Page images
PDF
EPUB

Stat conferre manum Aeneae, stat, quidquid acerbi est,

Morte pati, neque me indecorem, germana, videbis 680 Amplius. Hunc, oro, sine me furere ante furorem.”

Dixit, et e curru saltum dedit ocius arvis,
Perque hostes, per tela ruit, maestamque sororem
Deserit, ac rapido cursu media agmina rumpit.

Ac veluti montis saxum de vertice praeceps 685 Cum ruit, avulsum vento, seu turbidus imber

Proluit, aut annis solvit sublapsa vetustas;
Fertur in abruptum magno mons improbus actu,
Exsultatque solo, silvas armenta virosque

Involvens secum : disiecta per agmina Turnus 690 Sic urbis ruit ad muros, ubi plurima fuso

Sanguine terra madet, striduntque hastilibus aurae;
Significatque manu, et magno simul incipit ore:
“Parcite iam, Rutuli, et vos tela inhibete, Latini;

Quaecumque est Fortuna, mea est; me verius unum 695 Pro vobis foedus luere, et decernere ferro."

Discessere omnes medii, spatiumque dedere.

At pater Aeneas, audito nomine Turni,
Deserit et muros, et summas deserit arces,

Praecipitatque moras omnes, opera omnia rumpit, 700 Laetitia exsultans, horrengümque intonat armis :

Quantus Athos, aut quantus Eryx, aut ipse coruscis
Cum fremit ilicibus quantus gaudetque nivali
Vertice se attollens pater Appenninus ad auras.

Iam vero et Rutuli certatim et Troes et omnes 705 Convertere oculos Itali, quique alta tenebant

Moenia, quique imos pulsabant ariete muros,
Armaque deposuere umeris. Stupet ipse Latinus
Ingentes, genitos diversis partibus orbis,

Inter se coiisse viros et cernere ferro.
710 Atque illi, ut vacuo patuerunt aequore campi,

[ocr errors]

Procursu rapido, coniectis eminus hastis,
Invadunt Martem clipeis atque aere sonoro,
Dat gemitum tellus — tum crebros ensibus ictus

Congeminant; fors et virtus miscentur in unum. 715 Ac velut ingenti Sila summove Taburno

Cum duo conversis inimica in proelia tauri
Frontibus incurrunt - pavidi cessere magistri;
Stat pecus omne metu mutum, mussantque iuvencae,

Quis nemori imperitet, quem tota armenta sequantur — 720 Illi inter sese multa vi vulnera miscent,

Cornuaque obnixi infigunt, et sanguine largo
Colla armosque lavant; gemitu nemus omne remugit:
Non aliter Tros Aeneas et Daunius heros

Concurrunt clipeis ; ingens fragor aethera complet. 725 Iuppiter ipse duas aequato examine lances

Sustinet, et fata imponit diversa duorum,
Quem damnet labor, et quo vergat pondere letum.
Emicat hic, impune putans, et corpore toto

Alte sublatum consurgit Turnus in ensem, 730 Et ferit.

Exclamant Troes trepidique Latini,
Arrectaeque amborum acies. At perfidus ensis
Frangitur, in medioque ardentem deserit ictu,
Ni fuga subsidio subeat. Fugit ocior Euro,

Ut capulum ignotum dextramque aspexit inermem. 735 Fama est, praecipitem, cum prima in proelia iunctos

Conscendebat equos, patrio mucrone relicto,
Dum trepidat, ferrum aurigae rapuisse Metisci;
Idque diu, dum terga dabant palantia Teucri,

Suffecit; postquam arma dei ad Vulcania ventum est, 740 Mortalis mucro, glacies ceu futtilis, ictu

Dissiluit; fulva resplendent fragmina harena.
Ergo amens diversa fuga petit aequora Turnus,
Et nunc huc, inde huc incertos implicat orbes;

Undique enim Teucri densa inclusere corona, 745 Atque hinc vasta palus, hinc ardua moenia cingunt.

Nec minus Aeneas, quamquam tardata sagitta Interdum genua impediunt cursumque recusant, Insequitur, trepidique pedem pede fervidus urget :

Inclusum veluti si quando flumine nactus
750 Cervum, aut puniceae saeptum formidine pennae,

Venator cursu canis et latratibus instat;
Ille autem, insidiis et ripa territus alta,
Mille fugit refugitque vias; at vividus Umber

Haeret hians, iam iamque tenet, similisque tenenti, 755 Increpuit malis, morsuque elusus inani est.

Tum vero exoritur clamor, ripaeque lacusque
Responsant circa, et caelum tonat omne tumultu.
Ille simul fugiens Rutulos simul increpat omnes,

Nomine quemque vocans, notumque efflagitat ensem. 760 Aeneas mortem contra praesensque minatur

Exitium, si quisquam adeat, terretque trementes,
Excisurum urbem minitans, et saucius instat.
Quinque orbes explent cursu, totidemque retexunt

Huc illuc; neque enim levia aut ludicra petuntur 765 Praemia, sed Turni de vita et sanguine certant.

Forte sacer Fauno foliis oleaster amaris
Hic steterat, nautis olim venerabile lignum,
Servati ex undis ubi figere dona solebant

Laurenti divo et votas suspendere vestes; 770 Sed stirpem Teucri nullo discrimine sacrum

Sustulerant, puro ut possent concurrere campo.
Hic hasta Aeneae stabat, huc impetus illam
Detulerat, fixam et lenta in radice tenebat.

Incubuit voluitque manu convellere ferrum
775 Dardanides, teloque sequi, quem prendere cursu

Non poterat. Tum vero amens formidine Turnus,

780

"Faune, precor, miserere,” inquit “tuque optima ferrum
Terra tene, colui vestros si semper honores,
Quos contra Aeneadae bello fecere profanos."

Dixit, opemque dei non cassa in vota vocavit ;
Namque diu luctans lentoque in stirpe moratus
Viribus haud ullis valuit discludere morsus
Roboris Aeneas. Dum nititur acer et instat,

Rursus in aurigae faciem mutata Metisci
785 Procurrit fratrique ensem dea Daunia reddit.

Quod Venus audaci Nymphae indignata licere,
Accessit, telumque alta ab radice revellit.
Olli sublimes, armis animisque refecti,

Hic gladio fidens, hic acer et arduus hasta, 790 Adsistunt contra certamine Martis anheli.

Iunonem interea Rex omnipotentis Olympi Adloquitur, fulva pugnas de nube tuentem : "Quae iam finis erit, coniunx? quid denique restat ?

Indigetem Aenean scis ipsa, et scire fateris, 795 Deberi caelo, fatisque ad sidera tolli.

Quid struis, aut qua spe gelidis in nubibus haeres?
Mortalin' decuit violari vulnere divum ?
Aut ensem

quid enim sine te Iuturna valeret? Ereptum reddi Turno, et vim crescere victis ? 800 Desine iam tandem, precibusque inflectere nostris;

Ne te tantus edat tacitam dolor, et mihi curae
Saepe tuo dulci tristes ex ore recursent.
Ventum ad supremum est. Terris agitare vel undis

Troianos potuisti, infandum accendere bellum,
805 Deformare domum, et luctu miscere hymenaeos:

Ulterius temptare veto.” Sic Iuppiter orsus;

Sic dea summisso contra Saturnia vultu : “ Ista quidem quia nota mihi tua, magne, voluntas, Iuppiter, et Turnum et terras invita reliqui;

FRIEZE'S AENEID — 22

810 Nec tu me aëria solam nunc sede videres

Digna indigna pati, sed flammis cincta sub ipsam
Starem aciem traheremque inimica in proelia Teucros.
Iuturnam misero, fateor, succurrere fratri

Suasi, et pro vita maiora audere probavi;
815 Non ut tela tamen, non ut contenderet arcum:

Adiuro Stygii caput implacabile fontis,
Una superstitio superis quae reddita divis.
Et nunc cedo equidem, pugnasque exosa relinquo.

Illud te, nulla fati quod lege tenetur,
820 Pro Latio obtestor, pro maiestate tuorum :

Cum iam conubiis pacem felicibus - esto
Component, cum iam leges et foedera iungent,
Ne vetus indigenas nomen mutare Latinos,

Neu Troas fieri iubeas Teucrosque vocari,
825 Aut vocem mutare viros, aut vertere vestem.

Sit Latium, sint Albani per saecula reges,
Sit Romana potens Itala virtute propago;
Occidit, occideritque sinas cum nomine Troia."

Olli subridens hominum rerumque repertor : 830 “Es germana Iovis Saturnique altera proles;

Irarum tantos volvis sub pectore fluctus !
Verum age et inceptum frustra summitte furorem;
Do, quod vis, et me victusque volensque remitto.

Sermonem Ausonii patrium moresque tenebunt, 835 Utque est, nomen erit; commixti corpore tantum

Subsident Teucri. Morem ritusque sacrorum
Adiciam, faciamque omnes uno ore Latinos.
Hinc genus Ausonio mixtum quod sanguine surget,

Supra homines, supra ire deos pietate videbis, 840 Nec gens ulla tuos aeque celebrabit honores.”

Adnuit his Iuno, et mentem laetata retorsit.
Interea excedit caelo, nubemque relinquit.

« PreviousContinue »