Page images
PDF
EPUB

Inter se coiisse viros, et cernere ferro.
Atque illi, ut vacuo patuerunt æquore campi,
Procursu rapido, conjectis eminus hastis,
Invadunt Martem clipeis atque ære sonoro.
Dat gemitum tellus : tum crebros ensibus ictus
Congeminant. Fors et virtus miscentur in unum.
Ac velut, ingenti Sila, summove Taburno,
Cum duo conversis inimica in proelia tauri
Frontibus incurrunt, pavidi cessere magistri;
Stat pecus omne metu mutum, mussantque juvencæ,
Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur ;
Illi inter sese multa vi volnera miscent,
Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo
Colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit :
Haud aliter Tros Æneas et Daunius heros
Concurrunt clipeis. Ingens fragor æthera conplet.
Juppiter ipse duas æquato examine lances
Sustinet, et fata inponit diversa duorum;
Queni damnet labor, et quo vergat pondere letum.
Emicat hic, inpune putans, et corpore toto
Alte sublatum consurgit Turnus in ensem,
Et ferit. Exclamant Troes trepidique Latini,
Adrectæque amborum acies. At perfidus ensis
Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu :
Ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior Euro,
Ut capulum ignotum dextramque adspexit inermem.
Fama est, præcipitem, cum prima in prælia junctos
Conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
Dum trepidat, ferrum aurigæ rapuisse Metisci ;

Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,
Suffecit; postquam arma dei ad Volcania ventum :
Mortalis mucro, glacies ceu futilis, ictu
Dissiluit; fulva resplendent fragmina arena.
Ergo amens diversa fuga petit æquora Turnus ;
Et nunc huc, inde huc incertos inplicat orbis.
Undique enim densa Teucri inclusere corona ;
Atque hinc vasta palus, hinc ardua mænia cingunt.

Nec minus Æneas, quamquam tardata sagitta
Interdum genua inpediunt, cursumque recusant,
Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urguet :
Inclusum veluti si quando flumine nactus
Cervum, aut puniceæ septum formidine pennæ,
Venator cursu, canis et latratibus, instat;
Ille autem, insidiis et ripa territus alta,
Mille fugit refugitque vias : at vividus Umber
Hæret hians, jam jamque tenet, similisque tenenti
Increpuit malis, morsuque elusus inani est.
Tum vero exoritur clamor : ripæque lacusque
Responsant circa, et cælum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens, Rutulos simul increpat omnis,
Nomine quemquè vocans, notumque efflagitat ensem.
Æneas mortem contra, præsensque minatur
Exitium, si quisquain adeat; terretque trementis,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque orbis explent cursu, totidemque retexunt
Huc illuc. Neque enim levia aut ludicra petuntur
Præmia : sed Turni de vita et sanguine certant.
Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris

Hic steterat, nautis olim venerabile lignum :
Servati ex undis ubi figere dona solebant
Laurenti divo, et votas suspendere vestis.
Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum
Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Æneæ stabat;: huc inpetus illam
Detulerat, fixam et lenta in radice tenebat.
Incubuit, voluitque manu convellere ferrum
Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu
Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus,
Faune, precor, miserere, inquit; tuque optima ferrum
Terra tene; colui vestros si semper honores,
Quos contra Æneadæ bello fecere profanos.
Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit.
Namque diu luctans, lentoque in stirpe moratus,
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Æneas. Dum nititur acer, et instat:,
Rursus in aurigæ faciem mutata Metisci
Procurrit, fratrique ensem dea Daunia reddit.
Quod Venus audaci Nymphæ indignata licere,
Adcessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,
Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta,
Adsistunt contra certamine Martis anheli.

Junonem interea Rex omnipotentis Olympi
Adloquitur, fulva pugnas de nube tuentem :
Quæ jam finis erit, conjunx ? quid denique restat ?
Indigetem Ænean scis ipsa, et scire fateris,
Deberi cælo, fatisque ad sidera tolli.

Quid struis ? aut qua spe gelidis in nubibus hæres ?
Mortalin' decuit violari volnere divum ?
Aut ensem (quid enim sine te Juturna valeret?)
Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis ?
Desine jam tandem, precibusque inflectere nostris ;
Nec te tantus edat tacitam dolor ; et mihi curæ
Sæpe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est. Terris agitare, vel undis,
Trojanos potuisti ; infandum adcendere bellum,
Deformare domum, et luctu miscere hymenæos;
Ulterius tentare veto. Sic Juppiter orsus ;
Sic dea submisso contra Saturnia vultu :
Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas,
Juppiter: et Turnum et terras invita reliqui.
Nec tu me aeria solam nunc sede videres
Digna indigna pati ; sed flammis cincta sub ipsam
Starem aciem, traheremque inimica in prælia Teucros.
Juturnam misero, fateor, succurrere fratri
Suasi, et pro vita majora audere probavi;
Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum ;
Adjuro Stygii caput inplacabile fontis :
Una superstitio superis quæ reddita divis.
Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.
Illud te, pulla fati quod lege tenetur,
Pro Latio obtestor, pro majestate tuorum :-
Cum jam connubis pacem felicibus, esto,
Conponent, cum jam leges et fædera jungent:
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,
Neu Troas fieri jubeas, Teucrosque vocari;

[ocr errors]

Aut vocem mutare viros, aut vertere vestis.
Sit Latium; sint Albani per sæcula reges ;
Sit Romana potens Itala virtute propago ;
Occidit, occideritque, sivas, cum nomine Troja.

Olli subridens hominum rerumque repertor :
Et germana Jovis, Saturnique altera proles,
Irarum tantos volvis sub pectore fluctus ?
Verum age, et inceptum frustra submitte furorem.
Do, quod vis ; et me victusque volensque remitto.
Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt;
Utque est, nomen erit; conmixti corpore tantum
Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
Adjiciam, faciamque omnis uno ore Latinos.
Hinc genus, Ausonio mixtum quod sanguine surget,
Supra homines, supra ire deos pietate videbis ;
Nec gens ulla tuos æque celebrabit honores.
Adnuit his Juno, et mentem lætata retorsit.
Interea excedit cælo, nubemque reliquit.

His actis, aliud Genitor secum ipse volutat: Juturnamque parat fratris dimittere ab armis. Dicuntur geminæ pestes cognomine Diræ, Quas et Tartaream Nox intempesta Megæram Uno eodemque tulit partu, paribusque revinxit Serpentum spiris, ventosasque addidit alas. Hæc Jovis ad solium, sævique in limine regis, Adparent, acuuntque metum mortalibus ægris, Si quando letum horrificum morbosque deum rex Molitur, meritas aut bello territat urbis. Harum unam celerem demisit ab æthere summo

« PreviousContinue »