Page images
PDF
EPUB

Nec tam præsentis alibi cognoscere divos.
Hic illum vidi juvenem, Melibœe, quotannis
Bis senos cui nostra dies altaria fumant.
Hic mihi responsum primus dedit ille petenti :
Pascite, ut ante, boves, pueri; submittite tauros.

ME. Fortunate senex, ergo tua rura manebunt !
Et tibi magna satis; quamvis lapis omnia nudus,
Limosoque palus obducat pascua junco.
Non insueta gravis tentabunt pabula fetas ;
Nec mala vicini pecoris contagia lædent.
Fortunate senex, hic inter flumina nota
Et fontis sacros frigus captabis opacum.
Hinc, tibi quæ semper vicino ab limite sæpes
Hyblæis apibus florem depasta salicti,
Sæpe levi somnum suadebit inire susurro.
Hinc alta sub rupe canet frondator ad auras;
Nec tamen interea raucæ, tua cura, palumbes
Nec gemere aeria cessabit turtur ab ulmo.

TI. Ante leves ergo pascentur in æthere cervi, Et freta destituent nudos in litore piscis :

Ante, pererratis amborum finibus, exsul

Aut Ararim Parthus bibet, aut Germania Tigrim : Quam nostro illius labatur pectore vultus.

ME. At nos hinc alii sitientis ibimus Afros; Pars Scythiam et rapidum Cretæ veniemus Oaxem, Et penitus toto divisos orbe Britannos. En, umquam patrios longo post tempore finis, Pauperis et tugurî congestum cespite culmen, Post aliquot, mea regna videns, mirabor aristas ?

Inpius hæc tam culta novalia miles habebit ?
Barbarus has segetes? en, quo discordia civis
Produxit miseros! en, quîs consevimus agros !
Insere nunc, Melibre, piros, pone ordine vitis.
Ite meæ, felix quondam pecus, ite capellæ.
Non ego vos posthac, viridi projectus in antro,
Dumosa pendere procul de rupe videbo ;
Carmina nulla canam; non, me pascente, capellæ,
Florentem cytisum et salices carpetis amaras.

TI. Hic tamen hanc mecum poteras requiescere noctem
Fronde super viridi; sunt nobis mitia poma,
Castaneæ molles, et pressi copia lactis ;

Et jam summa procul villarum culmina fumant;
Majoresque cadunt altis de montibus umbræ.

ECLOGA II.

ALEXIS.

FORMOSUM pastor Corydon ardebat Alexin,
Delicias domini; nec, quid speraret, habebat.
Tantum inter densas, umbrosa cacumina, fagos
Adsidue veniebat; ibi hæc incondita solus
Montibus et silvis studio jactabat inani:

O crudelis Alexi, nihil mea carmina curas ?
Nil nostri miserere? mori me denique coges.
Nunc etiam pecudes umbras et frigora captant;
Nunc viridis etiam occultant spineta lacertos;

Thestylis et rapido fessis messoribus æstu

Allia serpyllumque herbas contundit olentis ;
At mecum raucis, tua dum vestigia lustro,
Sole sub ardenti resonant arbusta cicadis.
Nonne fuit satius, tristis Amaryllidis iras
Atque superba pati fastidia? nonne Menalcan ?
Quamvis ille niger, quamvis tu candidus esses.
O formose puer, nimium ne crede colori.
Alba ligustra cadunt, vaccinia nigra leguntur.
Despectus tibi sum, nec, qui sim, quæris, Alexi;
Quam dives pecoris, nivei quam lactis abundans.
Mille meæ Siculis errant in montibus agnæ.
Lac mihi non æstate novum, non frigore defit.
Canto, quæ solitus, si quando armenta vocabat,
Amphion Dircæus in Actæo Aracyntho.

Nec sum adeo informis: nuper me in litore vidi,
Quum placidum ventis staret mare; non ego Daphnin
Judice te metuam, si nunquam fallat imago.

O tantum libeat mecum tibi sordida rura
Atque humilis habitare casas, et figere cervos,
Hædorumque gregem viridi conpellere hibisco !
Mecum una in silvis imitabere Pana canendo.
Pan primus calamos cera conjungere pluris
Instituit; Pan curat ovis oviumque magistros.
Nec te pœniteat calamo trivisse labellum:
Hæc eadem ut sciret, quid non faciebat Amyntas ?
Est mihi disparibus septem conpacta cicutis
Fistula, Damætas dono mihi quam dedit olim,
Et dixit moriens: Te nunc habet ista secundum.

Dixit Damotas; invidit stultus Amyntas.
Præterea duo, nec tuta mihi valle reperti,
Capreoli, sparsis etiam nunc pellibus albo,
Bina die siccant ovis ubera; quos tibi servo.
Jam pridem a me illos abducere Thestylis orat;
Et faciet; quoniam sordent tibi munera nostra.
Huc ades, o formose puer: tibi lilia plenis
Ecce ferunt Nymphæ calathis; tibi candida Nais,
Pallentis violas et summa papavera carpens,
Narcissum et florem jungit bene olentis anethi;
Tum, casia atque aliis intexens suavibus herbis,
Mollia luteola pingit vaccinia caltha.

Ipse ego cana legam tenera lanugine mala,
Castaneasque nuces, mea quas Amaryllis amabat.
Addam cerea pruna; honos erit huic quoque pomo;
Et vos, o lauri, carpam, et te, proxima myrte:
Sic positæ quoniam suavis miscetis odores.
Rusticus es, Corydon; nec munera curat Alexis :
Nec, si muneribus certes, concedat Iollas.

Heu, heu, quid volui misero mihi! floribus austrum
Perditus, et liquidis inmisi fontibus apros.
Quem fugis, ah demens? habitarunt dî quoque silvas,
Dardaniusque Paris. Pallas, quas condidit, arces
Ipsa colat: nobis placeant ante omnia silvæ.
Torva leæna lupum sequitur; lupus ipse capellam;
Florentem cytisum sequitur lasciva capella;

Te Corydon, o Alexi; trahit sua quemque voluptas.
Adspice, aratra jugo referunt suspensa juvenci,
Et sol crescentis decedens duplicat umbras :

Me tamen urit amor; quis enim modus adsit amori ?
Ah Corydon, Corydon, quæ te dementia cepit!
Semiputata tibi frondosa vitis in ulmo est.

Quin tu aliquid saltem, potius quorum indiget usus,
Viminibus mollique paras detexere junco.
Invenies alium, si te hic fastidit, Alexin.

ECLOGA III.

PALEMON.

MENALCAS. DAMETAS. PALEMON.

ME. DIC mihi, Damota, cujum pecus? an Melibai? DA. Non; verum Ægonis: nuper mihi tradidit Ægon. ME. Infelix o semper, oves, pecus! ipse Neæram Dum fovet, ac, ne me sibi præferat illa, veretur, Hic alienus oves custos bis mulget in hora:

Et succus pecori, et lac subducitur agnis.

DA. Parcius ista viris tamen objicienda memento. Novimus et qui te, transversa tuentibus hircis,

Et quo, sed faciles Nymphæ risere, sacello.

ME. Tum, credo, quum me arbustum videre Miconis Atque mala vitis incidere falce novellas.

DA. Aut hic ad veteres fagos, quum Daphnidis arcum Fregisti et calamos: quæ tu, perverse Menalca, Et, quum vidisti puero donata, dolebas;

Et, si non aliqua nocuisses, mortuus esses.

« PreviousContinue »