Page images
PDF
EPUB

415 Elatam in iugulum; saxo ferit ora Thoantis,
Ossaque dispersit cerebro permixta cruento.
Fata canens silvis genitor celarat Halaesum:
Ut senior leto canentia lumina solvit,

Iniecere manum Parcae telisque sacrarunt 420 Euandri. Quem sic Pallas petit ante precatus: "Da nunc, Thybri pater, ferro, quod missile libro, Fortunam atque viam duri per pectus Halaesi. Haec arma exuviasque viri tua quercus habebit." Audiit illa deus; dum texit Imaona Halaesus, 425 Arcadio infelix telo dat pectus inermum.

At non caede viri tanta perterrita Lausus,
Pars ingens belli, sinit agmina; primus Abantem
Oppositum interemit, pugnae nodumque moramque.
Sternitur Arcadiae proles, sternuntur Etrusci,
430 Et vos, o Grais imperdita corpora, Teucri.

Agmina concurrunt ducibusque et viribus aequis;
Extremi addensent acies, nec turba moveri

Tela manusque sinit. Hinc Pallas instat et urget, Hinc contra Lausus, nec multum discrepat aetas, 435 Egregii forma; sed quis fortuna negarat

In patriam reditus. Ipsos concurrere passus
Haud tamen inter se magni regnator Olympi;
Mox illos sua fata manent maiore sub hoste.

Interea soror alma monet succedere Lauso
440 Turnum, qui volucri curru medium secat agmen.
Ut vidit socios: "Tempus desistere pugnae;
Solus ego in Pallanta feror, soli mihi Pallas
Debetur; cuperem ipse parens spectator adesset."
Haec ait, et socii cesserunt aequore iusso.

445 At, Rutulum abscessu, iuvenis tum iussa superba Miratus stupet in Turno, corpusque per ingens Lumina volvit, obitque truci procul omnia visu,

Talibus et dictis it contra dicta tyranni

"Aut spoliis ego iam raptis laudabor opimis, 450 Aut leto insigni; sorti pater aequus utrique est. Tolle minas." Fatus medium procedit in aequor. Frigidus Arcadibus coit in praecordia sanguis. Desiluit Turnus biiugis; pedes apparat ire Comminus. Utque leo, specula cum vidit ab alta 455 Stare procul campis meditantem in proelia taurum, Advolat haud alia est Turni venientis imago. Hunc ubi contiguum missae fore credidit hastae, Ire prior Pallas, si qua fors adiuvet ausum Viribus imparibus, magnumque ita ad aethera fatur "Per patris hospitium et mensas, quas advena adisti, Te precor, Alcide, coeptis ingentibus adsis.

460

Cernat semineci sibi me rapere arma cruenta,
Victoremque ferant morientia lumina Turni.'
Audiit Alcides iuvenem, magnumque sub imo
465 Corde premit gemitum lacrimasque effundit inanes.
Tum Genitor natum dictis adfatur amicis:
"Stat sua cuique dies; breve et inreparabile tempůs
Omnibus est vitae; sed famam extendere factis,
Hoc virtutis opus. Troiae sub moenibus altis
470 Tot gnati cecidere deum; quin occidit una
Sarpedon, mea progenies. Etiam sua Turnum
Fata vocant, metasque dati pervenit ad aevi."
Sic ait, atque oculos Rutulorum reicit arvis.

At Pallas magnis emittit viribus hastam,
475 Vaginaque cava fulgentem deripit ensem.
Illa volans, umeri surgunt qua tegmina summa,
Incidit, atque viam clipei molita per oras,
Tandem etiam magno strinxit de corpore Turni.
Hic Turnus ferro praefixum robur acuto.

480 In Pallanta diu librans iacit, atque ita fatur:

"Aspice, num mage sit nostrum penetrabile telum." Dixerat; at clipeum, tot ferri terga, tot aeris, Quem pellis totiens obeat circumdata tauri, Vibranti medium cuspis transverberat ictu, 485 Loricaeque moras et pectus perforat ingens. Ille rapit calidum frustra de vulnere telum: Una eademque via sanguis animusque sequuntur. Corruit in vulnus; sonitum super arma dedere; Et terram hostilem moriens petit ore cruento.

490

Quem Turnus super adsistens :

"Arcades, haec" inquit "memores mea dicta referte Euandro: qualem meruit, Pallanta remitto.

Quisquis honos tumuli, quidquid solamen humandi est, Largior. Haud illi stabunt Aeneia parvo 495 Hospitia." Et laevo pressit pede, talia fatus, Exanimem, rapiens immania pondera baltei, Impressumque nefas: una sub nocte iugali Caesa manus iuvenum foede, thalamique cruenti, Quae Clonus Eurytides multo caelaverat auro; 500 - Quo nunc Turnus ovat spolio gaudetque potitus. Nescia mens hominum fati sortisque futurae, Et servare modum, rebus sublata secundis ! Turno tempus erit, magno cum optaverit emptum Intactum Pallanta, et cum spolia ista diemque 505 Oderit. At socii multo gemitu lacrimisque Impositum scuto referunt Pallanta frequentes. O dolor atque decus magnum rediture parenti ! Haec te prima dies bello dedit, haec eadem aufert, Cum tamen ingentes Rutulorum linquis acervos!

510

Nec iam fama mali tanti, sed certior auctor
Advolat Aeneae, tenui discrimine leti

Esse suos; tempus versis succurrere Teucris.
Proxima quaeque metit gladio, latumque per agmen

Ardens limitem agit ferro, te, Turne, superbum 515 Caede nova quaerens. Pallas, Euander, in ipsist Omnia sunt oculis, mensae, quas advena primas Tunc adiit, dextraeque datae. Sulmone creatos Quattuor hic iuvenes, totidem, quos educat Ufens, Viventes rapit, inferias quos immolet umbris, 520 Captivoque rogi perfundat sanguine flammas.

Inde Mago procul infensam contenderat hastam. Ille astu subit; at tremibunda supervolat hasta; Et genua amplectens effatur talia supplex: "Per patrios Manes et spes surgentis Iuli 525 Te precor, hanc animam serves gnatoque patrique. Est domus alta; iacent penitus defossa talenta Caelati argenti; sunt auri pondera facti Infectique mihi. Non hic victoria Teucrum Vertitur, aut anima una dabit discrimina tanta." Dixerat; Aeneas contra cui talia reddit: "Argenti atque auri memoras quae multa talenta, Gnatis parce tuis. Belli commercia Turnus Sustulit ista prior iam tum Pallante perempto. Hoc patris Anchisae Manes, hoc sentit Iulus." 535 Sic fatus galeam laeva tenet, atque reflexa Cervice orantis capulo tenus applicat ensem.

530

Nec procul Haemonides, Phoebi Triviaeque sacerdos, Infula cui sacra redimibat tempora vitta,

Totus conlucens veste atque insignibus armis : 540 Quem congressus agit campo, lapsumque superstans Immolat, ingentique umbra tegit; arma Serestus Lecta refert umeris, tibi, rex Gradive, tropaeum. Instaurant acies Vulcani stirpe creatus.

Caeculus et veniens Marsorum montibus Umbro. 545 Dardanides contra furit. Anxuris ense sinistram Et totum clipei ferro deiecerat orbem; -

Dixerat ille aliquid magnum, vimque adfore verbo Crediderat, caeloque animum fortasse ferebat, Canitiemque sibi et longos promiserat annos;550 Tarquitus exsultans contra fulgentibus armis, Silvicolae Fauno Dryope quem nympha crearat, Obvius ardenti sese obtulit. Ille reducta

Loricam clipeique ingens onus impedit hasta; Tum caput orantis nequiquam et multa parantis 555 Dicere deturbat terrae, truncumque tepentem Provolvens super haec inimico pectore fatur : "Istic nunc, metuende, iace. Non te optima mater Condet humo, patrioque onerabit membra sepulcro; Alitibus linquere feris, aut gurgite mersum 560 Unda feret, piscesque impasti vulnera lambent."

Protinus Antaeum et Lucam, prima agmina Turni, Persequitur, fortemque Numam, fulvumque Camertem Magnanimo Volscente satum, ditissimus agri

Qui fuit Ausonidum, et tacitis regnavit Amyclis. 565 Aegaeon qualis, centum cui bracchia dicunt.

Centenasque manus, quinquaginta oribus ignem
Pectoribusque arsisse, Iovis cum fulmina contra.
Tot paribus streperet clipeis, tot stringeret enses:
Sic toto Aeneas desaevit in aequore victor,
570 Ut semel intepuit mucro. Quin ecce Niphaei
Quadriiuges in equos adversaque pectora tendit.
Atque illi, longe gradientem et dira frementem
Ut videre, metu versi retroque ruentes

575

Effunduntque ducem, rapiuntque ad litora currus.
Interea biiugis infert se Lucagus albis

In medios, fraterque Liger; sed frater habenis
Flectit equos, strictum rotat acer Lucagus ensem.
Haud tulit Aeneas tanto fervore furentes;
Inruit, adversaque ingens apparuit hasta.

FRIEZE'S AENEID - 18

« PreviousContinue »