Page images
PDF
EPUB

25

30

35

40

45

50

Sunt aliae innuptae Latio et Laurentibus agris,

Nec genus indecores. Sine me haec haud mollia fatu
Sublatis aperire dolis; simul hoc animo hauri.

Me natam nulli veterum sociare procorum

Fas erat, idque omnes divique hominesque canebant.
Victus amore tui, cognato sanguine victus,
Coniugis et maestae lacrimis, vincla omnia rupi:
Promissam eripui genero; arma impia sumpsi.
Ex illo qui me casus, quae, Turne, sequantur
Bella, vides, quantos primus patiare labores.
Bis magna victi pugna vix urbe tuemur
Spes Italas; recalent nostro Thybrina fluenta
Sanguine adhuc, campique ingentes ossibus albent.

"Quo referor totiens? quae mentem insania mutat?
Si, Turno exstincto, socios sum adscire paratus,
Cur non incolumi potius certamina tollo?
Quid consanguinei Rutuli, quid cetera dicet
Italia, ad mortem si te - Fors dicta refutet !
Prodiderim, natam et conubia nostra petentem?
Respice res bello varias; miserere parentis

Longaevi, quem nunc maestum patria Ardea longe
Dividit." Haudquaquam dictis violentia Turni
Flectitur; exsuperat magis, aegrescitque medendo.
Ut primum fari potuit, sic institit ore:

"Quam pro me turam geris, hanc precor, optime,
pro me

Deponas, letumque sinas pro laude pacisci.

Et nos tela, pater, ferrumque haud debile dextra
Spargimus; et nostro sequitur de vulnere sanguis.
Longe illi dea mater erit, quae nube fugacem
Feminea tegat, et vanis sese occulat umbris."
At regina, nova pugnae conterrita sorte,
55 Flebat, et ardentem generum moritura tenebat:

60

"Turne, per has ego te lacrimas, per si quis Amatae
Tangit honos animum, spes tu nunc una, senectae
Tu requies miserae; decus imperiumque Latini
Te penes; in te omnis domus inclinata recumbit —
Unum oro desiste manum committere Teucris.
Qui te cumque manent isto certamine casus,

Et me, Turne, manent; simul haec invisa relinquam
Lumina, nec generum Aenean captiva videbo."
Accepit vocem lacrimis Lavinia matris

65 Flagrantes perfusa genas, cui plurimus ignem
Subiecit rubor, et calefacta per ora cucurrit.
Indum sanguineo veluti violaverit ostro

Si quis ebur, aut mixta rubent ubi lilia multa
Alba rosa: tales virgo dabat ore colores.
70 Illum turbat amor, figitque in virgine vultus.
Ardet in arma magis, paucisque adfatur Amatam :
"Ne, quaeso, ne me lacrimis, neve omine tanto
Prosequere in duri certamina Martis euntem,
O mater; neque enim Turno mora libera mortis.
Nuntius haec, Idmon, Phrygio mea dicta tyranno
Haud placitura refer: Cum primum crastina caelo
Puniceis invecta rotis Aurora rubebit,

75

80

85

Non Teucros agat in Rutulos; Teucrum arma quie

scant,

Et Rutuli; nostro dirimamus sanguine bellum;

Illo quaeratur coniunx Lavinia campo."

Haec ubi dicta dedit, rapidusque in tecta recessit,
Poscit equos, gaudetque tuens ante ora frementes,
Pilumno quos ipsa decus dedit Orithyia,

Qui candore nives anteirent, cursibus auras.
Circumstant properi aurigae manibusque lacessunt
Pectora plausa cavis et colla comantia pectunt.
Ipse dehinc auro squalentem alboque orichalco

95

Circumdat loricam umeris; simul aptat habendo Ensemque clipeumque et rubrae cornua cristae; 90 Ensem, quem Dauno ignipotens deus ipse parenti Fecerat et Stygia candentem tinxerat unda. Exin, quae mediis ingenti adnixa columnae Aedibus adstabat, validam vi corripit hastam, Actoris Aurunci spolium, quassatque trementem, Vociferans: "Nunc, o numquam frustrata vocatus Hasta meos, nunc tempus adest; te maximus Actor, Te Turni nunc dextra gerit. Da sternere corpus Loricamque manu valida lacerare revulsam Semiviri Phrygis, et foedare in pulvere crines Vibratos calido ferro murraque madentes." His agitur furiis, totoque ardentis ab ore Scintillae absistunt; oculis micat agribus ignis. Mugitus veluti cum prima in proelia taurus Terrificos ciet atque irasci in cornua temptat, 105 Arboris obnixus trunco, ventosque lacessit Ictibus, aut sparsa ad pugnam proludit harena.

100

ΠΟ

Nec minus interea maternis saevus in armis
Aeneas acuit Martem et se suscitat ira,

Oblato gaudens componi foedere bellum.
110 Tum socios maestique metum solatur Iuli,
Fata docens, regique iubet responsa Latino
Certa referre viros, et pacis dicere leges.

Postera vix summos spargebat lumine montes Orta dies, cum primum alto se gurgite tollunt 115 Solis equi, lucemque elatis naribus efflant: Campum ad certamen magnae sub moenibus urbis. Dimensi Rutulique viri Teucrique parabant, In medioque focos et dis communibus aras Gramineas. Alii fontemque ignemque ferebant,

120 Velati limo, et verbena tempora vincti.
Procedit legio Ausonidum, pilataque plenis
Agmina se fundunt portis. Hinc Trofus omnis
Tyrrhenusque ruit variis exercitus armis,

Haud secus instructi ferro, quam si aspera Martis
125 Pugna vocet. Nec non mediis in milibus ipsi
Ductores auro volitant ostroque superbi,
Et genus Assaraci Mnestheus, et fortis Asilas,
Et Messapus equum domitor, Neptunia proles.
Utque dato signo spatia in sua quisque recessit,
130 Defigunt tellure hastas et scuta reclinant.
Tum studio effusae matres et vulgus inermum
Invalidique senes turres et tecta domorum
Obsedere, alii portis sublimibus adstant.

At Iuno e summo, qui nunc Albanus habetur, 135 Tum neque nomen erat nec honos aut gloria monti Prospiciens tumulo campum aspectabat et ambas Laurentum Troumque acies urbemque Latini. Extemplo Turni sic est adfata sororem,

Diva deam, stagnis quae fluminibusque sonoris 140 Praesidet, — hunc illi rex aetheris altus honorem Iuppiter erepta pro virginitate sacravit — :

"Nympha, decus fluviorum, animo gratissima nostro, Scis, ut te cunctis unam, quaecumque Latinae Magnanimi Iovis ingratum ascendere cubile, 145 Praetulerim, caelique libens in parte locarim: Disce tuum, ne me incuses, Iuturna, dolorem. Qua visa est Fortuna pati, Parcaeque sinebant Cedere res Latio, Turnum et tua moenia texi; Nunc iuvenem imparibus video concurrere fatis, 150 Parcarumque dies et vis inimica propinquat. Non pugnam aspicere hanc oculis, non foedera possum. Tu pro germano si quid praesentius audes,

Perge decet. Forsan miseros meliora sequentur.”

Vix ea, cum lacrimas oculis Iuturna profudit,

155 Terque quaterque manu pectus percussit honestum. "Non lacrimis hoc tempus" ait Saturnia Iuno,

66

Accelera, et fratrem, si quis modus, eripe morti,
Aut tu bella cie, conceptumque excute foedus.
Auctor ego audendi." Sic exhortata reliquit
160 Incertam et tristi turbatam vulnere mentis.
Interea reges-ingenti mole Latinus

Quadriiugo vehitur curru, cui tempora circum
Aurati bis sex radii fulgentia cingunt,
Solis avi specimen; bigis it Turnus in albis,
165 Bina manu lato crispans hastilia ferro.
Hinc pater Aeneas, Romanae stirpis origo,
Sidereo flagrans clipeo et caelestibus armis,
Et iuxta Ascanius, magnae spes altera Romae, —
Procedunt castris; puraque in veste sacerdos.
170 Saetigeri fetum suis intonsamque bidentem
Attulit, admovitque pecus flagrantibus aris.
Illi ad surgentem conversi lumina solem
Dant fruges manibus salsas, et tempora ferro
Summa notant pecudum, paterisque altaria libant.
Tum pius Aeneas stricto sic ense precatur:
"Esto nunc Sol testis et haec mihi Terra vocanti,
Quam propter tantos potui perferre labores,
Et Pater omnipotens, et tu Saturnia coniunx,
Iam melior, iam, diva, precor-tuque inclute Mavors,
Cuncta tuo qui bella, pater, sub numine torques;
Fontesque Fluviosque voco, quaeque aetheris alti
Religio, et quae caeruleo sunt numina ponto:
Cesserit Ausonio si fors victoria Turno,
Convenit Euandri victos discedere ad urbem;
185 Cedet Iulus agris, nec post arma ulla rebelles

175

« PreviousContinue »