quod majorem miserationem excitat, quia nec lacte alere nec secum ducere potuit. Silice in nuda, non substratis herbis: vid. Geo. iii, 297.

16, 17. Bene hæc ad superstitionem talium hominum dicuntur, cum adversi aliquid iis accidit. Debuisse se hanc calamitatem prævidere ait ex arboribus frequenter

fulmine tactis; quod est inter ostenta. Læva mens, stupida, tarda: Hor. Art. 301.

18. Versus hic a vetustioribus fere abest, etiam a multis serioribus; assutus et adumbratus ex Ecl. ix, 15.

19. Da, ede, dic, edissere; ut accipe, audi, Æn. ii, 65. Notent in iis quæ sequuntur tirones, longas narrationis ambages, pastoris imperitiæ non male convenientes.

20. Adiit Tityrus Romam, cum alias tantum ad vicinum oppidum excurrere soleret.

21, 22. Huic nostra, Mantuæ, quo agnos agere solemus. Depellere forte nimis violentum videatur; nam portantur a pastoribus agni tenelli. Servius a lacte removere interpretatur, qua de re proprie depellere Ecl. vii, 15; iii, 82: Geo. iii, 187. Sed depellere, dixit pro pellere, agere : sic compellere Ecl. ii, 30; λaúvei toties ap Theocr. pro ayew.

26. Viburna sunt fruticis s. virgulti genus flexile et lentum in sepibus obvium, viendis h. ligandis fasciculis utile.

28 sqq. Libertas, h. libertatis obtinendæ spes ac desiderium. Ut nihil de ineptis hujus loci interpretationibus dicamus, quanquam vix omnia ad liquidum perduci possunt, verba tamen nullum alium sen

Candidior postquam tondenti barba cadebat:
30 Respexit tamen, et longo post tempore venit,
Postquam nos Amaryllis habet, Galatea reliquit.
Namque, fatebor enim, dum me Galatea tenebat,
Nec spes libertatis erat, nec cura peculî.
Quamvis multa meis exiret victima septis,
35 Pinguis et ingratæ premeretur caseus urbi,

Non unquam gravis ære domum mihi dextra redibat.
MEL. Mirabar, quid moesta deos, Amarylli, vocares;
Cui pendere sua patereris in arbore poma.
Tityrus hinc aberat. Ipsæ te, Tityre, pinus,
40 Ipsi te fontes, ipsa hæc arbusta, vocabant.

TIT. Quid facerem? neque servitio me exire licebat,
Nec tam præsentes alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Meliboe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.

sum suppeditant quam hunc: Tityrus intelligendus est esse aliquis ex servis, quorum Romani tantum numerum in fundis suis et agris habebant, quibus sive agrorum sive pecudum cura mandata erat. Hoc pastorum genus isto tempore, quo latifundiis occupata erat Italia, per omnem Italiam erat frequentissimum. Neque alius Corydon, Ecl. ii, 1. Qui homines an recte in pastoritio carmine, quod sensibus nostris nil præterquam amoenissimam quamque et suavissimam vitæ rusticæ speciem exhibere debet, a poeta excitari potuerint, nunc non disputo; sed ii homines, si peculium sibi satis magnum parassent, pretio dominis soluto in libertatem se vindicare poterant. Nota res, de qua nemo facile dubitet. Tityrus, qui per multos annos, dum Galateæ amori indulserat, peculii parum diligentem rationem habuerat, jam senex factus, cum Amaryllidem, quæ frugalior et parcior erat, amicam haberet, ut libertatem sibi compararet, Romam ad herum suum profectus est. Jam de libertate quidem quam obtinuerat, v. 28, 29, 30 meminit; facilitatem simul heri et humanitatem maximam expertum esse se significat, inprimisque illud obtinuisse ait, v. 46, ut tuto ac libere greges suos pascere posset. Quæ, sera, tamen respexit: quæ, etsi sero, tamen aliquando mihi contigit, ut v. 30 repetitur. Respicere de Libertate, ut proprie Fortuna respiciens.

29. Candidior. In senectute barbam memorat, quia libertatem consecutus eam deponit.

[ocr errors]

30. Respexit tamen, et longo post tempore venit. Singula ad declarandum tempus, quo libertatem obtinuit, valere debent. Contigit tamen, inquam, libertas; et multo post mihi data est, postquam, ex quo tempore, a Galatea relictus, in Amaryllidis, conservæ, contubernio sum. Fatendum tamen, insidere his nescio quid invenusti et incomti: quanquam et alia nonnulla in hoc primo carmine paullo jejunius dicta videri possunt. Multo vero magis inficeta hæc sunt, si cum aliis per alteram amicam, Mantuam, per alteram, Romam declarari pronunties.

33. Peculi, pro peculii; quod a pecu, sive pecore; unde et pecunia dicta.

34, 35. Quamvis juvencus unus et alter ex meis armentis deductus venderetur in urbe, aut eo deportarentur a me casei. Ingratæ, quod nihil inde argenti referret, v. sq.

37-39. Nunc in animum revocat mororem Amaryllidis; cujus causam ignorabat tunc Melibus, nunc facile assequitur. Ipse te, Tityre, etc. bucolici carminis nota figura, (Theocr. iv, 12,) ab hoc tamen loco, si recte judico, aliena.

41, 42. Quid facerem? Necessario mihi Romam proficiscendum erat, nulla Amaryllidis querelarum ratione habita, cum neque libertatem recuperare alibi, neque tam præsentes, h. propitios, faventes deos, tam præsens eorum beneficium, alibi experiri possem.

43, 44. Hac in urbe herum meum vidi, tam munificum et lenem, ut eum pro deo colere decreverim. Dicta hæc esse re

45 Hic mihi responsum primus dedit ille petenti : Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros. MEL. Fortunate senex! ergo tua rura manebunt, Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus Limosoque palus obducat pascua junco. 50 Non insueta graves tentabunt pabula fœtas; Nec mala vicini pecoris contagia lædent. Fortunate senex! hic inter flumina nota Et fontes sacros frigus captabis opacum. Hinc, tibi quæ semper vicino ab limite sepes 55 Hyblæis apibus florem depasta salicti,

Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;

spectu ad Cæsarem Octavianum habito, dubitari vix potest. Ei se menstruis sacris litare velle ait. Fumant pro fumabunt.

45. Hic, cum Romæ essem, primum tuli responsum illud, h. facultas nobis data est, ut nos pueri, vernæ, servi, libere pasceremus et tauros submitteremus.

46. Submittere est alere ad gregem supplendum; nam subjuguntur reliquis et aggregantur ii tauri quibus grex suppletur: Geo. iii, 73: cf. 159. Submittere enim esse mittere in alterius locum, supplere, dubitandum plane non est. An dictum esse possit pro tauros admittere, dubitare licet.

47-49. Ergo tua rura manebunt tibi, non eripientur; et ea quidem satis magna, ad pascenda armenta. Quæ sequuntur varie interpungi et exponi possunt. Aut ut nova sententia fiat: Quamvis-obducat pascua junco; Non (tamen) insueta graves. Aut ut cum antecedenti jungas: et tibi magna satis, quamvis lapis-junco. Non insueta. Ut sit sensus: Manebunt tua pascua, satis tibi magna, quamvis lapis et palus omnia obducat. Jam hoc duplici potest modo dictum esse: aut ut ager ille Tityri saxosus et palustris sit: aut ut inter aliorum agros saxosos et palustres pascua Tityrus habeat satis bona et tolerabilia. Hoc præferam, ut neglectum culturæ agrorum colonis suis ereptorum ea res arguat. Scilicet haud dubie hæc dicta sunt cum respectu fortunæ istorum temporum. Prioribus dominis erepti agri a veteranis male culti sentibus horrebant, lacunis et paludibus erant obducti: id quod multo magis ita se habere debuit in agris ad Mincium fluvium sitis, cujus et stagnatione et frequenti exundatione paludes facile existere poterant; erant autem Maronis agri a clivo inde collis ad eum fluvium siti, quibus adjacere debuere alii

eodem situ eademque conditione: Ecl. ix, 7; vii, 12; Geo. iii, 14, 15; ii, 198, 199; Æn. x, 205, 206.

50 sqq. Nunc igitur Melibœus pergit comparare suam calamitatem cum sorte istius. Cum, inquit, a meis agris discedendum mihi sit; neque ex partu male affectas capellas conveniente pabulo reficere; neque, cum mihi illæ qua sors dabit agendæ sint, satis cavere iis possum, ne in greges contagio, quod malum h. noxium dicitur, tactos, aut in infecta septa incidant. Graves fœtas dixit, ut fœtas intelligas enixas, partu liberatas, ut sæpe. Tentare de morbis proprie.

52, 53. Flumina nota sunt Mincius et Padus. Mincius, ex lacu Benaco ubi processit, non longe a Mantua lacus fit quinque mille passuum, mox aliquantum progressus Pado se jungit. Jucundus vero ille tractus et bonus pascuis: vid. Geo. ii, 198, 199. Frigus opacum est frigus loci opaci, nemoris umbræ: Ecl. ii, 8.

54-56. Hunc locum, uti nunc se habet, ita expedire, ut nihil supersit quod offendat, quamcunque rationem ineas, non adeo facile est. Inter cæteras tolerabilior ratio hæc est, quam Burmannus quoque iniit, verbis in hunc modum jungendis: Hinc sepes a limite vicino, h. agrum vicinum a tuo disterminans, quæ semper depasta est florem salicti apibus, cujus salices, e quibus ipsa structa est, semper depascuntur ab apibus, (quas epitheto ad ornatum facto Hyblæas a monte Siciliæ appellat,) suadebit sæpe tibi susurro levi apum (kaλòν Воμßeîv Theocr. dixit i, 107) inire somnum. Ultima expressit Auson. Ep. XXV, 12. Hyblæis apibus sepes depasta su

surrat.

57-59. Frondator, qui vites amputat, et vitium folia stringit, decerpit: vid. Geo.

Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes,
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.
60 TIT. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi,
Et freta destituent nudos in littore pisces;
Ante, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim;
Quam nostro illius labatur pectore vultus.

65 MEL. At nos hinc alii sitientes ibimus Afros;

Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem,
Et penitus toto divisos orbe Britannos.

En, unquam patrios longo post tempore fines,
Pauperis et tugurî congestum cespite culmen,
70 Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas?
Impius hæc tam culta novalia miles habebit?
Barbarus has segetes? En, quo discordia cives

ii, 365 sqq., 400, 407, 410; Ecl. ii, 70; ix. 60. Ad auras, uti de clamore, eum exire in auras, tolli ad æthera etc. Sub rupe h. in rupe. Gemere turturum ac columbarum proprium; et aeria ab ulmo, perpetuo arborum epitheto.

60, 61. Ante leves ergo. Quasi dicat: Recte utique hæc bona mea enumeras, Melibae; et propterea grato per totam vitam in patronum meum ero animo. Pascentur in æthere cervi, pro volabunt; et freta destituent pisces, h. et pisces in sicco vivent; itaque nudos dixit.

62, 63. Pererratis amborum finibus, ad ornatum spectat; ita ut alter alterius fines pererraverit, ad alterius sedes pervenerit: h. antea Parthi migrabunt in Germaniam, et Germani sedes Parthorum occupabunt; quod, nisi victis et subactis Romanis, fieri non poterat. Ersul hic non urgendum: simpl. apud poetas, qui ad alienas terras proficiscitur; ut v. 4 fugere dicitur qui discedit.

63. Aut Ararim Parthus. Reprehenduntur hæc nomina merito, tanquam aliena a pastorum memoria, nimisque longe petita. Sed recessit Virgilius ab antiqua simplicitate in moribus quos pastoribus suis tribuit. Porro Germania et Arar sibi respondere debebant; hic vero Galliæ fluvius est, qui in Rhodanum se immittit. Defendunt poetam sic, ut dicant, hanc ipsam locorum inscientiam indoctum servulum non male decere. Verum, populos Gallos et Germanos vulgari sermone fere confundi, satis constat. Et fit hoc eadem fere ratione qua Tigris, qui Parthorum fines facit, Parthorum fluvius appellatur.

65. Ibimus Afros: elisum in; quod in epico carmine melius fieret, Homerico more. Alii et pars, pro alii et alii.

66, 67. Rapidum Cretæ veniemus Oaxem: alii adibimus Cretam. Totus locus alienus a pastoritii carminis indole: nec modo tragicum quid spirat, verum adeo àπроσdióvvσov; quomodo enim pastores, sua armenta agentes, per Africam et Scythiam errare, aut Britanniam et Cretam insulas adire poterant? Expressit tamen locum Nemes. Cyneg. 67, 68.

68. En, unquam, pro unquamne: inf. Ecl. viii, 7, En, erit unquam Ille dies.

est.

70. Vulgo aristas de annis exponi notum In hunc sensum jam Claudianus accepisse videtur, qui, iv Cons. Honor. 372, decimas emensus aristas dixit. Huc etiam Rhiani, xeíμará te toiás te dúw nal Elкоoι Táσas, advocari possunt, ap. Pausan. iv, 17 extr. Enimvero mea regna subjiciuntur patriis finibus v. 68, ac tugurio v. 69; et eosdem agros et possessiones miseri Meliboei denotant: hæc itaque videns post, posthac (ex v. 68 longo post tempore), h. quando eos aliquando iterum adspicere mihi continget, raræ in illis aristæ aliquot oculis occurrent? hi tam culti agri (novalia dixit v. 71, omnino pro agris quibusvis) per novos suos colonos inculti neglectique jacebunt? In sequentibus poeta sui obliviscitur: pastor de segetibus, de civibus, de pomorum insitione, de vinea agit.

71-72. Impius, sceleratus, nefarius; utpote in bello civili: etsi omnino perpetuum epitheton est impius hostis, impia bella. Barbarus, Galli, aliique, qui in legionibus Romanorum tum erant.

« PreviousContinue »