Page images
PDF
EPUB

55

65

70

75

80

Illi indignantēs māgnō cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsã sedet Aeolus arce
Scēptra tenēns, mollitque animōs et temperat īrās.
Nī faciat, maria ac terras caelumque profundum
Quippe ferant rapidi sēcum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotens spēluncis abdidit ātris,
Hōc metuens, mõlemque et montes insuper altōs
Imposuit, regemque dedit, qui foedere certo
Et premere et laxās sciret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūnō supplex his vōcibus ūsa est:
"Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rēx
Et mulcère dedit fluctus et tollere ventō,

Gēns inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victōsque Penātēs:
Incute vim ventis summersäsque obrue puppes,
Aut age diversōs et disice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quarum quae fōrmā pulcherrima Deiopea,
Cōnubiō iungam stabili propriamque dicābō,
Omnes ut tecum meritīs prō tālibus annōs
Exigat et pulchra faciat të prōle parentem."

Aeolus haec contra: "Tuus, ō regina, quid optés,
Explōrāre labor; mihi iussa capessere fãs est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tū sceptra Iovemque
Concilias, tū dãs epulis accumbere divum,

Nimbōrumque facis tempestatumque potentem."

Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto,
Quá data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, totumque a sēdibus imis

8; Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis Africus, et västōs volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.

FRIEZE'S AENEID — 3

90

95

Eripiunt subitō nūbēs caelumque diemque
Teucrōrum ex oculis; pontō nox incubat ātra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendens ad sīdera palmās
Tālia vōce refert: "Ö terque quaterque beati,
Quis ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altis
Contigit oppetere! ō Danaum fortissime gentis
Tydidē mēne Iliacis occumbere campis

Nōn potuisse, tuāque animam hanc effundere dextrā, Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undis

105

ΠΟ

Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?"
Talia iactanti strīdēns Aquilōne procella
Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prōra avertit, et undis
Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mons.
Hi summō in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus harēnis.
Tres Notus abreptās in saxa latentia torquet-
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Ārās,
Dorsum immane mari summō - trēs Eurus ab altō
In brevia et syrtēs urget- miserābile vīsū —
Inlidique vadīs atque aggere cingit harenae.
Unam, quae Lycios fidumone vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus

115 In puppim ferit: excutitur pronusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent rāri nantes in gurgite västō,

120

Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undās.
Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achátac,

Et quã vectus Abas, et quã grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.
Interea magnō miscērī murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sensit Neptūnus et imis
Stagna refusa vadis, graviter commōtus; et altō
Prospiciens, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aeneae tōtō videt aequore classem,
Fluctibus oppressōs Troas caelique ruina,

130 Nec latuere dolī frātrem Iūnōnis et irae.

Eurum ad sẽ Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
"Tantane vōs generis tenuit fiducia vestri?

Iam caelum terramque meō sine numine, Venti,
Miscere, et tantas audētis tollere mōlēs?

135 Quōs ego-! Sed mōtōs praestat compōnere fluctūs.
Post mihi non simili poenā commissa luētis.
Mātūrāte fugam, rēgique haec dicite vestrō:
Nōn illi imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa,
140 Vestras, Eure, domōs; illa se iactet in aulā
Aeolus, et clausō ventōrum carcere rēgnet.”
Sic ait, et dictō citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nūbēs sōlemque reducit.
Cymothoë simul et Triton adnixus acutō
Dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridenti,
Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perläbitur undās.
Ac veluti māgnō in populō cum saepe coorta est
Seditio, saevitque animis ignobile vulgus,

150 Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;

Tum, pietāte gravem ac meritīs si forte virum quem
Cōnspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille regit dictis animos, et pectora mulcet:

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciens genitor caeloque invectus apertō Flectit equos currūque volāns dat lōra secundō.

160

Dēfessi Aeneadae, quae proxima lītora, cursū Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās. Est in secessu longō locus. Insula portum Efficit obiectu laterum, quibus omnis ab altō Frangitur inque sinus scindit sēsē unda reductōs; Hinc atque hinc vāstae rūpēs geminique minantur In caelum scopuli, quōrum sub vertice lātē Aequora tuta silent; tum silvis scaena coruscis 165 Desuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā; Fronte sub adversă scopulis pendentibus antrum; Intus aquae dulcēs vivõque sedilia saxō,

170

Nymphārum domus. Hic fessās nōn vincula nāvēs
Ulla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.
Huc septem Aeneas collectis nāvibus omnī
Ex numerō subit; ac magnō tellūris amōre
Egressi optātā potiuntur Trões harēnā

Et sale täbentēs artus in litore pōnunt.
Ac primum silici scintillam excudit Achātēs
175 Succepitque ignem foliis atque arida circum
Nutrimenta dedit rapuitque in fōmite flammam.
Tum Cererem corruptam undis Cereāliaque arma
Expediunt fessi rerum, frugēsque receptās
Et torrere parant flammis et frangere saxō.

180

Aenēās scopulum interea cōnscendit et omnem Prospectum lātē pelagō petit, Anthea si quem Iactatum vento videat Phrygiasque birēmēs, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caici. Nāvem in cōnspectū nullam, trēs litore cervōs 185 Prospicit errantes: hōs tōta armenta sequuntur

A tergō, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit, fidus quae tēla gerēbat Achātēs,

Ductōresque ipsōs primum, capita alta ferentēs Cornibus arboreis, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agens tēlīs nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet Hinc portum petit, et socios partitur in omnēs. 195 Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestēs Litore Trinacrio dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

200

"O socii-neque enim ignari sumus ante malōrum —
O passi graviōra, dabit deus his quoque finem.
Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantēs
Accēstis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa

Experti: revocate animōs, maestumque timorem
Mittite; forsan et haec olim meminisse iuvābit.
Per variōs cāsūs, per tot discrimina rērum
205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fāta quiētās
Ostendunt; illic fãs rēgna resurgere Troiae.
Dūrāte, et võsmet rebus servate secundis."

210

Tālia vōce refert, cürisque ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolōrem.
Illi se praedae accingunt dapibusque futūris:
Tergora diripiunt costis et viscera nūdant;
Pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
Litore aēna locant alii, flammāsque ministrant.
Tum victu revocant vīrēs, fūsique per herbam
215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta famēs epulīs mēnsaeque remōtae,
Amissōs longō socios sermone requirunt,

Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
Sive extrēma pati nec iam exaudire vocātōs.

« PreviousContinue »