Page images
PDF
EPUB

250

Vertitur intereā caelum et ruit oceano Nox,
Involvēns umbrā māgnā terramque polumque
Myrmidonumque dolos; fūsi per moenia Teucri
Conticuēre; sopor fessos complectitur artūs.

Et iam Argiva phalanx instructis nāvibus ibat 255 A Tenedo, tacitae per amica silentia lūnae

Litora nōta petēns, flammās cum rēgia puppis
Extulerat, fātisque deum dēlēnsus iniquis
Inclūsõs utero Danaos et pinea fūrtim

Laxat claustra Sinon. Illos patefactus ad aurās 260 Reddit equus, laetique cavā sē rõbore prõmunt

Thessandrus Sthenelusque ducēs et dirus Ulixés,
Dēmissum lapsi per fūnem, Acamāsque, Thoāsque,
Pēlīdēsque Neoptolemus, primusque Machāon,

Et Menelāus, et ipse doli fabricātor Epēos. 265 Invādunt urbem somno vinoque sepultam;

Caeduntur vigilēs, portisque patentibus omnēs
Accipiunt socios atque agmina conscia iungunt.

Tempus erat quo prima quies mortālibus aegris

Incipit et dono divum grātissima serpit. 270 In somnis, ecce, ante oculos maestissimus Hector

Visus adesse mihi, largõsque effundere fiētūs;
Raptātus bigis, ut quondam, āterque cruento
Pulvere, perque pedēs trāiectus lora tumentēs.

Ei mihi, quālis erat! quantum mūtātus ab illo 275 Hectore, qui redit exuviās indūtus Achilli,

Vel Danaum Phrygios iaculātus puppibus ignēs!
Squālentem barbam et concrētos sanguine crīnēs
Vulneraque illa gerēns, quae circum plūrima mūros

Accēpit patrios. Ultro flēns ipse videbar
280 Compellare virum et maestās expromere vocēs :

“ lūx Dardaniae, spēs õ fidissima Teucrum, Quae tantae tenuēre morae? quibus Hector ab oris

290

Exspectāte venis? ut të post multa tuorum

Fūnera, post varios hominumque urbisque laborēs 285 Dēfessi aspicimus ! quae causa indigna serēnos

Foedāvit vultūs ? aut cũr haec vulnera cerno?”

Ille nihil, nec mē quaerentem vāna morātur,
Sed graviter gemitūs imā dē pectore dūcēns,
“ Heu fuge, nāte deā, tēque his” ait "ēripe flammis.
Hostis habet mūros; ruit altā ā culmine Troia.
Sat patriae Priamõque datum ; si Pergama dextrā
Dēfendi possent, etiam hāc dēfēnsa fuissent.
Sacra suosque tibi commendat Troia Penātēs;

Hos cape fātorum comitēs, his moenia quaere, 295 Māgna pererrātā statuēs quae dēnique ponto."

Sic ait, et manibus vittās Vestamque potentem
Aeternumque adytis effert penetrālibus ignem.

Diverso intereā miscentur moenia lūctū,

Et magis atque magis, quamquam sēcrēta parentis 300 Anchisae domus arboribusque obtēcta recessit,

Clārēscunt sonitūs, armorumque ingruit horror.
Excutior somno, et summi fastigia tēcti
Ascēnsū supero, atque arrēctis auribus adsto:

In segetem veluti cum flamma furentibus austris 305 Incidit, aut rapidus montāno flumine torrēns

Sternit agros, sternit sata laeta boumque laborēs,
Praecipitēsque trahit silvās stupet inscius alto
Accipiēns sonitum saxi dē vertice pāstor.

Tum vērā manifesta fidēs, Danaumque patēscunt 310 Insidiae. Iam Deiphobi dedit ampla ruinam,

Vulcāno superante, domus, iam proximus ārdet
Ucalegón; Sigēa igni freta lāta relūcent.
Exoritur clāmorque virum clangorque tubārum.
Arma āmēns capiā; nec sat rationis in armis ;
Sed glomerāre manum bello et concurrere in arcem

315

Cum sociis ārdent animi; furor iraque mentem
Praecipitant, pulchrumque mori succurrit in armis.

Ecce autem tēlis Panthūs ēlāpsus Achivum,

Panthūs Othryadēs, arcis Phoebique sacerdos,
3:0 Sacra manū victosque deōs parvumque nepotem

Ipse trahit, cursūque āmēns ad limina tendit.
"Quo rēs summa loco, Panthū? quam prendimus

arcem ?
Vix ea fātus eram, gemitū cum tālia reddit :

“Vēnit summa diēs et inēlūctābile tempus
325 Dardaniae. Fuimus Trões, fuit Ilium et ingēns

Gloria Teucrorum ; ferus omnia Iuppiter Argos
Transtulit; incensā Danai dominantur in urbe.
Arduus armātos mediis in moenibus adstāns

Fundit equus, victorque Sinon incendia miscet 330 Insultāns. Portis alii bipatentibus adsunt,

Milia quot māgnis umquam vēnēre Mycēnis;
Obsēdēre alii telis angusta viārum
Oppositi; stat ferri aciēs mūcrõne corusco

Stricta, parāta neci; vix primi proelia temptant 335 Portārum vigilēs, et caeco Mārte resistunt."

Tālibus Othryadae dictis et nūmine divum
In flammās et in arma feror, quo tristis Erinys,
Quo fremitus vocat et sublatus ad aethera clāmor.

Addunt sē socios Ripheus et māximus armis
340 Epytus, oblāti per lūnam, Hypanisque Dymāsque,

Et lateri agglomerant nostro, iuvenisque Coroebus,
Mygdonidēs. Illis ad Troiam forte diebus
Venerat, insāno Cassandrae incensus amore,

Et gener auxilium Priamo Phrygibusque ferebat, 345 Infēlix, qui non sponsae praecepta furentis

Audierit.
Quos ubi confertos audēre in proelia vīdi,

FRIEZE'S AENEID

5

Incipio super his: "Iuvenēs, fortissima frustrā

Pectora, si võbis audentem extrēma cupido 350 Certa sequi -- quae sit rēbus fortūna vidētis:

Excessēre omnēs, adytis ārīsque relictis,
Di, quibus imperium hoc steterat; succurritis urbi
Incēnsae — moriāmur, et in media arma ruāmus.

Una salūs victis, nüllam spērāre salūtem.” 355

Sic animis iuvenum furor additus. Inde lupi ceu
Raptörēs ātrā in nebulā, quos improba ventris
Exēgit caecos rabios, catulique relicti
Faucibus exspectant siccis, per tēla, per hostēs

Vādimus haud dubiam in mortem, mediaeque tenēmus 360 Urbis iter; nox ātra cavā circumvolat umbrā.

Quis clādem illius noctis, quis fūnera fando
Explicet, aut possit lacrimis aequāre labörēs ?
Urbs antiqua ruit, multos domināta per annos;

Plūrima perque viās sternuntur inertia passim 365 Corpora perque domos et rēligiosa deorum

Limina. Nec sõli poenās dant sanguine Teucri;
Quondam etiam victis redit in praecordia virtūs
Victòrēsque cadunt Danai. Crūdēlis ubique

Lūctus, ubique pavor, et plūrima mortis imāgo. 370 Primus sē Danaum, māgnā comitante catervā,

Androgeos offert nõbis, socia āgmina crēdēns
Inscius, atque ultro verbis compellat amicis :
“Festināte, virī. Nam quae tam sēra morātur

Sēgnitiēs? alii rapiunt incēnsa feruntque
375 Pergama; vos celsis nunc primum ā nāvibus ītis."

Dixit, et extemplo (neque enim responsa dabantur
Fida satis) sēnsit medios dēlāpsus in hostēs.
Obstipuit, retroque pedem cum voce repressit.

Improvisum aspris veluti qui sentibus anguem
380 Pressit humi nītēns, trepidusque repente refūgit

Attollentem īrās et caerula colla tumentem ;
Haud secus Androgeös visū tremefactus abibat.

Inruimus, dēnsīs et circumfundimur armis,

Ignārāsque loci passim et formidine captos 385 Sternimus. Adspirat primo fortūna labori.

Atque hic successú exsultāns animisque Coroebus
"O socii, quā prima” inquit "fortūna salūtis
Mönstrat iter, quaque ostendit sē dextra, sequāmur;

Mūtēmus clipeos, Danaumque insignia nobis 390 Aptēmus. Dolus an virtūs, quis in hoste requirat?

Arma dabunt ipsi.” Sic fātus, deinde comantem
Androgei galeam clipeique insigne decorum
Induitur, laterique Argivum accommodat ēnsem.

Höc Ripheus, hoc ipse Dymās omnisque iuventūs. 395 Laeta facit; spoliis sē quisque recentibus armat.

Vādimus immixti Danais haud nūmine nostro,
Multaque per caecam congressi proelia noctem
Conserimus, multos Danaum dēmittimus Orco.

Diffugiunt alii ad nāvēs, et litora cursū
400 Fida petunt; pars ingentem formidine turpi

Scandunt rūrsus equum et nūtā conduntur in alvo.

Heu nihil invītis fās quemquam fidere divīs !
Ecce trahēbātur passis Priamēia virgo

Crinibus ā templo Cassandra adytisque Minervae, 405 Ad caelum tendēns ārdentia lūmina frūstrā,

Lumina, nam teneräs arc@bant vincula palmäs.
Non tulit hanc speciem furiātā mente Coroebus,
Et sēsē medium iniēcit peritūrus in āgmen.

Consequimur cūncti et dēnsis incurrimus armis. 410 Hic primum ex alto dēlūbri culmine tēlis

Nostrõrum obruimur, oriturque miserrima caedēs
Armõrum facié et Grājārum errore iubārum.

Tum Danai gemitū atque ēreptae virginis irā

« PreviousContinue »