Page images
PDF
EPUB

220 Praecipuē pius Aenēās nunc ācris Oronti,

Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum
Fāta Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summo

Dēspiciēns mare vēlivolum terrāsque iacentēs 225 Litoraque et lātos populos, sic vertice caeli

Constitit et Libyae dēfixit lūmina rēgnis.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculos suffūsa nitentes

Adloquitur Venus: "O qui rēs hominumque deumque 230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terrēs,

Quid meus Aenēās in tē committere tantum,
Quid Trões potuēre, quibus, tot fūnera passis,
Cūnctus ob Italiam terrārum clauditur orbis?

Certē hinc Romānās olim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductõrēs, revocātā ā sanguine Teucri,

Qui mare, qui terrās omni dicione tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occāsum Trõiae trīstēsque ruinās

Sõlābar, fātis contrāria fāta rependēns; 240

Nunc eadem fortūna virõs tot cāsibus āctos
Insequitur. Quem dās finem, rēx māgne, laborum?

“Antēnor potuit, mediis ēlāpsus Achivis,
Illyricos penetrāre sinūs atque intima tūtus

Rēgna Liburnorum, et fontem superāre Timāvi, 245 Unde per ora novem vāsto cum murmure montis

It mare prõruptum et pelagõ premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrorum, et genti nomen dedit armaque fixit

Trõïa, nunc placidā compostus pāce quiescit. 250 Nõs, tua prõgeniēs, caeli quibus adnuis arcem,

Nāvibus, infandum ! āmissis, ūnius ob iram

Prõdimur atque Italis longe disiungimur öris.
Hic pietātis honos ? sic nos in sceptra reponis ?"

Olli subridēns hominum sator atque deorum 255 Vultū, quo caelum tempestātēsque serēnat,

Oscula libāvit nātae, dehinc tālia fātur:

“Parce metū, Cytherēa, manent immõta tuorum Fata tibi. Cernēs urbem et promissa Lavini

Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli 260 Māgnanimum Aenēan ; neque mē sententia vertit.

Hic tibi — fābor enim, quando haec të cūra remordet,
Longius et volvēns fātorum arcāna movēbo -
Bellum ingēns geret Italia, populosque ferocés

Contundet, mõrēsque viris et moenia põnet, 265 Tertia dum Latio rēgnantem viderit aestās,

Ternaque trānsierint Rutulis hīberna subāctis.
At puer Ascanius, cui nunc cognomen lūlo
Additur - Ilus erat, dum rēs stetit Ilia rēgno -

Trigintā māgnos volvendis mēnsibus orbēs 270 Imperio explēbit, rēgnumque ab sēde Lavini

Trānsferet, et longam multā vī mūniet Albam.

“ Hic iam ter centum tõtās rēgnābitur annos Gente sub Hectoreā, donec rēgina sacerdos

Mārte gravis geminam partū dabit Ilia prõlem. 275 Inde lupae fulvā nātrīcis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Māvortia condet
Moenia Romānosque suo dē nomine dicet.
His ego nec mētās rērum nec tempora pono;

Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūno, 280 Quae mare nunc terrāsque metū caelumque fatigat,

Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit
Romānos, rērum dominos, gentemque togātam.

“Sic placitum. Veniet lūstrīs lābentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clārāsque Mycēnās

285 Servitio premet ac victis dominābitur Argis.

Nāscētur pulchrā Trõiānus origine Caesar,
Imperium Oceano, fāmam qui terminet astris,
Iūlius, ā māgnö dēmissum nomen Iūlo.

Hunc tū õlim caelo, spoliis Orientis onustum, 290 Accipiēs sēcūra ; vocābitur hic quoque võtis.

Aspera tum positis mitēscent saecula bellis;
Cāna Fidēs, et Vesta, Remo cum fratre Quirīnus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compāgibus artis

Claudentur Belli portae; Furor impius intus 295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnis

Post tergum nõdis fremet horridus õre cruento.”

Haec ait, et Mājā genitum dēmittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthāginis arcēs

Hospitió Teucris, nē fāti nescia Dido
300 Finibus arcēret. Volat ille per āëra māgnum

Remigio ālārum, ac Libyae citus adstitit õris.
Et iam iussa facit, põnuntque ferocia Poeni
Corda volente deo; in primis rēgina quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

305

At pius Aenēās, per noctem plūrima volvēns,
Ut primum lūx alma data est, exire locosque
Explorāre novos, quās vento accesserit õrās,
Qui teneant (nam inculta videt) hominēsne feraene,

Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexo nemorum sub rūpe cavātā

Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris
Occulit; ipse ūno graditur comitātus Achātē,
Bina manū lāto crispāns hastilia ferro.

Cui māter mediā sēsē tulit obvia silvā,
315 Virginis os habitumque gerēns et virginis arma,

Spartānae, vel quālis equos Thrēissa fatigat

Harpalycē volucremque fugā praevertitur Hebrum.
Namque umeris dē more habilem suspenderat arcum

Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventis, 320 Nūda genū, nõdõque sinüs collecta fluentēs.

Ac prior" Heus," inquit, "iuvenēs, monstrāte, meārum
Vidistis si quam hic errantem forte sororum,
Succinctam pharetrā et maculosae tegmine lyncis,

Aut spūmantis apri cursum clāmõre prementem.' 325 Sic Venus; et Veneris contrā sic filius õrsus :

"Nūlla tuarum audita mihi neque visa sorõrum,
0-quam të memorem, virgö? namque haud tibi vultus
Mortālis, nec vox hominem sonat; o dea certē,

An Phoebi soror? an Nymphārum sanguinis ūna? 330 Sis félix, nostrumque levēs, quaecumque, laborem,

Et, quo sub caelo tandem, quibus orbis in oris
lactēmur, doceās; ignāri hominumque locorumque
Errāmus, vento, húc vāstis et fluctibus ācti.

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.” 335

Tum Venus: "Haud equidem tāli me dignor honore;
Virginibus Tyriis mos est gestāre pharētram,
Purpureõque altë sūrās vincire cothurno.
Pūnica rēgna vidēs, Tyrios et Agenoris urbem ;

Sed finēs Libyci, genus intrāctābile bello. 340 Imperium Dido Tyriā regit urbe profecta,

Germānum fugiēns. Longa est iniūria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastigia rērum.
Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri

Phoenicum, et māgno miserae dilēctus amore, 345 Cui pater intāctam dederat, primisque iugārat

Ominibus. Sed rēgna Tyri germānus habēbat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quos inter medius vēnit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amore

360

350 Clam ferro incautum superat, sēcūrus amorum

Germānae; factumque diu cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnis inhumāti vēnit imāgā

Coniugis, õra modis attollēns pallida miris; 355 Crūdēlēs ārās trāiectaque pectora ferro

Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerāre fugam patriāque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellure reclūdit
Thésauros, ignotum argenti pondus et auri.

“ His commõta fugam Dido sociosque parābat.
Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni
Aut metus ācer erat; nāvēs, quae forte parātae,
Corripiunt, onerantque auro; portantur avāri

Pygmalionis opēs pelago; dux fēmina facti. 365 Dēvēnēre locos, ubi nunc ingentia cernis

Moenia surgentemque novae Karthāginis arcem,
Mercātique solum, facti dē nomine Byrsam,
Taurīnā quantum possent circumdare tergo.

Sed võs qui tandem, quibus aut vēnistis ab õris, 370 Quove tenētis iter?"

Quaerenti tālibus ille
Suspirāns imõque trahēns ā pectore võcem:

“O dea, si primā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrõrum audire laborum,

Ante diem clauso compõnet Vesper Olympo. 375 Nos Trõiā antiquā, si vestrās forte per aurēs

Trõiae nomen iit, diversa per aequora vectos
Forte suā Libycis tempestās appulit oris.
Sum pius Aenēās, raptos qui ex hoste Penātēs

Classe veho mēcum, fāmā super aethera notus. 380 Italiam quaerő patriam et genus ab Iove summo.

Bis dēnis Phrygium conscendi nāvibus aequor,

« PreviousContinue »