Page images
PDF
EPUB

Nec muris cohibet patriis media Ardea Turnum.
Castra inimica vides; nulla hinc exire potestas.
Olli subridens sedato pectore Turnus:

Incipe, si qua animo virtus, et confere dextram ;
Hic etiam inventum Priamo narrabis Achillem.
Dixerat. Ille rudem nodis et cortice crudo
Intorquet summis adnixus viribus hastam.
Excepere auræ volnus; Saturnia Juno
Detorsit veniens; portæque infigitur hasta.
At non hoc telum, mea quod vi dextera versat,
Effugies: neque enim is teli nec vulneris auctor.
Sic ait, et sublatum alte consurgit in ensem,
Et mediam ferro gemina inter tempora frontem
Dividit, inpubesque inmani volnere malas.
Fit sonus: ingenti concussa est pondere tellus.
Conlabsos artus atque arma cruenta cerebro
Sternit humi moriens; atque illi partibus æquis
Huc caput atque illuc humero ex utroque pependit.
Diffugiunt versi trepida formidine Troes.

Et, si continuo victorem ea cura subisset,

Rumpere claustra manu sociosque inmittere portis :
Ultimus ille dies bello gentique fuisset.

Sed furor ardentem cædisque insana cupido
Egit in adversos.

Principio Phalerim et, succiso poplite, Gygen
Excipit; hinc raptas fugientibus ingerit hastas
In tergus: Juno vires animumque ministrat.
Addit Halym comitem, et confixa Phegea parma;
Ignaros deinde in muris Martemque cientis

Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytanimque;
Lyncea tendentem contra, sociosque vocantem,
Vibranti gladio connixus ab aggere dexter
Occupat: huic uno dejectum comminus ictu
Cum galea longe jacuit caput. Inde ferarum
Vastatorem Amycum, quò non felicior alter
Unguere tela manu, ferrumque armare veneno;
Et Clytium Æoliden, et amicum Crethea Musis;
Crethea Musarum comitem, cui carmina semper
Et citharæ cordi, numerosque intendere nervis ;
Semper equos, atque arma virum, pugnasque canebat
Tandem ductores, audita cæde suorum,
Conveniunt Teucri, Mnestheus acerque Serestus ;
Palantisque vident socios, hostemque receptum.

Et Mnestheus: Quo deinde fugam, quo tenditis? inquit.
Quos alios muros, quæ jam ultra moenia habetis ?
Unus homo, et vestris, o cives, undique sæptus
Aggeribus, tantas strages inpune per urbem
Ediderit? juvenum primos tot miserit Orco?
Non infelicis patriæ, veterumque deorum,
Et magni Æneæ segnes miseretque pudetque ?
Talibus adcensi firmantur, et agmine denso
Consistunt. Turnus paullatim excedere pugna,
Et fluvium petere, ac partem, quæ cingitur amni.
Acrius hoc Teucri clamore incumbere magno,
Et glomerare manum: ceu sævum turba leonem
Cum telis premit infensis; at territus ille,
Asper, acerba tuens, retro redit; et neque terga
Ira dare aut virtus patitur, nec tendere contra,

Ille quidem hoc cupiens, potis est per tela virosque.
Haud aliter retro dubius vestigia Turnus
Inproperata refert, et meus exæstuat ira.
Quin etiam bis tum medios invaserat hostes;
Bis confusa fuga per muros agmina vertit.
Sed manus e castris propere coit omnis in unum.
Nec contra vires audet Saturnia Juno
Sufficere ; aeriam cœlo nam Juppiter Irim
Demisit, germanæ haud mollia jussa ferentem;
Ni Turnus cedat Teucrorum moenibus altis.
Ergo nec clipeo juvenis subsistere tantum,
Nec dextra valet: injectis sic undique telis
Obruitur. Strepit adsiduo cava tempora circum
Tinnitu galea, et saxis solida æra fatiscunt;
Discussæque jubæ capiti; nec sufficit umbo
Ictibus: ingeminant hastis et Troes et ipse
Fulmineus Mnestheus. Tum toto corpore sudor
Liquitur, et piceum (nec respirare potestas)
Flumen agit; fessos quatit acer anhelitus artus.
Tum demum præceps saltu sese omnibus armis
In fluvium dedit. Ille suo cum gurgite flavo
Adcepit venientem, ac mollibus extulit undis;
Et lætum sociis abluta cæde remisit.

P. VIRGILII MARONIS

ENEIDOS

LIBER DECIMUS.

PANDITUR interea domus omnipotentis Olympi, Conciliumque vocat divom pater atque hominum rex Sideream in sedem: terras unde arduus omnes, Castraque Dardanidum adspectat, populosque Latinos. Considunt tectis bipatentibus. Incipit ipse :

Cœlicolæ magni, quia nam sententia vobis Versa retro, tantumque animis certatis iniquis? Abnueram bello Italiam concurrere Teucris. Quæ contra vetitum discordia? quis metus aut hos Aut hos arma sequi, ferrumque lacessere suasit? Adveniet justum pugnæ, ne arcessite, tempus, Cum fera Carthago Romanis arcibus olim

« PreviousContinue »