Page images
PDF
EPUB

Deponunt. Celso medius stans aggere fatur:
Ne qua meis esto dictis mora. Juppiter hac stat.
Neu quis ob inceptum subitum mihi segnior ito.
Urbem hodie, caussam belli, regna ipsa Latini,
Ni frenum adcipere et victi parere fatentur,
Eruam, et æqua solo fumantia culmina ponam.
Scilicet exspectem, libeat dum prælia Turno
Nostra pati; rursusque velit concurrere victus ?
Hoc caput, o cives, hæc belli summa nefandi.
Ferte faces propere, fœdusque reposcite flammis.
Dixerat, atque animis pariter certantibus omnes
Dant cuneum; densaque ad muros mole feruntur.
Scalæ inproviso, subitusque adparuit ignis.
Discurrunt alii ad portas, primosque trucidant;
Ferrum alii torquent, et obumbrant æthera telis.
Ipse inter primos dextram sub monia tendit
Eneas, magnaque incusat voce Latinum ;
Testaturque deos, iterum se ad prœlia cogi;
Bis jam Italos hostis; hæc altera fœdera rumpi.
Exoritur trepidos inter discordia civis :
Urbem alii reserare jubent, et pandere portas
Dardanidis, ipsumque trahunt in mœnia regem;
Arma ferunt alii, et pergunt defendere muros :
Inclusas ut cum latebroso in pumice pastor
Vestigavit apes, fumoque inplevit amaro ;
Illæ intus trepidæ rerum per cerea castra
Discurrunt, magnisque acuunt stridoribus iras;
Volvitur ater odor tectis; tum murmure cæco
Intus saxa sonant; vacuas it fumus ad auras.

Adcidit hæc fessis etiam fortuna Latinis, Quæ totam luctu concussit funditus urbem. Regina ut tectis venientem prospicit hostem, Incessi muros, ignis ad tecta volare;

Nusquam acies contra Rutulas, nulla agmina Turni:
Infelix pugnæ juvenem in certamine credit
Exstinctum; et, subito mentem turbata dolore,

Se caussam clamat, crimenque, caputque malorum;
Multaque per mæstum demens effata furorem,
Purpureos moritura manu discindit amictus,
Et nodum informis leti trabe nectit ab alta.
Quam cladem miseræ postquam adcepere Latinæ :
Filia prima manu flavos Lavinia crinis

Et roseas laniata genas, tum cetera circum
Turba, furit: resonant late plangoribus ædes.
Hinc totam infelix volgatur fama per urbem.
Demittunt mentis; it scissa veste Latinus,
Conjugis adtonitus fatis, urbisque ruina,
Canitiem inmundo perfusam pulvere turpans:
* Multaque se incusat, qui non adceperit ante*
* Dardanium Ænean, generumque adsciverit ultro*.
Interea extremo bellator in æquore Turnus
Palantis sequitur paucos, jam segnior, atque
Jam minus atque minus successu lætus equorum.
Adtulit hunc illi cæcis terroribus aura
Conmixtum clamorem, adrectasque inpulit auris
Confusæ sonus urbis et inlætabile murmur.
Hei mihi quid tanto turbantur mœnia luctu?
Quisve ruit tantus diversa clamor ab urbe ?

Sic ait, adductisque amens subsistit habenis.
Atque huic, in faciem soror ut conversa Metisci
Aurigæ, currumque et equos et lora regebat,
Talibus occurrit dictis: Hac, Turne, sequamur
Trojugenas, qua prima viam victoria pandit;
Sunt alii, qui tecta manu defendere possint.
Ingruit Æneas Italis, et prælia miscet;

Et nos sæva manu mittamus funera Teucris.
Nec numero inferior, pugnæ nec honore recedes.
Turnus ad hæc :

O soror, et dudum, adgnovi, cum prima per artem
Fœdera turbasti, teque hæc in bella dedisti;

Et nunc nequidquam fallis dea; sed quis Olympo
Demissam tantos voluit te ferre labores ?

An fratris miseri letum ut crudele videres ?

Nam quid ago? aut quæ jam spondet Fortuna salutem?
Vidi oculos ante ipse meos, me voce vocantem,

Murranum, quo non superat mihi carior alter,
Oppetere, ingentem, atque ingenti volnere victum.

Occidit infelix, ne nostrum dedecus Ufens
Adspiceret; Teucri potiuntur corpore et armis.
Exscindine domos, id rebus defuit unum,
Perpetiar? dextra nec Drancis dicta refellam?

Terga dabo? et Turnum fugientem hæc terra videbit ?
Usque adeone mori miserum est? vos o mihi Manes

Este boni: quoniam superis aversa voluntas.

Sancta ad vos anima, atque istius inscia culpæ

Descendam, magnorum haud umquam indignus avorum. Vix ea fatus erat; medios volat, ecce, per hostis

Vectus equo spumante Saces, adversa sagitta
Saucius ora, ruitque inplorans nomine Turnum :
Turne, in te suprema salus: miserere tuoru m.
Fulminat Æneas armis, summasque minatur
Dejecturum arcis Italum, excidioque daturum ;
Jamque faces ad tecta volant. In te ora Latini,
In te oculos referunt: mussat rex ipse Latinus,
Quos generos vocet, aut quæ sese ad fœdera flectat.
Præterea regina, tui fidissima, dextra

Occidit ipsa sua, lucemque exterrita fugit.
Soli pro portis Messapus et acer Atinas

Sustentant aciem. Circum hos utrimque phalanges
Stant densæ, strictisque seges mucronibus horret
Ferrea tu currum deserto in gramine versas.
Obstupuit varia confusus imagine rerum
Turnus, et obtutu tacito stetit. Estuat ingens
Uno in corde pudor, mixtoque insania luctu,
Et Furiis agitatus amor, et conscia virtus.

Ut primum discussæ umbræ, et lux reddita menti:
Ardentis oculorum orbis ad monia torsit
Turbidus, eque rotis magnam respexit ad urbem.
Ecce autem, flammis inter tabulata volutus
Ad cœlum undabat vortex, turrimque tenebat:
Turrim, conpactis trabibus quam eduxerat ipse,
Subdideratque rotas, pontisque instraverat altos.
Jam jam fata, soror, superant; absiste morari;
Quo deus, et quo dura vocat Fortuna, sequamur.
Stat conferre manum Æneæ, stat, quidquid acerbi est,
Morte pati: nec me indecorem, germana, videbis

Amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.
Dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis;
Perque hostis, per tela ruit: mæstamque sororem
Deserit, ac rapido cursu media agmina rumpit.
Ac veluti, montis saxum de vertice præceps
Cum ruit, avolsum vento, seu turbidus imber
Proluit, aut annis solvit sublabsa vetustas,
Fertur in abruptum magno mons inprobus actu,
Exsultatque solo; silvas, armenta, virosque
Involvens secum: Disjecta per agmina Turnus
Sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso
Sanguine terra madet, striduntque hastilibus auræ ;
Significatque manu, et magno simul incipit ore:
Parcite jam, Rutuli: et vos tela inhibete, Latini :
Quæcumque est Fortuna, mea est: me verius unum
Pro vobis fœdus luere, et decernere ferro.
Discessere omnes medii, spatiumque dedere.

At pater Æneas, audito nomine Turni,
Deserit et muros, et summas deserit arcis;
Præcipitatque moras omnis; opera omnia rumpit;
Lætitia exsultans, horrendumque intonat armis :
Quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse, coruscis
Quum fremit ilicibus, quantus, gaudetque nivali
Vertice se adtollens pater Apenninus ad auras.
Jam vero et Rutuli certatim, et Troes, et omnes
Convertere oculos Itali, quique alta tenebant
Monia, quique imos pulsabant ariete muros ;
Armaque deposuere humeris. Stupet ipse Latinus,
Ingentis, genitos diversis partibus orbis,

« PreviousContinue »