Page images
PDF
EPUB

220 Praecipue pius Aeneas nunc acris Oronti, Nunc Amyci cāsum gemit et crūdēlia sēcum Fata Lyci, fortemque Gyan, fortemque Cloanthum.

Et iam finis erat, cum Iuppiter aethere summō
Despiciēns mare vēlivolum terrasque iacentēs
225 Litoraque et lātōs populos, sic vertice caeli
Constitit et Libyae dēfixit lūmina rēgnīs.
Atque illum tālēs iactantem pectore cūrās
Tristior et lacrimis oculōs suffūsa nitentēs
Adloquitur Venus: "O qui res hominumque deumque
230 Aeternis regis imperiis, et fulmine terres,

Quid meus Aeneas in te committere tantum,
Quid Trões potuere, quibus, tot fūnera passīs,
Cunctus ob Italiam terrarum clauditur orbis?
Certe hinc Romānōs ōlim, volventibus annis,
235 Hinc fore ductōrēs, revocato a sanguine Teucri,
Qui mare, qui terrās omnī diciōne tenērent,
Pollicitus; quae tē, genitor, sententia vertit?
Hoc equidem occasum Trōiae trīstēsque ruinās
Sōlabar, fatis contraria fata rependēns;

240 Nunc eadem fortūna virōs tot cāsibus āctōs Insequitur. Quem dās finem, rēx magne, labōrum? "Antenor potuit, mediis elapsus Achivis,

245

Illyricōs penetrāre sinūs atque intima tūtus
Rēgna Liburnōrum, et fontem superāre Timāvī,
Unde per ōra novem vāstō cum murmure montis
It mare prōruptum et pelagō premit arva sonanti.
Hic tamen ille urbem Patavi sēdēsque locāvit
Teucrōrum, et genti nōmen dedit armaque fixit
Troïa, nunc placida compostus pace quiescit.
250 Nōs, tua progenies, caeli quibus adnuis arcem,
Navibus, infandum! amissis, ūnius ob iram

Prōdimur atque Italis longe disiungimur ōrīs. Hic pietatis honos? sic nos in sceptra repōnis? Olli subrīdēns hominum sator atque deōrum 255 Vultu, quo caelum tempestātēsque serenat, Oscula libavit natae, dehinc talia fatur:

"Parce metū, Cytherea, manent immōta tuōrum Fāta tibi. Cernes urbem et promissa Lavini Moenia, sublimemque ferēs ad sidera caeli

260 Magnanimum Aenean; neque me sententia vertit. Hic tibi - fābor enim, quandō haec tē cūra remordet, Longius et volvēns fātōrum arcāna movēbō — Bellum ingens geret Italia, populōsque feroces Contundet, mōresque viris et moenia pōnet, 265 Tertia dum Latiō rēgnantem viderit aestās, Ternaque transierint Rutulis hiberna subactis. At puer Ascanius, cui nunc cognomen Iūlō Additur Ilus erat, dum res stetit Ilia rēgnō Trigintā māgnōs volvendis mēnsibus orbēs 270 Imperio explebit, regnumque ab sede Lavini Transferet, et longam multā vī mūniet Albam. "Hic iam ter centum tōtōs rēgnabitur annōs Gente sub Hectoreā, dōnec rēgina sacerdōs Marte gravis geminam partū dabit Ilia prōlem. 275 Inde lupae fulvō nūtrīcis tegmine laetus

Romulus excipiet gentem, et Mavortia condet Moenia Romānōsque suō dē nōmine dicet. His ego nec mētās rērum nec tempora pōnō; Imperium sine fine dedi. Quin aspera Iūnō, 280 Quae mare nunc terrasque metu caelumque fatigat, Consilia in melius referet, mēcumque fovēbit Romānōs, rerum dominos, gentemque togātam.

"Sic placitum. Veniet lūstris labentibus aetās, Cum domus Assaraci Phthiam clarasque Mycēnās

285 Servitiō premet ac victis dominabitur Argis.
Nascetur pulchra Trōiānuš origine Caesar,
Imperium Oceanō, famam qui terminet astris,
Iūlius, ā māgnō demissum nōmen Iūlō.

Hunc tu ōlim caelo, spoliis Orientis onustum,
290 Accipies sēcūra; vocabitur hic quoque vōtīs.
Aspera tum positis mītēscent saecula bellis ;
Cana Fides, et Vesta, Remō cum fratre Quirīnus,
Iūra dabunt; dirae ferro et compagibus artis
Claudentur Belli portae; Furor impius intus
295 Saeva sedēns super arma et centum vinctus aēnis
Post tergum nōdīs fremet horridus ōre cruentō.”
Haec ait, et Mãia genitum demittit ab alto,
Ut terrae, utque novae pateant Karthaginis arces
Hospitiō Teucris, nē fāti nescia Didō

300

305

Finibus arceret. Volat ille per aëra magnum
Remigiō ālārum, ac Libyae citus adstitit ōris.
Et iam iussa facit, põnuntque ferōcia Poenī
Corda volente deō; in primis rēgīna quiētum
Accipit in Teucros animum mentemque benignam.

At pius Aeneas, per noctem plūrima volvēns, Ut primum lux alma data est, exire locōsque Explōrāre novōs, quas ventō accesserit ōrās, Qui teneant (nam inculta videt) hominesne feraene, Quaerere constituit, sociisque exacta referre. 310 Classem in convexō nemorum sub rūpe cavātā Arboribus clausam circum atque horrentibus umbris Occulit; ipse unō graditur comitātus Achātē, Bīna manu lātō crispāns hastīlia ferrō. Cui mater mediā sēsē tulit obvia silvā,

315 Virginis ōs habitumque gerens et virginis arma, Spartanae, vel qualis equōs Threissa fatigat

Harpalyce volucremque fuga praevertitur Hebrum. Namque umeris de mōre habilem suspenderat arcum Vēnātrix, dederatque comam diffundere ventīs, 320 Nūda genu, nōdōque sinus collecta fluentēs.

325

Ac prior" Heus," inquit, "iuvenes, monstrāte, meārum Vidistis si quam hic errantem forte sorōrum, Succinctam pharetrā et maculōsae tegmine lyncis, Aut spumantis apri cursum clamore prementem." Sic Venus; et Veneris contrā sīc filius ōrsus: "Nūlla tuarum audīta mihi neque visa sorōrum, O-quam të memorem, virgō? namque haud tibi vultus. Mortālis, nec vōx hominem sonat; ō dea certē, An Phoebi soror? an Nympharum sanguinis una? 330 Sis felix, nostrumque levés, quaecumque, labōrem, Et, quō sub caelō tandem, quibus orbis in ōrīs Iactemur, doceās; ignāri hominumque locorumque Errāmus, ventō, hūc vāstīs et fluctibus acti.

335

Multa tibi ante ārās nostrā cadet hostia dextrā.”
Tum Venus: "Haud equidem tāli mē dignor honōre;
Virginibus Tyriis mõs est gestare pharetram,
Purpureoque altē sūrās vincire cothurnō.

Pūnica rēgna vidēs, Tyriōs et Agēnoris urbem;
Sed fines Libyci, genus intractabile bellō.
340 Imperium Dīdō Tyriā regit urbe profecta,
Germanum fugiens. Longa est iniuria, longae
Ambāgēs; sed summa sequar fastīgia rērum.
Huic coniunx Sychaeus erat, ditissimus agri
Phoenicum, et magnō miserae dilectus amore,
345 Cui pater intactam dederat, primisque iugārat
Ominibus. Sed rēgna Tyri germanus habebat
Pygmalion, scelere ante alios immānior omnēs.
Quōs inter medius venit furor. Ille Sychaeum
Impius ante ārās atque auri caecus amōre

350 Clam ferro incautum superat, sēcūrus amōrum
Germanae; factumque diu cēlāvit, et aegram,
Multa malus simulāns, vānā spē lūsit amantem.
Ipsa sed in somnīs inhumātī vēnit imāgō
Coniugis, ōra modis attollēns pallida miris;
355 Crūdēlēs ārās trãiectaque pectora ferrō
Nūdāvit, caecumque domus scelus omne retexit;
Tum celerare fugam patriaque excēdere suādet,
Auxiliumque viae veteres tellure recludit
Thesaurōs, ignotum argenti pondus et auri.

360

"His commōta fugam Didō sociosque parabat. Conveniunt, quibus aut odium crūdēle tyranni Aut metus acer erat; nāvēs, quae forte parātae, Corripiunt, onerantque aurō; portantur avārī Pygmalionis opēs pelagō; dux fēmina facti. 365 Dēvēnēre locōs, ubi nunc ingentia cernis

Moenia surgentemque novae Karthaginis arcem, Mercatique solum, factī dē nōmine Byrsam, Taurino quantum possent circumdare tergō. Sed vōs qui tandem, quibus aut vēnistis ab ōris, 370 Quove tenētis iter?"

Quaerenti talibus ille Suspirāns imōque trahēns ā pectore vōcem: "O dea, si prīmā repetēns ab origine pergam, Et vacet annālēs nostrōrum audire labōrum, Ante diem clausō compōnet Vesper Olympō. 375 Nōs Trōia antīquã, sī vestrās forte per aurēs Trōiae nōmen iit, diversa per aequora vectōs Forte sua Libycis tempestas appulit ōrīs. Sum pius Aenēās, raptōs qui ex hoste Penātēs Classe vehō mēcum, fāmā super aethera nōtus. 380 Italiam quaerō patriam et genus ab Iove summō. Bis denis Phrygium conscendi navibus aequor,

« PreviousContinue »