Page images
PDF
EPUB

AD FESTIVITATEM SEMISAECULAREM

SOCIETATIS

PRAECEPTORUM GYMNASIORUM NEDERLANDICORUM ET SCHOLARUM CIVICARUM ORDINIS SUPERIORIS

UNO HILARIQUE ANIMO CONCELEBRANDAM

CUM EOS QUI SUA SPONTE SE CONIUNXERUNT

ET QUI HIS ACCEDERE VOLENT

TUM EOS QUI HONORIS CAUSA ADSCRIPTI SUNT

UT CONVENTUI LEIDAE HABENDO
MENSE IULIO A. MDCCCLXXX.

FREQUENTES ADESSE VELINT

OBLATO HOC MUNUSCULO

OFFICIOSE HUMANITERQUE HORTATUR

W. H. D. SURINGAR

PRAESES H. A. HONORARIUS.

K. K.

TRAGOEDIA

EX SEGMENTIS PRIORUM LIBRORUM

AENEIDOS

COMPOSITA AB AUCTORE INCERTO CUIUS AUTOGRAPHUM POSSIDET

BIBLIOTHECA LEIDENSIS.

EDIDIT

W. H. D. SURINGAR,

LITT. DOCT.

LUGDUNI BATAVORUM

APUD FRATRES VAN DER HOEK.

1880.

23.550-B.Nu-

Typis excudebant De Breuk & Smits.

PRAEFATIO.

Scenica Romanorum poesis, si numerum comoediarum et tragoediarum, e quibus fragmenta quantulacunque servata sunt, componimus cum annorum quibus ea floruit paucitate, prope est ut poesin Graecorum aequaverit, quam constat in hoc genere fuisse ditissimam. Ea vero tantam per medii aevi tempora fecit iacturam ut omnia omnino pessum iisse dolendum fuisset, nisi Plauti superessent comoediae et Terentii cum tragoediis aliquot, quae aut Senecae sunt aut saltem eius nomine feruntur. Quanto autem minus ex hoc scriptionis genere nobis reliquerit barbarorum temporum incuria, tanto magis fere dixeris meliorum quae secuta sunt temporum diligentiam studuisse ut acceptam nobis resarciret calamitatem. In omnibus quippe eruditioris Europae partibus incredibile est quanta duobus praesertim saeculis XVI et XVII prodierit comoediarum et tragoediarum multitudo Latino sermone scriptarum. Mihi saltem in hanc posterioris aevi literarum Latinarum partem ab aliquot annis inquirenti contigit ut ex catalogis librorum et aliis cuicuimodi generis subsidiis non minus quam ducentorum poetarum nomina expiscari potuerim, a quibus plus quam mille vidi confectas esse fabulas.

Istae vero fabulae, quae partim in lucem editae sunt, partim modo inter manus versatae, eo consilio videntur esse compositae, ut in scena agerentur aut ab Academiarum civibus aut a Gy

« PreviousContinue »