Page images
PDF
EPUB

Mātre deā monstrante viam, data fāta secūtus;
Vix septem convulsae undis Euroque supersunt.

Ipse ignotus, egēns, Libyae déserta peragro,
385 Eurõpā atque Asiā pulsus.” Nec plūra querentem
Passa Venus medio sīc interfāta dolore est:

Quisquis es, haud, crēdo, invisus caelestibus aurās Vitālēs carpis, Tyriam qui advēneris urbem.

Perge modo, atque hinc tē rēginae ad līmina perfer. 390 Namque tibi reducēs socios classemque relātam

Nūntio et in tūtum versis aquilonibus āctam,
Ni frūstrā augurium vāni docuēre parentēs.
Aspice bis sēnos laetantēs āgmine cycnos,

Aetheriā quos lāpsa plagā Iovis āles aperto 395 Turbābat caelo; nunc terrās ordine longo

Aut capere aut captās iam dēspectāre videntur.
Ut reducēs illi lūdunt stridentibus alis,
Et coetū cīnxēre polum, cantūsque dedēre,
Haud aliter puppēsque tuae pūbēsque tuorum
Aut portum tenet, aut plēnō subit ostia vēlo.
Perge modo, et, quā tē dūcit via, dērige gressum."

Dixit, et avertēns roseā cervice refulsit,
Ambrosiaeque comae divinum vertice odorem

Spirāvēre, pedēs vestis dēfluxit ad imos,
405 Et vēra incessū patuit dea. Ille ubi mātrem

Adgnovit, tāli fugientem est võce secātus:

“Quid nātum totiēns, crūdēlis tū quoque, falsis
Lūdis imāginibus? Cūr dextrae iungere dextram
Non datur ac vērās audire et reddere vocēs ?"

Tālibus incūsat, gressumque ad moenia tendit.
At Venus obscūrō gradientēs āëre saepsit,
Et multo nebulae circum dea fūdit amictū,
Cernere nē quis eos, neu quis contingere posset,
Mõlirive moram, aut veniendi poscere causās.

400

410

415 Ipsa Paphum sublimis abit, sēdēsque revisit

Laeta suās, ubi templum illi, centumque Sabaeo
Tūre calent ārae sertisque recentibus hālant.

Corripuêre viam intereā, quā sēmita mõnstrat.

Iamque ascendēbant collem, qui plūrimus urbi 420 Imminet adversāsque aspectat dēsuper arcēs.

Mirātur mõlem Aenēās, māgālia quondam,
Mirātur portās strepitumque et strāta viārum.
Instant ārdentēs Tyrii, pars dūcere mūros
Mõlirique arcem et manibus subvolvere saxa,
Pars optāre locum tēcto et concludere sulco;
Iūra magistrātūsque legunt sānctumque senātum;
Hic portūs alii effodiunt; hic alta theātris
Fundāmenta locant alii, immānēsque columnās

Rūpibus excidunt, scaenis decora alta futūris. 430 Quālis apēs aestāte novā per flõrea rūra

Exercet sub sõle labor, cum gentis adultos
Educunt fētūs, aut cum liquentia mella
Stipant et dulci distendunt nectare cellās,

Aut onera accipiunt venientum aut āgmine facto 435 Ignāvum fūcās pecus ā praesaepibus arcent;

Fervet opus, redolentque thymo frāgrantia mella. "O fortūnāti, quorum iam moenia surgunt!” Aenēās ait, et fastigia suspicit urbis.

Infert sē saeptus nebulā --- mirābile dictū --440 Per medios, miscetque viris, neque cernitur ūlli.

Lūcus in urbe fuit mediā, laetissimus umbrā, Quo primum iactāti undis et turbine Poeni Effödēre loco signum, quod rēgia Iūno

Mönstrārat, caput acris equi: sic nam fore bello 445 Egregiam et facilem victū per saecula gentem.

Hic templum Iūnõni ingens Sidonia Dido
Condēbat, dõnis opulentum et nūmine divae,

Aerea cui gradibus surgēbant limina nexaeque

Aere trabēs, foribus cardo stridēbat aenis.
450 Höc primum in lūco nova rēs oblāta timorem

Lēniit, hic primum Aenéās spērāre salutem
Ausus et adflictis melius confidere rēbus.
Namque sub ingenti lūstrat dum singula templo,

Rēginam opperiēns, dum, quae Fortūna sit urbī, 455 Artificumque manūs inter se operumque laborem

Mirātur, videt Īliacās ex ordine pūgnās
Bellaque iam fāmā tõtum vulgāta per orbem,
Atridās, Priamumque, et saevum ambobus Achillem.

Constitit, et lacrimāns "Quis iam locus," inquit, "Achātē, 460 Quae regio in terris nostri non plēna laboris ?

En Priamus! Sunt hic etiam sua praemia laudi;
Sunt lacrimae rerum et mentem mortālia tangunt.
Solve metūs; feret haec aliquam tibi fāma salutem."

Sic ait, atque animum pictūrā pāscit ināni,
465 Multa gemēns, largoque umectat flūmine vultum.

Namque vidēbat, uti bellantēs Pergama circum
Hāc fugerent Grãi, premeret Trõiāna iuventus,
Hāc Phryges, instāret currũ cristātus Achillēs.

Nec procul hinc Rhēsi niveis tentoria vēlis
470 Adgnoscit lacrimāns, primo quae prodita somno

Týdidēs multā vāstābat caede cruentus,
Ardentēsque āvertit equos in castra, prius quam
Pābula gustāssent Trõiae Xanthumque bibissent.

Parte aliā fugiēns āmissis Trõilus armis,
475 Infēlix puer atque impār congressus Achilli,

Fertur equis, currūque haeret resupinus inānī,
Löra tenēns tamen; huic cervixque comaeque trahuntur
Per terram, et versā pulvis inscribitur hastā.

Intereā ad templum non aequae Palladis ibant 480 Crīnibus Iliades passis peplumque ferēbant,

Suppliciter trīstēs et tūnsae pectora palmis;
Diva solo fixos oculos āversa tenēbat.
Ter circum Iliacos raptāverat Hectora mūros,

Exanimumque auro corpus vendēbat Achillēs.
485 Tum vērā ingentem gemitum dat pectore ab imo,

Ut spolia, ut currūs, utque ipsum corpus amici,
Tendentemque manūs Priamum conspexit inermēs.
Sē quoque principibus permixtum adgnovit Achivis,
Eõāsque aciēs et nigri Memnonis arma.
Dūcit Amāzonidum lünātis agmina peltis
Penthesilēa furēns, mediisque in milibus ārdet,
Aurea subnectēns exsertae cingula mammae,
Bellatrix, audetque viris concurrere virgo.

Haec dum Dardanio Aenēae miranda videntur, 495 Dum stupet, obtūtūque haeret dēfixus in ūno,

Rēgina ad templum, förmā pulcherrima Dido,
Incessit, māgnā iuvenum stīpante catervā.
Quālis in Eurotae ripis aut per iuga Cynthi

Exercet Diāna choros, quam mille secūtae 500 Hinc atque hinc glomerantur Orēades; illa pharētram

Fert umero, gradiēnsque deās superēminet omnes —
Lātōnae tacitum pertemptant gaudia pectus -
Tālis erat Dido, tālem sē laeta ferēbat

Per medios, instāns operi rēgnisque futūrīs. 505 Tum foribus divae, mediā testūdine templi,

Saepta armis soliõque altē subnixa resēdit.
Iūra dabat lēgēsque viris, operumque laborem
Partibus aequabat iūstis, aut sorte trahēbat:

Cum subito Aeneas concursū accēdere māgno 510 Anthea Sergestumque videt fortemque Cloanthum,

Teucrorumque alios, āter quos aequore turbo
Dispulerat penitusque aliás ávexerat örās.

Obstipuit simul ipse simul percussus Achātēs

Laetitiaque metūque ; avidi coniungere dextrās 515 Ardebant; sed rēs animos incognita turbat.

Dissimulant, et nūbe cavā speculantur amicti,
Quae fortūna viris, classem quo litore linquant,
Quid veniant: cūnctis nam lēcti nāvibus ibant,

Orantēs veniam, et templum clāmõre petēbant.
520 Postquam intrögressi et coram data copia fandi,

Māximus Ilioneus placido sic pectore coepit :

"Õ rēgīna, novam cui condere Iuppiter urbem Iūstitiāque dedit gentēs frēnāre superbās,

Trões té miseri, ventis maria omnia vecti, 525 Orāmus : prohibē infandos ā nāvibus ignēs,

Parce pio generi, et propius rēs aspice nostrās.
Non nos aut ferro Libycos populāre Penātēs
Vēnimus, aut raptās ad litora vertere praedās;

Nón ea vis animo, nec tanta superbia victis.
530 " Est locus, Hesperiam Grāi cognomine dicunt,

Terra antiqua, potēns armis atque ūbere glaebae;
Oenotri coluēre viri; nunc fāma, minorēs
Italiam dixisse ducis dē nomine gentem.

Hic cursus fuit,
535 Cum subito adsurgēns fluctū nimbõsus Orion

In vada caeca tulit, penitusque procācibus austris
Perque undās, superante salõ, perque invia saxa
Dispulit; hūc pauci vestris adnāvimus õrīs.
Quod genus hoc hominum? quaeve hunc tam barbara

morem
540 Permittit patria ? hospitio prohibēmur harēnae ;

Bella cient, primāque vetant consistere terrā.
Si genus hūmānum et mortālia temnitis arma,
At spērāte deos memorés fandi atque nefandi.

“Rēx erat Aenéās nobis, quo iūstior alter,

« PreviousContinue »