Page images
PDF
EPUB

Auditur fractos sonitus imitata tubarum;

Tum trepidæ inter se coeunt, pennisque coruscant,
Spiculaque exacuunt rostris, aptantque lacertos,
Et circa regem atque ipsa ad prætoria densæ
Miscentur, magnisque vocant clamoribus hostem.)
Ergo, ubi ver nactæ sudum camposque patentis,
Erumpunt portis, concurritur; æthere in alto
Fit sonitus, magnum mixta glomerantur in orbem,
Præcipitesque cadunt. Non densior aere grando,
Nec de concussa tantum pluit ilice glandis.
Ipsi per medias acies, insignibus alis,
Ingentis animos angusto in pectore versant,

Usque adeo obnixi non cedere, dum gravis aut hos,
Aut hos versa fuga victor dare terga subegit.
Hi motus animorum atque hæc certamina tanta
Pulveris exigui jactu conpressa quiescunt.

Verum, ubi ductores acie revocaveris ambo,
Deterior qui visus, eum, ne prodigus obsit,
Dede neci; melior vacua sine regnet in aula.
Alter erit maculis auro squalentibus ardens;
Nam duo sunt genera; hic melior, insignis et ore,
Et rutilis clarus squamis: ille horridus alter
Desidia, latamque trahens inglorius alvum.
Ut binæ regum facies, ita corpora plebis.

Namque aliæ turpes horrent: ceu, pulvere ab alto
Quum venit, et sicco terram spuit ore viator
Aridus; elucent aliæ, et fulgore coruscant
Ardentes auro et paribus lita corpora guttis.
Hæc potior suboles; hinc cœli tempore certo

Dulcia mella premes; nec tantum dulcia, quantum
Et liquida, et durum Bacchi domitura saporem.

At quum incerta volant, cœloque examina ludunt,
Contemnuntque favos, et frigida tecta relinquunt:
Instabilis animos ludo prohibebis inani.

Nec magnus prohibere labor. Tu regibus alas
Eripe. Non illis quisquam cunctantibus altum
Ire iter, aut castris audebit vellere signa.
Invitent croceis halantes floribus horti,

Et custos furum atque avium cum falce saligna
Hellespontiaci servet tutela Priapi.

Ipse thymum pinosque ferens de montibus altis
Tecta serat late circum, cui talia curæ ;
Ipse labore manum duro terat; ipse feracis
Figat humo plantas, et amicos inriget imbris.

Atque equidem; extremo ni jam sub fine laborum
Vela traham, et terris festinem advertere proram;
Forsitan et, pinguis hortos quæ cura colendi
Ornaret, canerem, biferique rosaria Pæsti;
Quoque modo potis gauderent intuba rivis,

Et virides apio ripa; tortusque per herbam
Cresceret in ventrem cucumis; nec sera comantem
Narcissum, aut flexi tacuissem vimen acanthi,
Pallentisque ederas, et amantis litora myrtos.
Namque sub Ebaliæ memini me turribus arcis,
Qua niger humectat flaventia culta Galæsus,
Corycium vidisse senem, cui pauca relicti
Jugera ruris erant; nec fertilis illa juvencis,

Nec pecori opportuna seges, nee comm oda Baccho.

[ocr errors]

Hic rarum tamen in dumis olus albaque circum
Lilia verbenasque premens vescumque papaver,
Regum æquabat opes animis; seraque revertens
Nocte domum dapibus mensas onerabat inemtis.
Primus vere rosam atque auctumno carpere poma,
Et, quum tristis hiems etiam nunc frigore saxa
Rumperet, et glacie cursus frenaret aquarum,
Ille comam mollis jam tondebat hyacinthi,
Æstatem increpitans seram zephyrosque morantis.
Ergo apibus fetis idem atque examine multo
Primus abundare, et spumantia cogere pressis
Mella favis; illi tiliæ, atque uberrima pinus;
Quotque in flore novo pomis se fertilis arbos
Induerat, totidem auctumno matura tenebat.
Ille etiam seras in versum distulit ulmos,
Eduramque pirum, et spinos jam pruna ferentis,
Jamque ministrantem platanum potantibus umbras.
Verum hæc ipse equidem spatiis exclusus iniquis
Prætereo, atque aliis post me memoranda relinquo.
Nunc age, naturas apibus quas Juppiter ipse
Addidit, expediam, pro qua mercede, canoros
Curetum sonitus crepitantiaque æra secutæ,
Dictao cœli Regem pavere sub antro.

Solæ communis gnatos, consortia tecta
Urbis habent, magnisque agitant sub legibus ævum;
Et patriam solæ et certos novere Penatis ;

Venturæque hiemis memores æstate laborem
Experiuntur, et in medium quæsita reponunt.
Namque aliæ victu invigilant, et fœdere pacto

Exercentur agris; pars intra sæpta domorum
Narcissi lacrimam, et lentum de cortice gluten,
Prima favis ponunt fundamina, deinde tenacis
Suspendunt ceras; aliæ, spem gentis, adultos
Educunt fetus; aliæ purissima mella

Stipant, et liquido distendunt nectare cellas.
Sunt, quibus ad portas cecidit custodia sorti;
Inque vicem speculantur aquas et nubila cœli;
Aut onera adcipiunt venientum, aut agmine facto
Ignavum, fucos, pecus a præsepibus arcent.
Fervet opus, redolentque thymo fragrantia mella.
Ac veluti, lentis Cyclopes fulmina massis
Quum properant, alii taurinis follibus auras
Adcipiunt redduntque, alii stridentia tinguunt
Æra lacu; gemit inpositis incudibus Ætna;
Illi inter sese magna vi brachia tollunt
In numerum, versantque tenaci forcipe ferrum.
Non aliter, si parva licet conponere magnis,
Cecropias innatus apes amor urguet habendi,
Munere quamque suo. Grandævis oppida curæ,
Et munire favos, et dædala fingere tecta :
At fessæ multa referunt se nocte minores,
Crura thymo plenæ ; pascuntur et arbuta passim,
Et glaucas salices, casiamque, crocumque rubentem,
Et pinguem tiliam, et ferrugineos hyacinthos.
Omnibus una quies operum, labor omnibus unus.
Mane ruunt portis ; nusquam mora: rursus easdem
Vesper ubi e pastu tandem decedere campis
Admonuit, tum tecta petunt, tum corpora curant;

Fit sonitus, mussantque oras et limina circum.
Post, ubi jam thalamis se conposuere, siletur
In noctem, fessosque sopor suus occupat artus.
Nec vero a stabulis pluvia inpendente recedunt
Longius, aut credunt cœlo adventantibus Euris ;
Sed circum tutæ sub moenibus urbis aquantur,
Excursusque brevis tentant, et sæpe lapillos,
Ut cymba instabiles fluctu jactante saburram,
Tollunt: his sese per inania nubila librant.
Illum adeo placuisse apibus mirabere morem,
Quod nec concubitu indulgent, nec corpora segnes
In Venerem solvunt, aut fetus nixibus edunt:
Verum ipsæ e foliis natos et suavibus herbis
Ore legunt; ipsæ regem parvosque Quirites
Sufficiunt, aulasque et cerea regna refingunt.
Sæpe etiam duris errando in cotibus alas
Adtrivere, ultroque animam sub fasce dedere:
Tantus amor florum, et generandi gloria mellis.
Ergo ipsas quamvis angusti terminus ævi
Excipiat: neque enim plus septuma ducitur æstas:
At genus inmortale manet, multosque per annos
Stat Fortuna domus, et avi numerantur avorum.
Præterea regem non sic Ægyptos et ingens
Lydia, nec populi Parthorum, aut Medus Hydaspes,
Observant. Rege incolumi mens omnibus una est ;
Amisso rupere fidem, constructaque mella
Diripuere ipsæ, et crates solvere favorum.

Ille operum custos; illum admirantur, et omnes
Circumstant fremitu denso, stipantque frequentes;

« PreviousContinue »