Page images
PDF
EPUB

Flagrantēsque dei vultūs simulātaque verba,
Pallamque et pictum croceð vēlāmen acantho.
Praecipuē infēlix, pesti dēvõta futūrae,
Explēri mentem nequit ārdēscitque tuendo

Phoenissa, et pariter puero dõnisque movētur. 715 Ille ubi complexū Aeneae colloque pependit

Et māgnum falsi implēvit genitoris amorem,
Rēginam petit. Haec oculis, haec pectore toto
Haeret, et interdum gremio fovet, inscia Dido

Insideat quantus miserae deus. At memor ille 720 Mātris Acidaliae paulātim abolere Sychaeum

Incipit, et vivo temptat praevertere amore
Iam pridem residēs animās dēsuētaque corda.

Postquam prima quiés epulis, mēnsaeque remotae,

Crātēras māgnos statuunt et vīna coronant. 725 Fit strepitūs tēctis, võcemque per ampla volūtant

Ātria ; dépendent lychni laqueāribus aureis
Incēnsī, et noctem flammis fūnālia vincunt.
Hic rēgina gravem gemmis auroque poposcit

Implēvitque merő pateram, quam Bēlus et omnēs 730 A Bēlo soliti; tum facta silentia tēctis :

“Iuppiter, hospitibus nam tē dare iūra loquuntur, Hunc laetum Tyriisque diem Trõiāque profectis Esse velis, nostrosque hūius meminisse minorēs.

Adsit laetitiae Bacchus dator, et bona Iūno; 735 Et vos, ā, coetum, Tyrii, celebrāte faventēs."

Dixit, et in mēnsam laticum libāvit honorem,
Primaque, libāto, summo tenus attigit öre;
Tum Bitiae dedit increpitāns. Ille impiger hausit

Spūmantem pateram, et plēnā sē pròluit auro; 740 Post alii procerēs. Citharā crinitus lõpās

Personat aurātā, docuit quem māximus Atlās.
Hic canit errantem lūnam sõlisque laborēs;

Unde hominum genus et pecudēs; unde imber et ignēs;

Arcturum pluviāsque Hyadas geminosque Trionēs; 745 Quid tantum Oceano properent sē tingere sõlēs

Hibernī, vel quae tardis mora noctibus obstet.

Ingeminant plausū Tyrii, Trõesque sequuntur.
Nec non et vario noctem sermõne trahēbat

Infēlix Dido, longumque bibēbat amorem, 750 Multa super Priamo rogitāns, super Hectore multa;

Nunc, quibus Aurorae vēnisset filius armis,
Nunc, quālēs Diomēdis equi, nunc, quantus Achilles.
“ Immo age, et ā primā dic, hospes, origine nobis

Insidiās " inquit “ Danaum, cāsūsque tuórum, 755 Errorēsque tuos; nam tē iam septima portat

Omnibus errantem terris et fluctibus aestās.”

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER SECUNDUS

5

Conticuēre omnēs, intentique āra tenebant.
Inde torā pater Aenēās sic õrsus ab alto:

Infandum, rēgina, iubės renovāre dolorem,
Trõiānās ut opēs et lāmentābile rēgnum
Eruerint Danai; quaeque ipse miserrima vidi,
Et quorum pars māgna fui. Quis tālia fando
Myrmidonum Dolopumve aut dūrī miles Ulixi
Temperet ā lacrimis ? et iam nox ūrnida caelo
Praecipitat, suādentque cadentia sidera somnos.
Sed si tantus amor cāsūs cognoscere nostros
Et breviter Trõiae suprēmum audire laborem,
Quamquam animus meminisse horret, lūctūque refūgit,
Incipiam.

IO

Frācti bello fātisque repulsi Ductõrēs Danaum, tot iam labentibus annis, 15 Instar montis equum divinā Palladis arte

Aedificant, sectāque intexunt ābiete costās;
Votum pro reditü simulant; ea fāma vagātur.
Hūc dēlēcta virum sortiti corpora fūrtim
Includunt caeco laterī, penitusque cavernās
Ingentēs uterumque armātö milite complent.

20

Est in conspectū Tenedos, notissima fāmā
Insula, dives opum, Priami dum rēgna manebant,

25

30

35

Nunc tantum sinus et statio male fida carinis.
Hūc sē provecti deserto in litore condunt
Nos abiisse rati et vento petiisse Mycēnās.
Ergo omnis longo solvit sē Teucria lūctú;
Panduntur portae; iuvat ire et Dòrica castra
Dēsertosque videre locos litusque relictum.
Hic Dolopum manus, hic saevus tendebat Achillēs;
Classibus hic locus, hic aciē certāre solēbant.
Pars stupet innūptae dõnum exitiāle Minervae
Et mõlem mirantur equi; primusque Thymoetēs
Dūci intrā mūros hortātur et arce locārī,
Sive dolo, seu iam Trõiae sīc fāta ferebant.
At Capys, et quorum melior sententia menti,
Aut pelagö Danaum insidias suspectaque dona
Praecipitāre iubent, subiectisque ūrere flammis,
Aut terebrāre cavās uteri et temptāre latēbrās.
Scinditur incertum studia in contrāria vulgus.

Prīmus ibi ante omnēs, māgnā comitante catervā,
Lāocoon ārdēns summā dēcurrit ab arce,
Et procul: “O miseri, quae tanta insānia, cives?
Creditis āvectos hostes ? aut ūlla putātis
Dona carēre dolis Danaum? sic notus Ulixes?
Aut hoc inclusi ligno occultantur Achivi,
Aut haec in nostros fabricāta est māchina mūros
Inspectūra domos ventūraque dēsuper urbi,
Aut aliquis latet error; equo nē credite, Teucri.
Quidquid id est, timeo Danaos et dona ferentēs.”
Sic fātus validis ingentem viribus hastam
In latus inque feri curvam compāgibus alvum
Contorsit. Stetit illa tremēns, uteroque recusso
Insonuēre cavae gemitumque dedēre cavernae.
Et, si fāta deum, si mēns non laeva fuisset,
Impulerat ferro Argolicās foedāre latēbrās,

40

45

50

55

70

Troiaque nunc stārēs, Priamique arx alta manērēs.

Ecce, manūs iuvenem intereā post terga revinctum Pastörēs māgno ad rēgem clāmõre trahebant

Dardanidae, qui sē ignotum venientibus ultro, 60 Hoc ipsum ut strueret Trõiamque aperiret Achivis,

Obtulerat, fidēns animi, atque in utrumque parātus,
Seu versāre dolos, seu certae occumbere morti.
Undique visendi studio Trõiāna iuventus
Circumfūsa ruit, certantque inlūdere capto.
Accipe nunc Danaum insidias, et crimine ab uno
Disce omnēs.
NO
Nanrique ut conspectu in medio turbātus, inermis,
Constitit atque oculis Phrygia āgmina circumspexit :
“ Heu, quae nunc teilūs " inquit,“ quae mē aequora

possunt
Accipere? aut quid iam misero mihi denique restat,
Cui neque apud Danaos ūsquam locus, et super ipsi
Dardanidae infensi poenās cum sanguine poscunt ?"
Quo gemitū conversi animi, compressus et omnis
Impetus. Hortāmur fāri, quo sanguine crētus,
Quidve ferat, memoret, quae sit fidūcia capto.
Ille haec, dēpositā tandem formidine, fātur:
Cūncta equidem tibi, rēx, fuerit quodcumque,

fatēbor
Vēra" inquit, “neque mē Argolică de gente negābē.

Hoc primum; nec, si miserum Fortūna Sinönem
So Finxit, vanum etiam mendācemque improba finget.

Fando aliquod si forte tuās pervenit ad aurēs
Bēlidae nomen Palamēdis et incluta fāmā
Gloria quem falsā sub proditione Pelasgi

Insontem infando indicio, quia bella vetābat 85 Dēmisére neci, nunc cassum lūmine lūgent:

Illi mē comitem et consanguinitāte propinquum

« PreviousContinue »