Page images
PDF
EPUB

55

60

65

70

75

80

85

Illi indignantēs māgnō cum murmure montis
Circum claustra fremunt; celsā sedet Aeolus arce
Sceptra tenens, mollitque animōs et temperat irās.
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum
Quippe ferant rapidi secum verrantque per aurās.
Sed pater omnipotens spēluncis abdidit ātris,
Hōc metuens, mõlemque et montés insuper altōs
Imposuit, regemque dedit, qui foedere certō
Et premere et laxas sciret dare iussus habēnās.
Ad quem tum Iūno supplex his vocibus ūsa est:
"Aeole, namque tibi dīvum pater atque hominum rēx
Et mulcere dedit fluctus et tollere vento,

Gēns inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor,
Ilium in Italiam portāns victōsque Penātēs:
Incute vim ventis summersäsque obrue puppēs,
Aut age diversos et disice corpora ponto.

Sunt mihi bis septem praestanti corpore Nymphae,
Quārum quae fōrmā pulcherrima Dēiopēa,
Cōnubiō iungam stabilī propriamque dicābō,
Omnes ut tecum meritīs prō tālibus annōs
Exigat et pulchra faciat të prōle parentem."

Aeolus haec contra: "Tuus, ō rēgīna, quid optés,
Explorare labor; mihi iussa capessere fãs est.
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque
Concilias, tú dãs epulis accumbere divum,

Nimbōrumque facis tempestatumque potentem."
Haec ubi dicta, cavum conversā cuspide montem
Impulit in latus; ac venti, velut agmine facto,
Quá data porta, ruunt et terras turbine perflant.
Incubuere mari, tōtumque ā sēdibus īmis

Una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis
Africus, et västōs volvunt ad litora fluctus.

Insequitur clamorque virum stridorque rudentum.

FRIEZE'S AENEID — 3

90

95

Eripiunt subito nubes caelumque diemque
Teucrōrum ex oculis; pontō nox incubat ātra.
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether,
Praesentemque viris intentant omnia mortem.
Extemplō Aeneae solvuntur frigore membra;
Ingemit, et duplicēs tendens ad sīdera palmās
Tālia vōce refert: "Ö terque quaterque beāti,
Quis ante ōra patrum Trōiae sub moenibus altis
Contigit oppetere! ō Danaum fortissime gentis
Tydide! mene Iliacis occumbere campis

..

Non potuisse, tuãque animam hanc effundere dextrā, Saevus ubi Aeacidae tēlō iacet Hector, ubi ingēns 100 Sarpēdōn, ubi tot Simoīs correpta sub undis

110

Scuta virum galeasque et fortia corpora volvit?"
Talia iactanti stridens Aquilone procella

Vēlum adversa ferit, fluctusque ad sidera tollit.
Franguntur remi; tum prōra avertit, et undis
105 Dat latus; insequitur cumulo praeruptus aquae mōns.
Hi summō in fluctu pendent, his unda dehiscens
Terram inter fluctus aperit; furit aestus harēnis.
Tres Notus abreptās in saxa latentia torquet —
Saxa vocant Itali mediis quae in fluctibus Arās,
Dorsum immane marī summō — trēs Eurus ab altō
In brevia et syrtēs urget - miserābile visū —
Inliditque vadis atque aggere cingit harēnae.
Unam, quae Lycios fidumone vehebat Oronten,
Ipsius ante oculos ingens a vertice pontus
115 In puppim ferit: excutitur prōnusque magister
Volvitur in caput; ast illam ter fluctus ibidem
Torquet agens circum, et rapidus vorat aequore vertex.
Apparent rari nantes in gurgite västō,

Arma virum, tabulaeque, et Troïa gaza per undās. 120 Iam validam Ilionei nāvem, iam fortis Achatac,

Et qua vectus Abās, et quã grandaevus Alētēs,
Vicit hiems; laxis laterum compagibus omnes
Accipiunt inimicum imbrem, rimisque fatiscunt.

Interea magnō miscēri murmure pontum,
125 Emissamque hiemem sensit Neptūnus et imis
Stagna refusa vadis, graviter commōtus; et altō
Prōspiciēns, summā placidum caput extulit undā.
Disiectam Aenēae tōtō videt aequore classem,
Fluctibus oppressōs Trōas caelique ruina,

130

Nec latuēre dolī fratrem Iūnōnis et irae.

Eurum ad sẽ Zephyrumque vocat, dehinc tālia fātur:
"Tantane vōs generis tenuit fiducia vestri?

Iam caelum terramque meō sine numine, Venti,
Miscere, et tantās audētis tollere mōlēs?

135 Quōs ego -! Sed mōtōs praestat componere fluctūs.
Post mihi non simili poena commissa luētis.
Mātūrāte fugam, régique haec dicite vestrō:
Non illi imperium pelagi saevumque tridentem,
Sed mihi sorte datum. Tenet ille immānia saxa,
140 Vestras, Eure, domōs; illa se iactet in aulā
Aeolus, et clausō ventōrum carcere rēgnet.”

Sic ait, et dictō citius tumida aequora placat,
Collectasque fugat nūbēs sōlemque reducit.
Cymothoē simul et Triton adnixus acutō
145 Dētrūdunt nāvēs scopulō; levat ipse tridenti,
Et vāstās aperit syrtēs, et temperat aequor,
Atque rotis summās levibus perlābitur undās.
Ac veluti māgnō in populō cum saepe coorta est
Sēditiō, saevitque animis ignōbile vulgus,

150 Iamque faces et saxa volant, furor arma ministrat;
Tum, pietāte gravem ac meritis si forte virum quem
Conspexere, silent, arrectisque auribus adstant;
Ille rēgit dictis animōs, et pectora mulcet:

Sic cunctus pelagi cecidit fragor, aequora postquam 155 Prospiciens genitor caeloque invectus apertō Flectit equōs currūque volāns dat lōra secundō.

160

Dēfessi Aeneadae, quae proxima litora, cursū Contendunt petere, et Libyae vertuntur ad ōrās. Est in secessu longō locus. Insula portum Efficit obiectū laterum, quibus omnis ab altō Frangitur inque sinus scindit sēsē unda reductōs; Hinc atque hinc vastae rūpēs geminique minantur. In caelum scopuli, quōrum sub vertice lātē Aequora tūta silent; tum silvīs scaena coruscis 165 Desuper horrentique ātrum nemus imminet umbrā; Fronte sub adversă scopulis pendentibus antrum ; Intus aquae dulcēs vivōque sedilia saxō,

170

Nymphārum domus. Hic fessās nōn vincula nāvēs
Ulla tenent, uncō nōn alligat ancora morsū.
Huc septem Aeneas collectis navibus omnī
Ex numerō subit; ac magnō tellūris amōre
Egressi optātā potiuntur Trões harēnā

Et sale tabentes artus in litore ponunt.

Ac primum silici scintillam excudit Achātēs 175 Succepitque ignem foliis atque ärida circum Nutrimenta dedit rapuitque in fōmite flammam. Tum Cererem corruptam undis Cerealiaque arma Expediunt fessī rērum, frūgēsque receptās Et torrere parant flammis et frangere saxō.

180

Aeneas scopulum interea conscendit et omnem Prospectum lātē pelagō petit, Anthea sĩ quem Iactatum vento videat Phrygiasque birēmēs, Aut Capyn, aut celsis in puppibus arma Caīci. Nāvem in conspectu nullam, trēs litore cervōs 185 Prospicit errantes: hōs tōta armenta sequuntur

A tergō, et longum per vallēs pāscitur āgmen.

Constitit hic, arcumque manu celeresque sagittas
Corripuit, fidus quae tēla gerebat Achātēs,

Ductoresque ipsos primum, capita alta ferentes 190 Cornibus arboreīs, sternit, tum vulgus, et omnem Miscet agens tēlis nemora inter frondea turbam; Nec prius absistit, quam septem ingentia victor Corpora fundat humi et numerum cum nāvibus aequet Hinc portum petit, et sociōs partitur in omnēs. 195 Vina bonus quae deinde cadis onerarat Acestēs Litore Trinacriō dederatque abeuntibus hērōs, Dividit, et dictis maerentia pectora mulcet:

200

"O socii-neque enim ignari sumus ante malōrum
O passi graviōra, dabit deus his quoque finem.
Vōs et Scyllaeam rabiem penitusque sonantes
Accēstis scopulōs, vōs et Cyclōpia saxa

Experti: revocate animōs, maestumque timōrem
Mittite; forsan et haec olim meminisse iuvābit.
Per variōs cāsūs, per tot discrimina rērum
205 Tendimus in Latium, sēdēs ubi fata quiētās
Ostendunt; illic fãs rēgna resurgere Trōiae.
Dūrāte, et vōsmet rēbus servāte secundīs."

210

Tālia vōce refert, curisque ingentibus aeger
Spem vultu simulat, premit altum corde dolorem.
Illi sẽ praedae accingunt dapibusque futūrīs:
Tergora diripiunt costīs et viscera nūdant;
Pars in frusta secant veribusque trementia figunt;
Litore aēna locant alii, flammasque ministrant.
Tum victu revocant vīrēs, fūsique per herbam
215 Implentur veteris Bacchi pinguisque ferinae.
Postquam exempta fames epulis mensaeque remōtae,
Amissōs longō socios sermone requirunt,

Spemque metumque inter dubii, seu vivere credant,
Sive extrêma pati nec iam exaudire vocātōs.

« PreviousContinue »