Page images
PDF
EPUB

Aspiciet? partõque ibit rēgīna triumpho,

Coniugiumque, domumque, patrēs, nātāsque vidēbit, 580 Iliadum turba et Phrygiis comitāta ministrīs ?

Occiderit ferro Priamus ? Troia ārserit igni?
Dardanium totiēns sūdārit sanguine litus?
Non ita! Namque etsi nullum memorābile nõmen

Fémineā in poenā est nec habet victoria laudem, 585 Exstinxisse nefās tamen et sūmpsisse merentēs

Laudābor poenās, animumque explēsse iuvābit
Ultricis flammae, et cinerēs satiasse meorum."

Tālia iactābam, et furiātā mente ferēbar,

Cum mihi sē, non ante oculis tam clāra, videndam 590 Obtulit et pūrā per noctem in lūce refulsit

Alma parēns, confessa deam, quālisque vidērī
Caelicolis et quanta solet, dextrāque prehēnsum
Continuit, roscöque haec insuper addidit õre:

"Nāte, quis indomitās tantus dolor excitat īrās? 595 Quid furis ? aut quonam nostri tibi cūra recessit?

Non prius aspiciēs, ubi fessum aetāte parentem
Liqueris Anchisēn? superet coniūnxne Creusa,
Ascaniusque puer? quos omnēs undique Grāiae

Circum errant acies, et, ni mea cūra resistat,
600 Iam flammae tulerint inimicus et hauserit ēnsis.

Non tibi Tyndaridis facis invisa Lacaenae
Culpātusve Paris; divum inclēmentia, divum,
Hās ēvertit opēs sternitque ā culmine Troiam.

“Aspice — namque omnem, quae nunc obducta tuenti 605 Mortālēs hebetat visūs tibi et ūmida circum

Cāligat, nūbem ēripiam ; tū nē qua parentis
Iussa timē, neu praeceptis parêre recūsā --
Hic ubi disiectās mālēs āvulsaque saxīs

Saxa vidēs mixtoque undantem pulvere fūmum, 610 Neptūnus mūros magnoque ēmõta tridenti

Fundāmenta quatit totamque ā sēdibus urbem
Ēruit. Hic lūno Scaeās saevissima portās
Prima tenet, sociumque furēns ā nāvibus āgmen

Ferro accincta vocat.
615 Iam summās arcēs Trītonia, respice, Pallas

īnsēdit, nimbo effulgēns et Gorgone saeva.
Ipse Pater Danais animās virēsque secundās
Sufficit, ipse deos in Dardana suscitat arma.

Eripe, nāte, fugam, finemque impõne labori. 620 Nūsquam aberõ, et tūtum patrio tē limine sistam."

Dixerat, et spissīs noctis sē condidit umbrīs.
Appārent dirae faciēs inimicaque Troiae
Nūmina māgna deum.

Tum vērā omne mihi vīsum considere in ignēs 625 Ilium et ex imo verti Neptūnia Troia ;

Ac veluti summis antiquam in montibus ornum
Cum ferro accīsam crēbrisque bipennibus instant
Ēruere agricolae certātim; illa ūsque minātur

Et tremefacta comam concusso vertice nūtat, 630 Vulneribus donec paulātim ēvicta suprēmum

Congemuit trāxitque iugis āvulsa ruinam.

Dēscendo, ac dūcente deo flammam inter et hostēs Expedior; dant tēla locum, flammaeque recēdunt.

Atque ubi iam patriae perventum ad limina sēdis 635 Antiquāsque domos, genitor, quem tollere in altos

Optābam primum montēs primumque petebam,
Abnegat excīsā vītam prõdūcere Trõiā
Exsiliumque pati. “Võs ā, quibus integer aevi

Sanguis” ait "solidaeque suo stant rõbore virēs, 640 Võs agitāte fugam.

Mē si caelicolae voluissent dūcere vītam,
Hās mihi servāssent sēdēs. Satis ūna superque
Vidimus excidia et captae superävimus urbi.

Sic 7, sic positum adfāti discedite corpus.
645 Ipse manū mortem inveniam ; miserēbitur hostis

Exuviāsque petet; facilis iactūra sepulcri
Iam pridem invisus divis et inūtilis annos
Dēmoror, ex quo mē divum pater atque hominum rēx

Fulminis adflavit ventis et contigit igni."
650 Tālia perstābat memorāns, fixusque manēbat.

Nos contrā effūsi lacrimis coniūnxque Creūsa
Ascaniusque omnisque domus, nē vertere sēcum
Cūncta pater fātoque urgenti incumbere vellet.

Abnegat, inceptoque et sēdibus haeret in isdem. 655 Rūrsus in arma feror, mortemque miserrimus opto,

Nam quod consilium aut quae iam fortūna dabātur?

“Mēne efferre pedem, genitor, tē posse relicto Spērāsti, tantumque nefās patrio excidit ore?

Si nihil ex tantā superis placet urbe relinqui,
660 Et sedet höc animo, peritūraeque addere Trõiae

Tēque tuosque iuvat, patet isti iānua lēto;
Iamque aderit multo Priami dē sanguine Pyrrhus,
Nātum ante āra patris, patrem qui obtruncat ad ārās.

Hoc erat, alma parēns, quod mē per tēla, per ignēs 665 Eripis, ut mediis hostem in penetrālibus, utque

Ascanium patremque meum iuxtāque Creusam
Alterum in alterius mactātos sanguine cernam ?
Arma, viri, ferte arma; vocat lūx ultima victos.

Reddite më Danais; sinite instaurāta revisam 670 Proelia. Numquam omnes hodie moriēmur in ulti."

Hinc ferro accingor rūrsus clipeõque sinistram
Insertābam aptāns mēque extrā tēcta ferebam.
Ecce autem complexa pedēs in limine coniūnx

Haerēbat, parvumque patri tendēbat Iūlum:
675 “Si peritūrus abis, et nõs rape in omnia tēcum;

Sin aliquam expertus sūmptis spem põnis in armis,

Hanc primum tūtāre domum. Cui parvus lūlus,
Cui pater et coniunx quondam tua dicta relinquor ? "

Tālia vociferāns gemitū tēctum omne replebat, 680 Cum subitum dictūque oritur mirābile monstrum.

Namque manūs inter maestorumque ora parentum
Ecce levis summā dē vertice visus lūli
Fundere lūmen apex, tāctūque innoxia mollēs

Lambere flamma comās et circum tempora pāsci. 685 Nos pavidi trepidāre metū, crinemque flagrantem

Excutere et sānctos restinguere fontibus ignēs.
At pater Anchisēs oculos ad sīdera laetus
Extulit, et caelo palmās cum võce tetendit:

“Iuppiter omnipotēns, precibus si fiecteris ūllis, 690 Aspice nõs; hoc tantum ; et, si pietāte merēmur,

Dă deinde auxilium, pater, atque haec omina firmā."

Vix ea fātus erat senior, subitoque fragore
Intonuit laevum, et de caelo lāpsa per umbrās

Stella facem dūcēns multā cum lūce cucurrit. 695 Illam, summa super lābentem culmina tēcti,

Cernimus Idae, clāram se condere silvā
Signantemque viās; tum longo limite sulcus
Dat lucem, et lātē circum loca sulphure fūmant.

Hic vēro victus genitor sē tollit ad aurās, 700 Adfāturque deōs et sānctum sidus adorat: " Iam iam nūlla mora est; sequor, et, quā dūcitis, ad

sum. Di patrii, servāte domum, servāte nepotem. Vestrum hoc augurium, vestroque in nūmine Tróia est.

Cēdo equidem, nec, nāte, tibi comes ire recūso." 705

Dixerat ille; et iam per moenia clārior ignis
Auditur, propiusque aestūs incendia volvunt.
"Ergo age, cāre pater, cervici imponere nostrae;
Ipse subībā umeris, nec mē labor iste gravābit;

Quo rēs cumque cadent, ūnum et commūne periclum, 710 Una salūs ambobus erit. Mihi parvus lulus

Sit comes, et longe servet vestigia coniūnx.
Võs, famuli, quae dicam, animis advertite vestris.
Est urbe egressis tumulus templumque vetustum

Dēsertae Cereris, iūxtāque antiqua cupressus 715 Rēligione patrum multos servāta per annos.

Hanc ex diverso sēdem veniēmus in ūnam.
Tū, genitor, cape sacra manū patriosque Penātēs;
Mē, bello e tanto digressum et caede recenti,

Attrectare nefas, donec mé flūmine vivo 720 Abiuero.”

Haec fātus, lātos umeros subiecta que colla
Veste super fulvique insternor pelle leonis,
Succēdēque oneri; dextrae sē parvus lūlus

Implicuit sequiturque patrem non passibus aequis; 725 Põne subit coniūnx. Ferimur per opāca locorum;

Et mē, quem dūdum nön ūlla iniecta movēbant
Tēla neque adversõ glomerāti ex āgmine Grãi,
Nunc omnēs terrent aurae, sonus excitat omnis

Suspēnsum et pariter comitique onerique timentem. 730 Iamque propinquābam portis, omnemque vidēbar

Evāsisse viam, subito cum creber ad aurēs
Visus adesse pedum sonitus, genitorque per umbram
Prospiciēns, “Nāte,” exclāmat, “fuge, nāte; propin.

quant

Ardentēs clipeos atque aera micantia cerno."
735 Hic mihi nescio quod trepido male nūmen amicum

Confūsam ēripuit mentem. Namque āvia cursū
Dum sequor et nötā excédő regione viārum,
Heu! misero coniūnx fātone ērepta Creūsa

Substitit, errāvitne viā, seu lassa resēdit?
740 Incertum; nec post oculis est reddita nostris;

« PreviousContinue »