Page images
PDF
EPUB

Aut, ut mutatos Terei narraverit artus;

Quas illi Philomela dapes, quæ dona parârit, 80 Quo cursu deserta petiverit, et quibus ante Infelix sua tecta supervolitaverit alis?

Omnia quæ, Phœbo quondam meditante, beatus
Audiit Eurotas, jussitque ediscere lauros,

Ille canit; pulsæ referunt ad sidera valles:
85 Cogere donec oves stabulis, numerumque referre
Jussit, et invito processit Vesper Olympo.

morare Sileni carminis argumentum, non Galli versuum; brevitatis autem studio strictim tantum fabulas percenset. Quid loquar, ut narraverit Scyllam, aut ut Tereum mutatum narraverit, h. fabulas de Scylla et Tereo. Scyllam nunc facit poeta Nisi filiam, quæ aliis poetis alia ac diversa est, Phorci quidem filia. De Ulyssis, dum præterveherentur, sociis a Scylla devoratis nota fabula: vid. Odyss. μ, 265. Quam fama secuta est: simpl. quam ferunt habentem inguina succincta canibus marinis, ex alvo ejus prodeuntibus. A poetis fere canes memorantur, eæque veræ ac terrestres. Dubitari tamen vix potest, eos qui primi fabulam commenti sunt, cum de monstro marino narrarent, belluas quoque marinas ei adjunxisse. Sic et Homerus: et probabile fit de phoca eum cogitâsse; quam vitulum marinum jam veteres appellârunt, qui idem etiamnum modo canis, modo lupi marini nomine venit. Versum 75 et formam monstrosam Scyllæ illustrant numi, gemmæ, et alia monumenta. Dulichias, h. e. Ulyssis: Dulichium sive Dulichia, ex Echinadibus, pro Ithaca. Vexâsse, vocabulum paullo majoris atrocitatis apud veteres. Videtur poetæ animo insedisse Homericum βλάπτειν.

78-81. Nota vel ex Ovid. Met. vi.

extr. fabula. Poeta, puto, eos sequitur qui Philomelam in hirundinem mutatam esse memorârunt, ut multi fecere. Appositis autem epulis, ex Ityis filii membris paratis (dapes-dona), illa cum sorore statim profugit, insequente cum ferro Tereo: hinc illud, quo cursu deserta petiverit. Mox, Tereo instante, sorores in aves mutantur; tum Philomela, hirundo facta, ædes suas circumvolat, quasi pristina sedis desiderio. Quo cursu et quibus alis dicta eleganter pro quomodo: sic Æn. i, 751, Nunc quibus Auroræ venisset filius armis. Tecta ante sua jungenda sunt, ut in Ovidii loco, quondamque suis in agris, etsi parum suaviter adjectum sentio. Attamen alterum, ut ante sit antequam deserta peteret, non minus molestum est.

82-84. Amavit Hyacinthum, Ebali filium, Spartanum, Phoebus: vid. Ovid. Met. x, 162 sqq.: ad Eurotæ itaque, qui Laconica fluvius est, ripas sæpe lyra cecinit; quæ ille cecinerat, nunc repetit Silenus. Meditante: vid. ad Ecl. i, 2. Pulsæ sc. vocibus, sonis, ut resonarent.

85, 86. Silenus usque ad noctem canit. Sed quam ornate hoc poeta extulit! Numerum referre: cf. Ecl. iii, 34. Vesper est Hesperus, Veneris stella. Invito Olympo, quod cœlum ægre ferebat, nocte ingruente carmen finiri.

ECLOGA VII. MELIBEUS.

ARGUMENTUM.

Melibaus pastor narrat, se, cum aberrantem caprum quærebat, in Corydonem et Thyrsidem incidisse, qui, assidente Daphnide, cantu erant decertaturi: obtemperâsse se Daphnidis hortatibus, ut ipse assideret et cantantes audiret-20. Inde Corydon primas, Thyrsis secundas partes carmine ambao ita sustinent, ut, quemadmodum Ecl. iii distichis, sic nunc tetrastichis, seu quaternis versibus, compre

hensa carmina decantent, sena uterque, Corydon diversi quæque argumenti exorsus, Thyrsis, aut similia ac paria aut contraria afferendo. Habet adeo carmen non nihil ex dramatico genere, quo ipso majorem delectationem facit. Locus, in quo consederant, est sub umbrosa quercu a Favonio leviter agitata, inter apum susurros, in vicinia Mincii fluvii, et quidem ea parte qua armenta potum ducebantur. Etiam in hoc carmine putidum esset referre allegorias quas commenti sunt interpretes, cum haud dubie nihil aliud spectârit poeta, quam ut ad Theocr. Idyll. vi imitationem illud carminis amœbæi genus exprimeret, quod narratione alicujus pastoris, qui interfuerat certamini, continetur. Nec omnino magnam inventi laudem Maro habet in hoc carmine.

MELIBUS. CORYDON. THYRSIS.

MELIBUS.

FORTE sub arguta consederat ilice Daphnis,
Compulerantque greges Corydon et Thyrsis in unum;
Thyrsis oves, Corydon distentas lacte capellas;
Ambo florentes ætatibus, Arcades ambo,

5 Et cantare pares, et respondere parati.

Huc mihi, dum teneras defendo a frigore myrtos,
Vir gregis ipse caper deerraverat; atque ego Daphnin
Adspicio: ille ubi me contra videt, Ocius, inquit,
Huc ades, o Meliboe; caper tibi salvus, et hædi;
10 Et, si quid cessare potes, requiesce sub umbra:
Huc ipsi potum venient per prata juvenci ;

1-3. Arguta ilice, levi cum susurro ac murmure, seu sibilo venti, agitata. Sic Græcis arbor ᾄδει, συρίζεται, μελίζεται, 40uple. Expressum vero hoc initium carminis e Theocr. Idyll. vi, 1 sq. et viii, 1 sqq. Ipsa Meliboei narratio habet summam et apéλetav et suavitatem. In unum, subaudi locum.

4, 5. Florentes ætatibus ut poeta dixit, ambo florente ætate. Et cantare pares, h. pares cantando, et uterque amabæo carmine præstans: hoc expressit paratus ad respondendum, quod in eo genere difficillimum est. Nemes. Ecl. ii, 16, ambo ævo cantuque pares. Similes adeo ii qui nunc Italis Improvisatori dicuntur. Quod vero Arcades ambo sunt, id per se otiosum non esset, cum is populus musica maxime delectaretur: ipsa etiam legum disciplina, ad molliendos hominum nullis urbibus habitantium mores, ea arte erudiebantur pueri; erant itaque inter eos plures qui in ea excellerent.

6. Defendo a frigore, vindico, tegendo eas stramine, sarmentis etc. ne frigore

urantur. Sed hic ea difficultas jam antiquis animadversa oritur, quod æstivo tempore tota hujus eclogæ res agi videatur, in quo, inprimis clementi Italiæ cœlo, a frigore nullus metus esse potest. Descenderunt adeo viri docti ad emendationem. Enimvero agi hic de verno tempore ut statuamus, et umbra quercus et arundinis tenera mentio, et apum susurrus permittit, depulsi vero a lacte agni et distenta lacte capellæ etiam jubent; exitu enim auctumnali oves in Italia parere notum est. Adderem versus 46, 47; sed vid. ad 53. Ineunte autem vere non raro uri arbores nocturno frigore videmus, et myrtos frigoris impatientes esse docet Martinus; et regio ista ultra Padum frigidior.

7. Vir gregis ipse caper habet a Theocr. viii, 49: ipse caper deerraverat, adeoque et hædi totusque grex; hinc, versu 9, caper tibi salvus, et hædi. Animadverterat eos et in tutum locum compulerat Daphnis. Sed idem Melibaus armenta pascebat; quibus adjunctum capellarum et ovium gregem habebat: cf. v. 11, et 15.

Hic virides tenera prætexit arundine ripas

Mincius, eque sacra resonant examina quercu.

Quid facerem? neque ego Alcippen nec Phyllida habebam, 15 Depulsos a lacte domi quæ clauderet agnos;

Et certamen erat, Corydon cum Thyrside, magnum.
Posthabui tamen illorum mea seria ludo.

Alternis igitur contendere versibus ambo Cœpere: alternos Musæ meminisse volebant. 20 Hos Corydon, illos referebat in ordine Thyrsis.

COR. Nymphæ, noster amor, Libethrides, aut mihi carmen,
Quale meo Codro, concedite; proxima Phœbi
Versibus ille facit: aut, si non possumus omnes,
Hic arguta sacra pendebit fistula pinu.

25 THYR. Pastores, hedera crescentem ornate poetam,
Arcades, invidia rumpantur ut ilia Codro:
Aut, si ultra placitum laudârit, baccare frontem
Cingite, ne vati noceat mala lingua futuro.
COR. Sætosi caput hoc apri tibi, Delia, parvus
30 Et ramosa Micon vivacis cornua cervi.

Si proprium hoc fuerit, levi de marmore tota

12. Mincius enim non longe a Mantua lacum efficit, et palustres ripas habet: cf. Eel. i, 49, 52, et Notas; Geo. iii, 13-15. Ea facie a nostris quoque hominibus describitur: cf. Æn. x, 205.

13. Sacra quercus, respectu quercus Dodonææ: Geo. ii, 16, habitæ Graiis oracula quercus. Ornamenta sunt petita e Theocr. i, 106, 107: cf. Ecl. i, 54 sqq. 15. Depulsos a lacte agnos, h. a matribus: vid. Ecl. i, 22; iii, 82: atque adeo infirmos et curæ diligentioris egentes.

19. Alternos Musa meminisse volebant. Si hæc vera lectio est, in hunc modum exponenda forte sit: Musæ, quæ amant alterna, Eel. iii, 59, hanc legem carminis dicebant, ut alternos versus meminissent, seu recitarent; h. e. ut versibus alternis canerent.

21. Quæ sequuntur, parva sunt carmina quaternorum versuum (Quatrains dixeris), sui ac diversi singula argumenti. Libethrus fons est cum antro in Helicone : vid. Strabo ix, p. 629 A, тò тŵv Aeßnepidav vvμoâv avtov alius, isque antiquior, in Pieria. Videri possunt Musæ h. 1. inter Nymphas referri, ut vulgo statuunt. Possunt tamen deæ loci, Nymphæ, non minus a pastore h. 1. invocari quam Arethusa Ecl. x pr.

22-24. Codrus nomen pastoris, quem jam supra memoravit cantu certantem Ecl. v, 11. Aut, si non possumus versus facere proximos (ita exp. rò proxima, neutrum absolute positum) ejus versibus; pro, si eum æquare carmine non licet. Proximus h. 1. dignitate et præstantia. Sacra: vid. ad v. 13; Ovid. Met. x, 103, 104.

25-28. Crescentem poetam. De se loqui Thyrsin puta. Obtrectat scilicet laudibus Codri. Ultra placitum, si plus quam ipsi placet, h. videtur, laudamur ab eo; si Codrus non immodice et præter veritatem laudat. Est autem fascini genus notum, ut immodica laude efferantur ea quibus quis invideat. De baccare, vid. ad Ecl. iv, 19.

30. Mirantur, quod de alieno pastore agat Corydon, non de se. Verum sunt hæc, ut diximus, parva carmina promiscue cumulata. Nunc id, quod sequitur, est epigrammatis genus, seu votum a pastore Micone Dianæ factum, cui similia sunt in Anthologia Græca. Supplendum vero, Micon tibi dicat, quod, te propitia, feliciter venatus fuerit.

31. Si proprium hoc ac perpetuum fuerit, si tam felici venatu perpetuo uti contigerit etc. Hoc sensu Æn. vi, 872, propria hæc si dona fuissent. Ut reddas, Si qui

Puniceo stabis suras evincta cothurno.

THYR. Sinum lactis, et hæc te liba, Priape, quotannis
Exspectare sat est: custos es pauperis horti.

35 Nunc te marmoreum pro tempore fecimus; at tu,
Si fœtura gregem suppleverit, aureus esto.
COR. Nerine Galatea, thymo mihi dulcior Hyblæ,
Candidior cycnis, hedera formosior alba;
Quum primum pasti repetent præsepia tauri,
40 Si qua tui Corydonis habet te cura, venito.
THYR. Immo ego Sardois videar tibi amarior herbis,
Horridior rusco, projecta vilior alga,

Si mihi non hæc lux toto jam longior anno est.
Ite domum pasti, si quis pudor, ite juvenci.

dem habitus iste tibi proprius est, fieri vix potest; nam et friget hoc, et deberet ita esse est non fuerit. Alii apud Servium proprium hoc ad gregem quem pascebat (ita responderet v. 36), alii ad id quod v. 21 sqq. petierat, ut carmen sibi, quale Codro, contingeret, referunt. Volunt scilicet hæc ex Corydonis persona dicta esse, ut comparationem instituere dicatur Corydon: Micon tibi hæc capita cervi et apri dicavit, o Diana; at ego statuam marmoream, quod majus est, tibi ponam, si proprius ac perpetuus grex hic fuerit. Enimvero sic impedita hujus versus manet ratio; et adversatur hoc, quod mox alterum epigramma, etiam ex alterius pastoris persona subjicitur. De protomis ferarum Dianæ consecratis et ex arbore suspensis nota res. Cf. Æn. ix, 407,

408.

32. Antiquo more in statuis etiam marmoreis vestitus coloribus pingi solitus; ita h. 1. pedum indumentum. In Epigr. in Æneidem: Marmoreusque tibi, dea, versicoloribus alis In morem picta stabit Amor pharetra. Cothurno, quod calceamentum venatorium est, Diana fere conspicua in signis et gemmis. Evincta potest esse, a pede ad suras usque; nisi est simpliciter vincta, ut Æn. i, 337. Stabis, vox sollennis: tibi statua ponetur. Expressit locum hune Statius ii Theb. 725 sqq.

33-36. Etiam hoc, ut dixi, epigramma est, Priapi signo affixum, ut innumera alia; idque votum ei factum. Signum ejus est ex marmore (sane a pastore ligneum expectabas), ad quod sacra quotannis funt pastoritia: ponet ex voto auream statuam, si deus propitius fuerit. Sat est tibi hæc a me quotannis offerri. Pro tempore, ut tempus et res ferebat, èk Tv TaрóvTwv,

èvóvтwv, iπαρxóvтwv. Si fætura: si bona ovium foetura fuerit.

37, 38. Nerine Galatea. Nerei et Doridis filia fuit, Nympha illa marina a Polyphemo adamata, quam tamen hic Corydon tanquam suam amicam, ut vesperi ad se veniat, appellat. Scilicet poeta tantum in hoc elaboravit, ut Theocriteum carmen exprimeret Idyl. xi, 19 sq. Sic sup. v. 26, Arcades pastor memorat, qui inter Mantuanos vivebat. Quanquam hoc ipso minor carminis suavitas esse debet, quod in vera vita istæ fabulæ minus jucundæ sunt. De Hybla cf Ecl. i, 55. Hedera alba: vid. ad Ecl. iii, 39.

41, 42. Thyrsis suam et ipse amicam invitat, ut vesperi ad se veniat; desideriique sui impatientiam declarat. Per Sardoas herbas, batrachii, s. ranunculi genus intellige, cujus magnus in Sardinia erat proventus: vis ejus caustica, ut, si cruda folia cuti imponantur, pustulas, ut ignis, faciat, Plin. xxv, 13; succus autem potus insanire facit, et inter alias membrorum contractiones eos oris spasmos efficit, ut ridere videantur: hinc de risu Sardonio res notissima: cf. Tzetz. ad Hesiod. p. 26. ed. Heins. quem male in ipsum Homerum intulerunt Odyss. v. 302. Amarior, nam δριμύτατον appellat Dioscorides; et hinc amaror mellis Sardoi. Ruscus virgultum breve, acutis foliis et pungentibus. Iterum memoratur Geo. ii, 413. Alga herba marina vario genere, quæ tempestate in littus ejici solet.

43, 44. Quanta venustas in illo Theocr. xii, 2, οἱ δὲ ποθεῦντες ἐν ἤματι γηράσκουσι. Si quis pudor: increpat boves, quasi dicat, Pudeat vos pastos tam tarde domum procedere, et me ab amicæ amplexu distinere.

45 COR. Muscosi fontes, et somno mollior herba,
Et quæ vos rara viridis tegit arbutus umbra,
Solstitium pecori defendite; jam venit æstas
Torrida, jam læto turgent in palmite gemmæ.
THYR. Hic focus, et tædæ pingues, hic plurimus ignis
50 Semper, et assidua postes fuligine nigri:

Hic tantum Boreæ curamus frigora, quantum
Aut numerum lupus, aut torrentia flumina ripas.
COR. Stant et juniperi, et castaneæ hirsutæ;
Strata jacent passim sua quaque sub arbore poma;
55 Omnia nunc rident: at, si formosus Alexis

Montibus his abeat, videas et flumina sicca.
THYR. Aret ager; vitio moriens sitit aeris herba;
Liber pampineas invidit collibus umbras:
Phyllidis adventu nostræ nemus omne virebit;
60 Jupiter et læto descendet plurimus imbri.
COR. Populus Alcidæ gratissima, vitis Iaccho,

45 sqq. Felicior fuit poeta in hoc et altero tetrasticho: alter frigus et umbram per æstivum tempus laudat, alter focum hiberno tempore. Somno mollior herba, ex Theocr. expressum, Idyll. v, 50, elpia ὕπνω μαλακώτερα. Τάπητες ὕπνω μαλακώτεροι χν, 125. Malis somnus sollenni epitheto Geo. ii, 470, non minus ac mollis herba; hinc comparatio ducta. Cæterum v. 45-60 cum Theocrito certavit Idyll. viii, 33 sqq.

46. Arbutus, vid. ad Ecl. iii, 82. Rara vero umbra, aut ut ad naturam arboris humilis nec admodum patentis respiciatur; aut pro anni tempore, verno, necdum adulto; aut, quod præstat, ut rara non urgendum sit, ut Ecl. v, 7. Dictum vero pro, Et o arbute, quæ tegis eos etc. h. et o arbuti, quæ tegitis fontes cum herba.

47, 48. Solstitium pecori defendite, h. calorem ac vim solis in solstitio constituti, s. simpliciter, æstivi, a pecore prohibete. Hor. Od. i, 17, 2, Faunus igneam defendit astatem capellis etc. Cic. Cat. Maj. 53, uva vestita pampinis nec modico tepore caret, et nimios solis defendit ardores. Sic àрkeîv, ἐπαρκεῖν, ἀμύνειν, ἀλέξειν, ἀλάλκειν. Turgere, ὀργαν.

49-52. Tæde, ligna, e picea seu pinu. Versus e Theocr. xi, 51. Postes fuligine nigri, utpote in paupere tugurio sine kaπvodókn. Hic tantum: e Theocr. ix, 12, 13, et 19, 20. Numerum lupus: numerus eum non deterret. Ita nec torrens curat ripas.

G

quin imbribus auctus exundet; nec ad focum curat frigus pastor.

53-56. Corydon hoc eloqui vult: esse quidem ejus loci ac montis jucundissimam naturam, cum sit arboribus consitus iisque frugum plenis; at Alexidis absentia omnem istam rerum suavitatem obscurari. Stant simpl. est sunt. Expressa sunt Theocritea viii, 41-49: ef. sup. Ecl. v, 32 sq. Jam satis monitum, in his carminibus, quæ per alterna eduntur, singulis tetrastichis singulas easque inter se diversas sententias memorari; neque adeo illæ ex cantantis persona dictæ sunt: alioqui non posset post æstatem et hiemem 45, 49, nunc de auctumno agi; aut ab eodem pastore Galatea, Alexidis, Phyllidis amores jactari. Nec tamen aut ingenii multum aut delectationis in his est. Majore cum arte et suavitate Popius Pastor i, 68 sqq. Castanea hirsuta exteriori cortice, seu echino.

57-60. Vitio aeris, int. æstum et nimium calorem. Liber pampineas: dixit ut poeta. Servius: aret vinea; exsiccato sunt nimio æstu vites, et folia amiserunt. Jupiter, de aere, ut Geo. ii, 325, ubi vide ; (hine diners ex aere veniens, ut de pluviis sæpe;) ex mythis physicis, in quibus Jupiter et Juno aerem superiorem et inferiorem designant; quod et ipsum vereor ut pastoris ingenio accommodatum sit. Jupiter plurimus dictum est, ut Geo. i, 187 nux plurima.

« PreviousContinue »