Page images
PDF
EPUB

Heble Plommyrirem Pr.
Roma
Cumae

MACEDOMIA
A crocerauntome

Pr.
Pacinium P
Leucate Per

Actium
Saulonia

Ithaca

Sante

ZACYNTHUS
Selling
Agrigentuh

STROPHADE
Cartige

Syracuse (Ortygia)

[graphic]
[ocr errors]
[ocr errors]

MAP OF THE WANDERINGS OF AENEAS

P. VERGILI MARONIS

AENEIDOS

LIBER PRIMUS

5

Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris
Italiam, fāto profugus, Lāvinaque vēnit
Litora, multum ille et terris iactātus et alto
Vi superum saevae memorem Iūnõnis ob iram,
Multa quoque et bello passus, dum conderet urbem,
Inferretque deos Latio; genus unde Latinum
Albānique patrēs atque altae moenia Romae.

Mūsa, mihi causās memorā, quo nūmine laeső,
Quidve dolēns, rēgina deum tot volvere cāsūs
Insignem pietāte virum, tot adire labörēs
Impulerit. Tantaene animis caelestibus irae?

IO

15

Urbs antiqua fuit — Tyrii tenuēre coloni —
Karthāgo, Italiam contrā Tiberinaque longe
Ostia, dives opum studiisque asperrima belli;
Quam Iūno fertur terrīs magis omnibus ūnam
Posthabitā coluisse Samo. Hic illius arma,
Hic currus fuit ; hoc rēgnum dea gentibus esse,
Si quā fāta sinant, iam tum tenditque fovetque.
Prõgeniem sed enim Troiānō ā sanguine dūci
Audierat, Tyriās õlim quae verteret arcēs;
Hinc populum lātē rēgem belloque superbum
Ventūrum excidio Libyae : sic volvere Parcās.

20

25

uns veterisque memor Sāturnia belli,
miña quod ad Trõiam pro cāris gesserat Argis -
Necdum etiam causae irarum saevique dolores
Exciderant animo: manet faltā mente repostum
Iūdicium Paridis sprētaeque iniūria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymēdis honārēs --
His accēnsa super iactātos (aequore toto
Trõas, vēliquias Danaum atque immitis Achilli,
Arcēbat longē Latio, multosque per annos
Errābant, acti sātis, maria omnia circum.
Tantae mõlis erat Romānam condere gentem.

30

35

Vix ē conspectū Siculae telluris in altum
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruēbant,
Cum lūno, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec sēcum : “Mēne incepto dēsistere victam,
Nec posse Italiā Teucrorum āvertere rēgem?
Quippe vetor fātis. Pallasne exūrere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere ponto,
Unius ob noxam et furias Aiācis Oili?

40

Ipsá, Tolis ràpidum iaculata e nubibus ignem,

45

Disiēcitque ratés ēvertitque aequora ventis;
Illum exspirantem trānsfixo pectore flammās
Turbine corripuit scopuloque infixit acūto;
Ast ego, quae divum incēdo rēgina, Iovisque
Et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam nūmen Iūnõnis adorat
Praetereā, aut supplex āris impõnet honorem ?”

Tālia flammātā sēcum dea corde volūtāns
Nimborum in patriam, loca fēta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vāstā rēx Aeolus antro
Luctantēs ventos tempestātēsque sonārās
Imperio premit ac vinclis et carcere frēnat.

50

[graphic][merged small]
« PreviousContinue »