Page images
PDF
EPUB
[graphic][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][subsumed][merged small][subsumed][subsumed]

5

10

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab ōris Italiam, fātō profugus, Lavinaque venit

Litora, multum ille et terris iactatus et altō

Vi superum saevae memorem Iūnōnis ob iram,
Multa quoque et bellō passus, dum conderet urbem,
Inferretque deōs Latiō; genus unde Latinum
Albānique patrēs atque altae moenia Romae.

Mūsa, mihi causās memorā, quō nūmine laesō,
Quidve dolēns, rēgīna deum tot volvere cāsūs
Insignem pietāte virum, tot adire labōrēs
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

Urbs antiqua fuit - Tyrii tenuere colōni —
Karthāgō, Italiam contrā Tiberinaque longe
Östia, dives opum studiisque asperrima belli;
15 Quam Iūno fertur terris magis omnibus ūnam
Posthabita coluisse Samō. Hic illius arma,
Hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse,
Si qua fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Progeniem sed enim Trōiānō à sanguine dūcī
Audierat, Tyrias ōlim quae verteret arces;
Hinc populum lātē rēgem bellōque superbum
Ventūrum excidio Libyae: sic volvere Parcās.

20

25

30

35

40

45

50

ns veterisque memor Saturnia belli,

ña quod ad Trōiam prō cāris gesserat Argis -
Necdum etiam causae irārum saevīque dolōrēs
Exciderant animo: manet ilta mente repostum
Iūdicium Paridis sprêtaeque iniūria fōrmae,

Et genus invisum, et rapti Ganymedis honōrēs -
His accensa super iactatos aequore tōtō

Trōas, reliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcebat longe Latio, multosque per annōs
Errabant, acti fatis, maria omnia circum.
Tantae mōlis erat Rōmānam condere gentem.

Vix è conspectu Siculae telluris in altum
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruebant,
Cum Iūnō, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec secum: "Mēne inceptō désistere victam,
Nec posse Italia Teucrōrum avertere regem?
Quippe vetor fātis. Pallasne exurere classem
Argivum atque ipsōs potuit summergere ponto,
Unius ob noxam et furias Aiācis Oili?

Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem,
Disiécitque ratés evertitque aequora ventis ;
Illum exspirantem transfixō pectore flammās
Turbine corripuit scopuloque infixit acutō;
Ast ego, quae dīvum incēdō regina, Iovisque
Et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annōs
Bella gerō. Et quisquam numen Iūnōnis adōrat
Praeterea, aut supplex ārīs impōnet honōrem?"
Tālia flammātō sēcum dea corde volūtāns
Nimbōrum in patriam, loca fēta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vastō rex Aeolus antrō

Luctantes ventōs tempestātēsque sonōrās

Imperio premit ac vinclis et carcere frenat.

[graphic][merged small]
« PreviousContinue »