uns veterisque memor Sāturnia belli,
stia quod ad Troiam pro cāris gesserat Argis -
Necdum etiam causae irārum saevique dolores
Exciderant ănimo: manet filtā mente repostum
Iūdicium Paridis sprētaeque iniūria formae,
Et genus invisum, et rapti Ganymēdis honorës —
His acçēnsa super iactātos aequore toto
Troas, vēliquiās Danaum atque immitis Achilli,
Arcēbat longē Latio, multosque per annos
Errābant, acti fātis, maria omnia circum.
Tantae mõlis erat Romānam condere gentem.
Vix é conspectu Siculae telluris in altum
Vēla dabant laeti, et spūmās salis aere ruebant,
Cum lūno, aeternum servāns sub pectore vulnus,
Haec sēcum : “Mēne incepto dēsistere victam,
Nec posse Italia Teucrorum āvertere rēgem ?
Quippe vetor fātis. Pallasne exūrere classem
Argivum atque ipsos potuit summergere ponto,
Unius ob noxam et furiās Aiācis Oili?
Ipsa, Tobis ràpiçlum iacülātá é nubibus ignem,
Disiēcitque ratés ēvertitque aequora ventis;
Illum exspirantem trānsfixo pectore flammās
Turbine corripuit scopuloque infixit acūto;
Ast ego, quae divum incēdo rēgina, lovisque
Et soror et coniūnx, ūnā cum gente tot annos
Bella gero. Et quisquam nūmen Iūnõnis adorat
Praetereā, aut supplex āris impõnet honorem?"
Tālia flammātā sēcum dea corde volūtāns
Nimborum in patriam, loca fēta furentibus austris,
Aeoliam venit. Hic vāstā rēx Aeolus antro
Luctantēs ventos tempestātēsque sonārās
Imperio premit ac vinclis et carcere frenat.